DE CARITATE
1. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, fratres mei, sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cuius cor plenum est caritate, dicente Apostolo: Plenitudo autem legis caritas 1; et alio loco: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2. Quis est autem finis praecepti, nisi praecepti adimpletio? et quid est praecepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo ibi dixit: Plenitudo legis est caritas, hoc etiam hic dixit: Finis praecepti est caritas. Nec dubitari ullo modo potest, quod templum Dei sit homo, in quo habitat caritas. Dicit enim et Ioannes: Deus caritas est 3. Haec autem dicentes Apostoli et nobis caritatis excellentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederant, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens eos verbo veritatis, verbo caritatis, quod est ipse panis vivus, qui de caelo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem. Et iterum: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis 4. Ille enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, et vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominem novum. Res enim vetus erat, ut homo moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate, per sempiternam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. Itaque, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter de licta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 5. Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitae novitatem, ipse contra vetus peccatum opponit novum mandatum. Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo exstingue cupiditatem, et amplectere caritatem. Sicut enim radix omnium malorum est cupiditas 6; ita et radix omnium bonorum est caritas.
2. Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua Deum proximumque diligimus. Docet enim nos caelestis unus Magister, et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis universa Lex pendet, et Prophetae 7. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare; tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti; tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti caritatem, aliquid nosti unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in Scripturis intellegis, caritas patet; in eo quod non intellegis, caritas latet. Ille itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui caritatem tenet in moribus.
3. Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima. In Abel per sacrificium grata, in Noe per diluvium secura, in Abrahae peregrinationibus fidelissima, in Moyse inter iniurias lenissima, in David tribulationibus mansuetissima. In tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat: in Machabaeis saevos ignes fortiter tolerat. Casta in Susanna erga virum, in Anna post virum, in Maria praeter virum. Libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad oboediendum: humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, quam quas per os Apostoli laudes eius intonat Dominus, supereminentem viam demonstrantis atque dicentis: Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si donavero omnes facultates meas, et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Caritas magnanima est, caritas benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. Caritas numquam cadit 8? Quanta est ista? Anima litterarum, prophetiae virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium. Quid tam magnanimum, quam pro impiis mori? quid tam benignum, quam inimicos diligere? Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur. Sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur. Sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. Inter opprobria secura est, inter odia benefica est; inter iras placida est, inter insidias innocens; inter iniquitates gemens, in veritate respirans. Quid illa fortius, non ad retribuendas, sed ad non curandas iniurias? Quid illa fidelius, non vanitati, sed aeternitati ? Nam ideo tolerat omnia in praesenti vita, quia credit omnia de futura vita; et suffert omnia quae hic immittuntur, quia sperat omnia quae ibi promittuntur: merito numquam cadit. Ergo sectamini caritatem, et eam sancte cogitantes afferte fructus iustitiae. Et quidquid uberius, quam ego dicere potui, vos inveneritis in eius laudibus, appareat in vestris moribus. Oportet enim ut senilis sermo non solum sit gravis, sed etiam brevis.