SERMO DE ELEEMOSYNA
1. O homo corpore fragilis, tempore mutabilis, morte solubilis, pressus onoribus, fatigatus sollicitudinibus, audi consilium meum: Releva te dando pauperibus quod acquisisti laboribus; da non habenti aliquid, quia et tu non habes aliquid, numquam enim vitam aeternam habes; da ergo ex eo quod habes, ut accipias quod non habes. Pulsat mendicus ianuam tuam; pulsas tu ianuam Domini tui. Hoc facit Deus cum mendico suo quod facis tu cum tuo; da ergo et dabitur tibi. Si nolueris, tu videris. Clamat enim pauper et dicit tibi: " Peto panem et non das; petis vitam et non accipis; videamus quis nostrum maiore damno laboret, ego qui fraudor buccella, an tu qui privaris vita aeterna; ego qui castigor in ventre, an tu qui mente; ad postremum ego qui ardeo fame, an tu qui exurendus es igne et flammis vivacibus mancipandus?". His verbis pauperis, nescio utrum respondere poterit superbia divitis. Omni, inquit Dominus, petenti te da 1. Si omni, quanto magis egeno et misero, cuius macies et pallor mendicant, cuius lingua tacet, squalor et gemitus eleemosynam petunt.
2. Audi ergo me, o dives, et consilium meum placeat tibi, peccata tua eleemosynis redime, noli incumbere auro; nudus existi de ventre matris tuae, nudus es rediturus in terram 2; et si nudus es rediturus in terram, cui congregas super terram? Credo si aliquid tecum portare posses, vivos homines devorasses. Ecce nudus regredieris, cur non pecuniam vel bene vel male congregatam largiris? Praemitte quo iturus es, fac translationes rerum periturarum, ut pervenias ad regnum caelorum. Si enim homini alicui decem solidos dares, pro quibus tibi centum postmodum redderet, quantum gauderes, quanta animi laetitia exsultares! Si ergo usuris gaudes, fenera Domino tuo, tribue Deo tuo de suo; multiplicato enim fenore reddet tibi. Vis nosse quam multipliciter reddet tibi? Pro buccella, pro nummo, pro tunica, accipis vitam aeternam, regnum caelorum, beatitudinem sine fine. Appende cum buccella tua vitam aeternam, divitias sempiternas, nulla est comparatio; das enim terram et recipis eum qui fecit caelum et terram. Ipse enim praemium nostrum, sine quo dives mendicat et cum quo pauper copiosissime dives est. Quid enim habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet?