SERMO DE ELEEMOSYNA
1. Dives, inquit, et pauper occurrerunt sibi in via; utriusque autem creator Dominus est 1. Sicut scriptum est, fratres, ergo dives et pauper occurrerunt sibi in via. In qua via nisi in ista vita? Eia, dives, oneribus potes relevari dando pauperibus, quod acquisisti laboribus. Da non habenti aliquid, quia et tu non habes aliquid. Numquid enim vitam aeternam habes? Da ergo ex eo, quod habes, ut accipias, quod non habes. Pulset mendicus ianuam tuam, pulsa et tu ianuam Domini tui. Hoc facit Deus cum mendico suo, quod facis tu cum tuo. Da ergo et dabitur tibi, sed si tu nolueris, tu videris. Clamat enim pauper et dicit tibi: es igne et flammis edacibus mancipandus?". His verbis pauperis nescio utrum respondere poterit superbia divitis. Omni, inquit Dominus, petenti te da 2. Si omni, quanto magis egeno et misero, cuius macies et pallor mendicant, cuius lingua tacet, squalor et gemitus eleemosinam petunt. Audi ergo me, o dives, et consilium meum placeat tibi. Peccata eleemosinis redime. Noli incubare auro; nudus existi de utero matris tuae, nudus es rediturus in terram 3. Et si nudus rediturus es in terram, cui congregas supra terram? Credo, si aliquid tecum portare possis, vivos homines devorasses. Ecce, nudus egredieris, cur non pecuniam vel bone vel male congregatam largiris? Promitte, quo mirus es, fac inflationes rerum permirarum, ut pervenias ad regnum caelorum. Si enim homini alicui decem solidos dares, pro quibus tricentum postmodum redderet, quantum gauderes, quanta animi laetitia exsultares. Si ergo usuris gaudes, fenera Deo tuo. Tribue Domino tuo de suo, multiplicato enim fenore reddet tibi. Vis nosse quam multipliciter reddet tibi? Pro bucella, pro nummo, pro tunica accipis vitam aeternam, regnum caelorum, beatitudinem sine fine. Appende cum bucella tua vitam aeternam, divitias sempiternas. Nulla est comparatio. Da enim terram, et recipis eum, qui fecit caelum et terram; ipse est enim praemium nostrum, sine quo dives mendicat et cum quo pauper copiosissime dives est. Quid enim habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Ergo, fratres, utpote speculator in populo haec dicens et vos admonens, libero me, exuo me, impleo officium meum. Est, qui requirat et discutiat opus vestrum. Ecce, ingemuistis. Ergo ad faciendam eleemosinam parati iam estis. Deo gratias. Potens est Dominus, qui vobis dedit intellectum donare eleemosinae fructum.