SERMO 346/B

 

DE PEREGRINATIONE HUIUS VITAE

 

In via sumus: patria nostra in caelis est.

1. Vitam istam nostram, fratres carissimi, peregrinationem quamdam esse a patria sanctorum caelesti Ierusalem, apertissime docet apostolus Paulus dicens: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 1. Et quia omnis peregrinus utique habet patriam, nam nemo sine patria peregrinus est, nosse debemus, quae sit patria nostra, quo nos oportet neglectis omnibus illecebris et deliciis vitae huius ad id festinare, quo tendimus, et ubi tantummodo nobis licet acquiescere. Noluit enim Deus alibi nobis esse quietem veram nisi in illa patria: nam si et hic daret quietem, non delectaret redire. Hanc ergo patriam Ierusalem vocans, non illam terrenam, quae servit cum filiis suis 2, sicut idem ipse Apostolus monet: illa enim ad umbram significationis cuiusdam data est in terra hominibus carnalibus, quamvis unum Deum colentibus, tamen terrenam felicitatem ab illo desiderantibus. Est autem alia Ierusalem, quam dicit esse in caelis: Ierusalem enim Sursum est, quae est mater omnium nostrum 3. Matrem illam dicit, tamquam metropolim: nam et metropolis mater civitas interpretatur. Ergo ad illam festinandum est nobis, et cognoscendum peregrinos nos esse, et in via esse.

Qui diligit currit in via.

2. Omnis homo, qui nondum credit Christo, nec in via est: errat enim; et ipse patriam quaerit, sed nescit qua, nescit ubi. Quid est quod dico, patriam quaerit? Requiem quaerit omnis anima, et beatitudinem quaerit; nemo interrogatus, utrum beatus esse velit, cum aliqua dubitatione se velle respondet: omnis homo clamat, beatum se velle esse; sed qua eatur ad beatitudinem, et ubi inveniatur illa beatitudo, hoc nesciunt homines: ideo errant. Nemo enim errat, qui nusquam it: eundo, et nesciendo qua eatur, omnis error oboritur. Revocat Dominus ad viam; et, cum efficimur fideles, credentes Christo, non iam in patria sumus, sed tamen in via iam coepimus ambulare. Quomodo ergo omnes carissimos nostros, si tamen meminimus nos esse Christianos, eos qui errant vanis superstitionibus et haeresibus hortamur et monemus, ut veniant ad viam, et in via ambulent; sic et illi, qui iam sunt in via, debent se invicem exhortari. Nemo enim pervenit, nisi qui est in via: sed non omnis, qui est in via, pervenit. Illi ergo maiore periculo habentur, qui nondum tenent viam; illi autem qui iam in via sunt, et ipsi nondum securi esse debent: ne ipsius viae deliciis retenti in illam patriam, ubi sola requies est, non tanto amore rapiantur. Gressus enim nostri in hac via sunt dilectio Dei et proximi. Qui diligit, currit: et quanto quisque artius diligit, tanto currit alacrius; quanto autem quisque minus diligit, tanto pigrius movetur in via. Iam vero si non diligit, prorsus remansit in via; si vero saeculum desiderat, retro respexit 4 de via, non habet faciem ad patriam. Quid prodest, quia in via est, sed non it, redit autem? hoc est, quid prodest, quia Christianus catholicus est - hoc est enim esse in via - et amando saeculum in via ambulat, sed retro respexit? unde enim coepit, illuc redit. Si autem per aliquas insidias temptantis et latrocinantis in hoc itinere inimici traducatur ab Ecclesia catholica, aut ad haeresem, aut ad ritus aliquos paganorum, aut ad ceteras quaslibet superstitiones et machinamenta diaboli, iam etiam viam perdidit, redit ad errorem.

Ecclesia est via, omnibus patens; in petra constituta est.

3. Itaque, fratres, curramus in hac via, quia Christiani catholici sumus, quae est una Ecclesia Dei, sicut praedicta est in Scripturis sanctis. Non enim latere illam Deus voluit, ut nemo se excusaret: praedicta est futura per orbem terrarum, exhibita est toto orbi terrarum. Nec nos debent movere haereses et schismata innumerabilia: magis nos turbarent, si non essent, quia et ipsa praedicta sunt. Omnes, sive qui manent in catholica, sive qui extra catholicam sunt, attestantur Evangelio. Quid est quod dico? Testimonium dant, vera omnia esse, quae dicta sunt in Evangelio. Quomodo enim praedicta est Ecclesia Dei futura per gentes? Una, constituta in petra, quam portae inferorum non vincant. Porta inferorum est initium peccati: Stipendia enim peccati mors 5, et mors utique ad inferos pertinet. Quid est autem initium peccati? Scriptura interrogetur. Initium, inquit, omnis peccati superbia 6; et si superbia est initium peccati, superbia est porta inferorum. Iam ergo cogitate, quae res genuit omnes haereses: nullam aliam matrem quam superbiam invenietis. Cum enim sibi multum dant homines, et se sanctos dicunt, et ad se volunt turbas trahere, et a Christo divellere, fecerunt utiles haereses et utilia schismata nonnisi per superbiam. Sed quia ab illis omnibus haeresibus et schismatibus, id est, filiis superbiae non vincitur Ecclesia catholica, ideo praedictum est: Et portae inferorum non vincent eam 7.

Quomodo diabuli insidiae vincendae.

4. Itaque, fratres, ut dicere coeperam, in via sumus: curramus amore et caritate, obliviscentes temporalia. Fortes quaerit haec via, et pigros non vult. Abundant latrocinia temptamentorum: diabulus in omnibus faucibus insidiatur 8, ubique temptat intrare et possidere; et quem possederit, revocat a via, aut retardat illum: revocat autem, et facit illum non promovere, aut etiam deviare, ut in errores et in haereses schismatis illaqueetur, et ad superstitionum aliqua genera traducatur. Temptat enim aut per timorem aut per cupiditatem; sed primo per cupiditatem, per promissiones et pollicitationes aliquas, aut per seductiones delectamentorum. Cum invenerit hominem contempsisse ista, et quasi clausisse adversum se ianuam cupiditatis, incipit temptare per ianuam timoris; ut si iam nihil volebas acquirere in isto saeculo, et propterea clauseras ianuam cupiditatis, nondum clausisti ianuam timoris, si times quod acquisieras perdere. Fortes itaque estote in fide 9: nemo vos seducat ad fraudem per aliquam promissionem, nemo impellat in fraudem per aliquam comminationem. Quidquid tibi promittit mundus, maius est regnum caelorum; quidquid tibi minatur mundus, maior est gehenna. Ergo si vis evadere omnes timores, time poenas sempiternas, quas minatur Deus. Vis calcare omnes cupiditates concupiscentiae? Vitam aeternam desidera, quam promittit Deus. Ita hac claudis diabolo, hac aperis Christo.