INCIPIT DE CARITATE ET DE SOLO AMANDO DEO
1. Exhortationibus divinarum lectionum et alimentis verbi Dei bene pasci cotidie corda caritatis vestrae non ignoramus; propter desiderium tamen, quo accendimur in invicem, caritatis loquendum est aliquid caritati vestrae. Quid aliud, quam de ipsa caritate? Ipsa est enim, de qua quisque si loqui voluerit, non sibi eligit lectionem quae recitetur, ut de caritate sit occasio sermocinandi: omnis enim pagina, quaecumque aperitur, hanc sonat. In hanc rem ipse Dominus testis est, et ex Evangelio commonemur, quia cum ab illo quaesitum esset, quae maxima praecepta essent in lege, respondit: Diliges Dominum Deum tuum 1 ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tamquam te ipsum 2. Et ne aliud quaereres in paginis sanctis, subiunxit et ait: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 3. Si tota Lex et Prophetae in his duobus praeceptis pendent, quanto magis Evangelium? Caritas enim innovat hominem: nam sicut cupiditas facit hominem veterem, sic caritas novum. Inde ingemens in conflictatione cupiditatis ait: Inveteravi in omnibus inimicis meis 4. Caritatem autem ad novum hominem pertinere, ipse Dominus hoc modo significat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 5. Si ergo Lex et Prophetae ex caritate pendent, cum in Lege et Prophetis testamentum vetus commendatum videatur, quanto magis Evangelium quod testamentum novum apertissime dicitur, non pertinet nisi ad caritatem, quando et mandatum suum Dominus non dixit, nisi ut vos invicem diligatis? Et novum dixit ipsum mandatum, et ad innovationem nostram venit, et novos homines nos fecit, et novam hereditatem eamdemque aeternam promisit.
2. Nam si forte cogitatis, quomodo et testamentum vetus dicatur lex, et caritate pendeat, cum caritas innovet hominem, et ad novum hominem pertineat, haec causa est. Praetenditur ibi testamentum vetus, quia promissio terrena est, et regnum terrenum ibi colentibus se Dominus pollicetur. Sed extiterunt et tunc amatores Dei, qui eum gratis amarent, et corda sua casto suspirio mundarent in ipsum; qui remotis integumentis veterum promissorum pervenerunt ad praefigurationem futuri novi testamenti, et compraehenderunt omnia illa, quae in vetere testamento secundum veterem hominem vel praecepta vel promissa sunt, figuras esse novi testamenti, quas novissimo tempore erat Dominus impleturus, apertissime dicente Apostolo: Haec autem in figura contingebant eis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum devenit 6. Occulte itaque praenuntiabatur novum testamentum, et illis veteribus figuris praenuntiabatur. Adveniente vero tempore novi testamenti coepit novum testamentum aperte praedicari, et illae figurae enarrari et exponi, quemadmodum ibi intellegeretur novum, ubi promissum est vetus. Erat ergo annuntiator veteris testamenti Moyses; sed qui erat annuntiator veteris, intellector erat novi: populo carnali vetus annuntiabat, ipse spiritalis novum intellegebat. Apostoli vero annuntiatores erant et ministri novi testamenti, non quia tunc illud non erat, quod postea per Apostolos manifestaretur. Caritas ergo ibi, caritas hic: sed ibi occultior caritas, apertior timor; hic autem manifestior caritas, minor timor. Quantum enim crescit caritas, tantum minuitur timor. Crescente quippe caritate secura fit anima; ubi autem plena securitas, nullus est timor, dicente etiam Ioanne apostolo: Consummata caritas foras mittit timorem 7.
3. De hac igitur caritate loquentes cum sanctitate vestra, quia, sicut dixi, quaecumque dominica pagina legeretur, nihil nos aliud quam de ipsa caritate admoneret, accepimus etiam occasionem de praesenti psalmo. Videte, si aliud faciunt divina eloquia, nisi ut amemus: videte, si aliud agunt, nisi ut accendamur, ut flagremus, ut desideremus, ut gemamus, ut suspiremus, quousque perveniamus. Laborantibus in terra hominibus, et inter temptationes maximas constitutis, attendentibus plerumque corde mortali et infirma cogitatione, quemadmodum hic soleant secundum tempus praepollere mali, et felicitate transitoria superbire - solet autem ista cogitatio temptare servos Dei, quasi sine causa colant Deum, si sibi deesse videant, quod abundare impios conspiciunt - sic ergo constitutis hominibus, praevidens Spiritus Sanctus istam temptationem nostram, et mutans amorem nostrum, ne nobis impii et scelesti homines tanto magis imitandi viderentur, quanto magis eos videremus secundum saeculum esse felices, amore talium rerum, qualium illi abundantia tumescebant, ait: Noli aemulari in malignantibus - caput psalmi est - neque zeleris eos qui operantur iniquitatem; quoniam sicut faenum cito arescent, et sicut holera prati cito cadent 8. Numquid faenum numquam floret? Sed modicum est quod floret, cito veniet ariditas floris illius; et, ut floreat, frigidus aer facit. Calidus quasi aer anni adventus Domini Iesu Christi erit; quasi frigidus aer anni hoc tempus est: sed caveamus ne in frigido anni aere frigescat caritas nostra. Honor noster nondum apparuit: frigus est in superficie, in radice sit calor. Sic enim arbores in aestate frondent, et pulchrae sunt, et faecundae sunt, quae per hiemem aridae videbantur. Numquid totum, quod aestate vides in ramis, hoc erat per hiemem? Erat, sed in radice occultabatur. Honor ergo noster, qui nobis promittitur, nondum est: veniat aestas nostra: nondum est, abscondita est. Melius dicimus, non apparet, quam, nondum est; ait enim Apostolus aperte: Mortui enim estis 9. Quasi arboribus loquebatur per hiemem. Sed ut noveritis quia superficies mortua videbatur, interiora vero vivebant, statim subiunxit, et ait: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 10. Videmur habitare in hac terra: ubi fixerimus radicem, considerate. Radix amoris nostri cum Christo est, in Deo est: ibi opulentia honoris nostri; sed nondum apparet modo.
4. Quid autem secutus ait? Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria 11. Modo ergo gemendi tempus est, tunc laetandi: modo desiderandi, tunc amplectendi: quod modo desideramus, non adest; sed non deficiamus in desiderio, longum desiderium exerceat nos, quia non nos fraudat ille qui promisit. Non dicimus, fratres, nemo frigescat: nemo vel tepescat. Et si servientibus Deo insultant amatores saeculi: Ecce nos quae habemus, et quibus fruimur: ubi est felicitas vestra? Vos quod videatis non habetis, sed quod credatis habetis: at illi non credunt, quibus non demonstratur; gaudete, quia credidistis: plus gaudebitis, cum videbitis. Et si gemitis, quia non potestis modo id ostendere, gemitus doloris vestri proficiet ad salutem, sed etiam ad gloriam sempiternam. Non est quod nobis pro magno ostendant: praesens videtur felicitas ipsorum, nostra futura; sed verius dicimus, quia nec praesens est ipsorum, nec futura erit: quia enim amant falsam praesentem, non venient ad veram futuram. Si autem neglegant falsam praesentem, et illud quod habent, inveniant quid inde faciant, et noverint quid inde comparent: audiant consilium beati Apostoli, quod mandat Timotheo divitibus praecipiendum. Ait enim: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia nobis abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adpraehendant veram vitam 12. Si ergo, fratres, Apostolus eos, qui sibi videbantur felices esse in rebus praesentibus, detorsit ab intentione terrena, et direxit in caelum: noluit gaudere de praesentibus, sed sperare futura; si habentibus ista talia dicit Apostolus, quanto magis totum cor ad id quod futurum est debet extendere, qui in ista terra statuit nihil habere? Sed nihil habere superfluum, nihil habere quod oneret, nihil habere quod obliget, nihil habere quod impediat. Nam illud verius perficitur et in hoc tempore in servos Dei, quasi nihil habentes, et omnia possidentes 13. Tuum quod voces non sit, et omnia tua erunt: si haeseris in parte, amittis totum; quantum enim tibi de divitiis sufficeret, tantum sufficit de paupertate.