DE HAERESI PELAGIANA EX SERMONE AD POPULUM
1. Illa duo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et: Ne nos inferas in tentationem 1 quando Pelagianis obiciuntur, quid eos putatis respondere? Horrui, fratres mei, quando audivi. Ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Urbanus noster, qui hic presbyter fuit et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma et ibi cum quodam talia sentiente confligeret vel se conflixisse referret, cum urgueretur pondere orationis dominicae - urguebat enim eum et dicebat: - quid eum putatis respondisse? inquit inquit .
2. Videtis, fratres, quam maligna haeresis. Videtis, quemadmodum omnes horretis. Cavete, ne capiamini. Novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a /CSEL 900/ veritate et, quia iam in suas sententias acciderunt, vinci nolentium; videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret, ideo nos dicere: Ne nos inferas in tentationem 2, ne aliquid nobis contingat quod non habemus in potestate secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem 3? Hoc dicebat: Vigilate et orate, ne pedem frangatis aut ne caput doleatis aut ne in damnum incurratis? Non hoc dicebat. Sed quid dicebat? Quod Petro dixit: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua 4. Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus homini, dominus servo, magister discipulo, medicus aegroto: Rogavi pro te. Quid ne deficiat? quid? manus tua, pes tuus, oculus tuus, lingua tua, aliqua paralysis, id est dissolutio membrorum? Non, sed ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra.
3. Quare pro nobis rogatur Deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt nos non debere a sempiterna maiestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Audistis me, credo, fratres mei, quando dico: conversi ad Dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono et cetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter talia vobis optamus. Defendamus nos et vos, ne et nos sine causa benedicamus et vos sine causa amen subscribatis. Fratres mei, amen vestrum subscriptio vestra est, consensio vestra est, /CSEL 901/ adstipulatio vestra est. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et vos, defendamus nos de apostolo Paulo, videamus, si talia optavit plebi suae - audite quid dixerit - qualia oramus super vos. Audite, quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico. Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio divinae gratiae implere possimus? hoc dicis? inquit. Ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio Dei? inquit; . Quid est ergo, quod ait Apostolus scribens ad Corinthios? Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali 5. Attendistis, audistis, accepistis et, quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Deum, ne quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne quid faciatis mali, docemus vos, ne quid faciatis mali, iubemus vobis, praecipimus vobis. Quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid; non enim voluntas nostra nihil agit. Sola non sufficit. Maluit tamen dicere: Oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intellegerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei implere quod iussum est.
4. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habes: et praecipitur et oratur. Quod praecipitur, hoc oratur. Videte quid dico. Praecipitur, ut intellegamus. Quomodo praecipitur, ut intellegamus? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum 6. Audisti, quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est. inquis . Audi Scripturam. /CSEL 902/ Quid tibi iussum est? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. Quia iussum est, agnovisti voluntatem. Audi, quia oratur, ut agnoscas gratiam: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 7. Iussum est, ut habeamus sapientiam: quia iussum est, lego. inquit. Audite: Qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite 8. Iam ille quid dicit? Vides, quomodo nobis praecipit Deus, ut sapiamus. Ergo sapientia in nostra est potestate? Iam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi. Audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. De sapientia agitur, quae iussa est nobis. Audiamus, quid dicat apostolus Iacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter 9. Iubetur nobis continentia. Ubi iubetur? Apostolus ad Timotheum: Contine te ipsum 10. Iussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est. Sed nisi Deus adiuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate et nititur aliquid voluntas; non praesumat potestas, nisi adiuvetur infirmitas. Certe enim iussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Et quid, inquit, feci? Adii Dominum et deprecatus sum 11. Quid opus est multa percurrere, fratres mei? Quidquid nobis iubetur, orandum est, ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos et quomodo aegri iaceamus supini et dicamus: Pluat Deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere velimus et, cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus: Etiam Deus glutiat de nobis. Aliquid et nos agere debemus. Studere debemus, /CSEL 903/ conari debemus et in eo gratias agere in quo potuerimus, in eo quod non potuerimus orare. Quando gratias agis, caves, ne damneris ingratus; quando autem quod nondum habes petis, caves, ne remaneas inanis, quia impediris.
5. Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad vos accesserit et dixerit vobis: , iam videtis, quia de illa vena venit. Vena est, sed venenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. Hoc agit enim hodie satanas, quomodo per venena haereticorum eiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis eiecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. Absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica videbantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi, qui absolverunt, nescierunt. Et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. Forte hoc factum sit. Tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresem negans.