SERMO 346/C

 

DE TRIBULATIONIBUS ET PRESSURIS MUNDI

 

Praeterita tempora haud meliora, immo aliquanto peiora.

1. Quotiescumque pressurae seu tribulationis aliquid patimur, admonitiones sunt et simul correptiones nostrae. Nam et ipsae sanctae Litterae nostrae non nobis promittunt pacem, securitatem et quietem, sed tribulationes, pressuras, scandala non tacet evangelium; sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 1. Quid enim boni aliquando habuit vita ista ab ipso primo homine, ex quo meruit mortem, ex quo maledictum accepit, de quo maledicto nos Christus dominus liberavit? Non ergo murmurandum est, fratres, sicut quidam illorum murmuraverunt, ut ait Apostolus, et a serpentibus perierunt 2. Quid tale modo, fratres, genus humanum patitur insolitum, quod non patres passi sunt? aut quando talia patimur, qualia illos passos fuisse cognovimus? Et invenis homines murmurare de temporibus suis, et quod illa tempora bona fuerint parentum nostrorum. Quid, si possent revocari ad tempora parentum suorum, et ibi murmurarent. Quae enim putas tempora bona fuisse praeterita, quia iam non tua sunt, ideo bona sunt. Si iam a maledicto liberatus es, si iam in Dei Filium credidisti, si iam sacris Litteris vel imbutus vel eruditus es, miror computes bona tempora habuisse Adam. Et parentes tui Adam portaverunt. Certe ille est Adam, cui dictum est: In sudore vultus tui edes panem tuum, et operaberis terram de qua sumptus es; spinas et tribulos pariet tibi 3. Hoc meruit, hoc accepit, hoc de Dei iusto iudicio consecutus est. Quid ergo putas praeterita tempora fuisse meliora quam tua? Ab illo Adam usque ad hodiernum Adam, labor et sudor, spinae et tribuli. Excidit nobis diluvium? Excidere laboriosa tempora famis atque bellorum, quae ideo scripta sunt, ne de praesenti tempore contra Deum murmuremus? Excidit tempus illud apud patres nostros longe a vestris temporibus remotissimos, quando caput mortuum asini tanto auro vendebatur, quando stercus columbinum non parvo argento emebatur, quando mulieres de comedendis infantibus suis pactae sunt; et cum unus occisus consumptus esset, et alia suum nollet occidere, talis causa ad iudicem venit, ad regem venit, ubi se ipsum reum potius quam iudicem invenit 4? Et quis sufficit commemorare illius temporis aut bella aut fames? Qualia ergo illa tempora fuerunt! Nonne omnes audita, omnes lecta perhorrescimus? Ut habeamus potius unde gratulemur, quam unde de nostris temporibus murmuremus.

Unus dies beatus aeternitas est.

2. Quando ergo bene fuit generi humano? quando non timor, quando non dolor, quando certa felicitas, quando non vera infelicitas? Si non habes, ardes ut acquiras: habes? tremis ne perdas; et quod est miserius, et in illo ardore et in isto timore sanum te putas. Ducenda est uxor? si mala, erit poena tua; si bona, vae ne forte moriatur. Filii non nati torquent doloribus, nati timoribus; quam gaudentes facit natus, qui continuo timetur ne plangatur elatus! Ubi erit vita secura? Nonne omnis ista terra quasi navis magna est, portans fluctuantes, periclitantes, tot procellis et tempestatibus subiacentes? Timent naufragium, suspirant in portum, qui iam se intellegunt peregrinari. Ergo qui dies boni, dies incerti, dies praetervolantes, dies ante finiti quam veniant, dies qui ideo veniunt ut non sint. Quis est ergo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? 5. Hic autem nec vita, nec dies boni : dies enim boni, ipsa est aeternitas. Dies qui sunt sine fine, dicti sunt dies. Habitabo, inquit, in saeculum, in longitudinem dierum 6. Item dictum est, quia melior est in domo tua unus dies super milia 7: melior unus sine fine. Tale ergo quid desideremus. Tale quiddam nobis promittitur, usitatis nominibus, inusitatis rebus. Quis est homo qui vult vitam? Cotidie dicitur vita et vita: sed quid ad illam vitam? Et diligit videre dies bonos? Cotidie dicuntur et dies boni: sed si discutiantur, non inveniuntur. Bonum diem duxi hodie. Si amicum tuum invenires, bonum eum duceres, si stare tecum vellet: nonne semper homo queritur de amico suo, si eum videat, et praetereat? talis est ergo ille dies bonus, qui te videt et praeterit. Bonum duxi. Ubi est? duc illum ad me. Bonum diem duxi. Quem gaudes ductum, plange transactum. Quis est ergo homo, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Omnes respondemus: Ego: sed post istam vitam, post istos dies. Si ergo differimur, quid nobis dicitur, ut faciamus et perveniamus ad id quod differimur? Quid ergo faciam in hac vita qualicumque, ut veniam ad vitam et dies bonos? Quod sequitur in eo psalmo: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum 8. Fac ergo quod iubetur, et accipies quod promittitur. Si laboriosum putas, et deiceris labore operis, erigere splendore mercedis.