SERMO 343

 

TRACTATUS DE SUSANNA ET IOSEPH

 

Mens hominis veluti nidus Verbo Dei. Susanna divinitus liberata a falsis testibus.

1. Divinae lectiones et sancta oracula Dei, quae insonuerunt auribus nostris, nidum faciant in mentibus nostris. Non volent et transeant, aut sedeant et discedant, sed aliquid pariant. Nam si passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos 1, quanto magis passer Verbum Dei, et turtur misericordia Dei! Audivimus de Susanna lectionem. Aedificetur pudicitia coniugalis, et tam firmo fundamento innitatur muroque valletur, ut et insidiantes repellat, et falsos testes convincat. Remanserat casta mulier moritura, nisi adesset qui videbat quod iudicantes latebat. Conscripta sunt verba eius, quae habuit in paradiso, hoc est in viridario suo, quae verba nullus hominum audivit, nisi soli duo, qui pudori uxoris alienae insidiabantur, et reluctanti falsum testimonium meditabantur. Illi soli audierunt quod dictum est: Angustiae mihi undique. Si enim hoc fecero, mors mihi est; si autem non fecero, non effugiam manus vestras. Melius est autem mihi manus vestras non evadere, quam in conspectu Dei peccare 2. Contemnebat quod audiebat, quia timebat quem non videbat, cuius tamen divinis oculis erat ipsa conspicua. Neque enim quomodo illa Deum non videbat, sic non videbatur a Deo. Videbat Deus quod aedificabat, inspiciebat opus suum, habitabat templum suum; ibi erat, ipse insidiantibus respondebat. Nam si castitatis dator deseruisset, castitas interisset. Ait ergo: Angustiae mihi undique. Sed exspectabat eum, qui eam salvam faceret a pusillanimitate, et tempestate falsorum testium, tamquam ventorum malorum. In illis tamen ventis et fluctibus naufragium castitas non fecit, quia Dominus gubernavit. Clamatum est, ventum est, processum est, pervenit causa ad iudicium. Domus Susannae crediderat contra dominam senioribus falsis. Et quamvis ante acta illaesa et immaculata vita idoneum videretur pudicitiae testimonium perhibere, illis autem irreligiosum videbatur senioribus non credere. Nullus talis sermo umquam sonuerat de Susanna. Illi ergo falsi testes, sed noti Deo. Aliud credebat domus, aliud videbat Dominus. Sed quod videbat Dominus, homines nesciebant. Senioribus credi videbatur. Ergo moriendum erat. Sed si caro moreretur, castitas coronaretur. Adfuit Dominus precanti, exaudivit quam noverat. Non deseruit ne moreretur, cui subvenit ne adulteraretur. Excitavit Dominus Spiritum Sanctum 3 Danielis adhuc novelli aetate, sed robusti pietate. Quia ergo erat in eo propheticus Spiritus, continuo nequissimorum seniorum vidit fallaciam. Sed quod ille intuebatur, providendum erat quomodo ceteris monstraretur. Falsi, inquit, testes sunt. Redite in iudicium 4. Sed quod falsi essent, ille noverat, cui propheticus Spiritus revelaverat. Docendi erant qui nesciebant. Ergo si iudices docendi, testes procul dubio convincendi. Convincens ergo eos, intendens falsitatem testimonii, quam ipse iam noverat, iussit eos ab invicem separari. Interrogavit singulos. Unam enim concupiscentiam habere ambo potuerunt, sed unum consilium meditari non potuerunt. Interrogatus est unus, sub qua arbore comprehendisset adulteros. Respondit: Sub lentisco 5. Interrogatus est alius. Respondit: Sub ilice 6. Dissonantia testimoniorum patefecit veritatem, liberavit castitatem.

Mortis debitum. Falsi testes non timendi ab innocentibus.

2. Et castitas quidem, fratres, sicut iam dixi, liberaretur et coronaretur, etiam si caro, quandoque moritura, illo iudicio moreretur. Morituri enim sumus omnes, nec agit quisquam qui cupit evadere, ut mortem auferat, sed ut differat. Debitum hoc omnes tenet. Hoc omnes reddituri sumus, quod de Adam traximus. Et quod mori nolumus, ab exactore huius debiti non securitas datur, sed dilatio postulatur. Susanna ergo religiosa mulier et pudica coniux erat utique quandoque moritura. Et ipsum quandoque si tunc esset, pudicitiae quid obesset? Caro conderetur sepulchro, castitas redderetur Deo, coronaretur a Deo. Putatis enim, fratres, tamquam ad magnum meritum pertinere, si falsi testes non praevaleant super innocentem? Non est magnum meritum, si non praevaleat falsum testimonium adversus innocentem. Magnum meritum esset, si adversus Dominum non praevaluisset. Ipse Dominus noster Iesus Christus per linguam falsorum testium est crucifixus. Sed etiam ipsi quidem falsi testes ad horam praevaluerunt, resurrecturo quid nocuerunt? Exemplo itaque suo Dominus Deus noster in carne sua, in infirmitate sua, et in forma servi, quam suscepit ad liberandum servum, ad quaerendum fugitivum, ad redimendum captivum, solvendum vinctum, faciendum de servo fratrem; ad hoc veniens in forma servi demonstravit servo exemplum, ne falsos testes perhorrescat, et cum creduntur, non timeat. Possunt enim facere malam famam, non possunt interficere conscientiam. Liberati sunt tres viri de camino ignis ardentis. Adfuit Deus eorum, deambulaverunt inter ignes innoxios, circum ardentes et non urentes, et in ipsa deambulatione laudes dixerunt Deo, et illaesi sicut missi fuerant evaserunt 7. Adfuit ergo Deus eorum. Numquid defuit Deus Machabaeorum 8? Illi evaserunt, illi mox arserunt: utrique temptati. Hi carne consumpti, hi carne illaesi: utrique coronati. Ut evaderent flammas tres viri, Nabuchodonosor praestitum est ut crederet in Deum eorum. Nam qui eos potuit in manifesto liberare, potuit et in occulto coronare. Sed si illos in occulto coronasset, regem qui saevierat non liberasset. Salus corporis illorum, salus animae facta est illius. Illi Deum laudando evaserunt, sed praesentes ignes. Ille credendo in Deum evasit, sed aeternas gehennas. Plus ergo illi, quam illis, praestitum est. Antiochus autem non erat dignus cui talia praestarentur a quo Machabaei torquebantur. Ideo illis igne tormentisque consumptis exsultavit, sed qui se exaltat humiliabitur 9.

Maria falsa suspicione liberata.

3. Qui ergo liberavit Susannam mulierem castam, coniugem fidam, a falso testimonio seniorum 10, ipse liberavit et virginem Mariam a falsa suspicione mariti sui. Inventa est ergo virgo illa praegnans, ad quam vir non accesserat 11. Uterus quidem fetu intumuerat, sed virginalis integritas manserat. Seminatorem fidei fide conceperat. Dominum q in suum corpus assumpserat, non eius corpus violari permiserat. Marito tamen tamquam homini venit in suspicionem. Aliunde esse credebat, quod de se non esse sciebat, et ipsum aliunde adulterium suspicabatur. Ab angelo corrigitur. Quare dignus fuit ab angelo corrigi? Quia non in illo erat malevola suspicio, quales Apostolus dicit, malevolas suspiciones nasci inter fratres 12. Malevolae suspiciones sunt calumniantium, benevolae suspiciones sunt gubernantium. Licet de filio male suspicari, sed filio non licet calumniari. Suspicaris malum, sed optas invenire bonum. Qui benevole suspicatur, vinci cupit; tunc enim bene laetatur, quando falsum inventum fuerit quod male suspicatur. Talis erat Ioseph circa coniugem suam, cui corpore non erat mixtus, sed tamen fide iam fuerat copulatus. Venit ergo et Virgo in falsam suspicionem. Sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria adfuit Ioseph angelus : Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim de ea nascitur, de Spiritu Sancto est 13. Ablata suspicio est, quia inventa redemptio est.

Virginum et coniugatarum castitas. Sarcina levis amantibus.

4. Gaudebant paulo ante coniugatae ad Susannam. Gaudeant virgines ad Mariam. Utraeque teneant castitatem, illae coniugalem, illae virginalem. Utraque enim castitas habet apud Deum meritum. Et si virginalis maior est, coniugalis minor, tamen utraque grata est Deo, quia donum est Dei. Ad vitam aeternam omnes perveniunt, sed in vita aeterna non omnes eumdem honorem, eamdem dignitatem, idem meritum comparant. Sic erit vita aeterna et regnum Dei, quomodo, similitudinis causa, quod dicimus caelum. In caelo sunt omnia sidera: sic et in regno Dei omnes erunt boni fideles. Vita aeterna par erit omnibus. Non enim ibi alius plus vivit, alius minus, quando omnes sine fine victuri sumus. Ipse est denarius, quem accepturi sunt operarii, sive qui vineam laboraverunt, sive qui ad horam undecimam venerunt 14; denarius ille vita aeterna est, quae omnibus par est. Sed intuemini caelum, recordamini Apostolum: Alia corpora caelestia, et alia terrestria. Alia gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum 15. Ergo unusquisque, fratres mei, pro dono quod accepit, certet in hoc saeculo, ut gaudeat in futuro. Coniugatus es? Inferior vita est, inferius praemium speratur, aeternum tamen regnum non desperatur. Praecepta tibi coniugalia retinenda sunt. Quid enim? Quia uxorem habes, non te debes agnoscere peregrinari in hoc mundo 16? Moriturum non te debes cogitare, exiturum de lecto voluptatis? Et vide quo utcumque pergas, ad tormentum calamitatis, an ad praemium aeternitatis. Cogita ergo, serva quod accepisti, perduc sarcinam tuam, quia levis est, si diligis; gravis, si odisti. Non enim frustra Dominus ait (aut vere, cum hoc ait, solis continentibus loquebatur?): Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (non carnibus vestris, sed animabus vestris); iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 17, levis amanti, gravis neganti. Iugum Domini cervice sumpsisti? Lene est, si bene conaris; asperum, si reluctaris. Circumstant temptationes coniugalem vitam. Numquid enim ista Susanna ideo non temptata est in ipsa pudicitia, quia marito erat coniuncta? Numquid hae solae in hac parte non temptantur, quae viris copulantur? Ecce Susanna uxor aliena erat, maritum habebat. Tamen temptata est. Fluctuavit in tempestate: Angustiae, inquit, mihi sunt undique 18. A falsis enim testibus timuit mori, sed a Deo iudice vero timuit penitus mori. A falsis enim testibus ad tempus moreretur, a iudice Deo in aeternum puniretur. Appendit, elegit. Prius timuit, et appendit. Appendit et elegit. Elegit et vicit. Docuit feminas coniugatas religiosas. Temptatori resistere docuit, pugnare docuit, laborare docuit, adiutorium implorare docuit.

Feminis exemplum Susanna.

5. Si de femina tentata Scriptura testis est, numquid viros deseruit? Numquid eis exemplum imitationis deesse permisit? Intuebamur Susannam temptatam a viris concupiscentibus eius corruptionem. Intuebamur certantem. Lectio illa theatrum nostri cordis erat; athletam Dei, pudicum spiritum, exspectabamus, certantem adversarium videbamus. De victo cum victrice triumphemus. Habent aedificium suum religiosae coniuges, habent quod imitentur. Deo debeant quod servant, non homini. Tunc enim servant, si Deo debeant. Tunc servant, si illi debeant, qui videt quod servant, quod etiam maritus non videt. Saepe enim absens est maritus, semper est praesens Deus. Et aliquando, quia homo est maritus, suspicatur falsum. Tunc oret mulier pro marito suo suspicante falsum. Oret ut ille salvetur, non ut ille damnetur. Falsa enim viri suspicio non claudit oculos Dei. Illius conscientia nuda est coram illo qui creat eam. Ipse enim ad tempus oppressam liberat in aeternum. Sed oret pro marito, et det operam, non solum habere bonam vitam, sed etiam illaesam famam. Bonam enim vitam ipsa pudicitia liberat, ne damnetur. Bona vero fama alios liberat, ne falso suspicando labantur, et forte in peccatum decidant, dum quod non vident iudicant; sicuti isti ceciderunt, et Daniel sanctus, immo per Danielem Dominus, magis illos iudices quam Susannam ab interiore morte liberavit. Liberavit enim illam, ne ad tempus damnaretur. Liberavit autem illos, ne male iudicando et innocentem damnando, in aeternum supplicium caderent eius iudicis, quem nemo potest corrumpere, a quo nemo potest se abscondere.

Viris exemplum Ioseph.

6. Dicebam ergo de viris, quia nec ipsi sine exemplo dimissi sunt. Viri casti, viri timentes Deum, viri quibus sufficiunt coniuges suae, viri qui non violatis quod vobis violari non vultis, viri qui fidem, quam exegistis, redditis, spectate et vos, me commemorante, quod spectabant uxores vestrae, lectore recitante. Nec vos sine exemplo Scriptura divina dimisit. Illae Susannam audiebant, et in ea vincendo gaudebant. Vos Ioseph attendite. Non illum Ioseph, cui desponsata fuerat virgo Maria, quae peperit Christum, nam ille suspicione temptatus est, et ab angelo mox sanatus est. Alium Ioseph sancta Scriptura testatur, quem temptavit impudica. Amavit pulchrum non casta, et perversa mente, ubi oculos non habebat, ubi videretur spiritalis et invisibilis pulchritudo. Quem amabat pulchrum, nolebat castum. Amavit alienum, amavit servum viri sui. Sed fidem servantem domino suo amavit ? An putas amavit illum potius se? Nec illum. Si amabat, quare perdere volebat ? Ecce probavi quia non amabat. Veneno libidinis ardebat, non flamma caritatis lucebat. Sed ille noverat videre, quod illa non noverat. Pulchrior erat intus quam foris, pulchrior in cordis luce, quam in carnis cute. Quo illius feminae oculi non penetrabant, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo interiorem pulchritudinem castitatis, quando illam maculari, quando violari illius feminae temptatione permitteret? Amabat illa. Sed amabat et ille. Et plus erat quod amabat ille, quam quod amabat illa. Quia videbat ille quod non videbat illa.

Castitatem impudici ipsi amant.

7. Si vis videre quomodocumque spiritalem pulchritudinem pudicitiae, si habes ad illam qualescumque oculos, exempli gratia aliquid tibi propono: ipsam amas in coniuge tua. Noli odisse in aliena quod amas in tua. Quidnam amas in tua? Castitatem. Hanc odis in aliena quam amas in tua. Hoc odis in aliena, cum qua concumbendo eius vis perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena? Quod amas in tua, hoc vis perdere in aliena? Quomodo habebis rationem pietatis, homicida castitatis? Serva ergo in aliena quod servari cupis in tua. Ipsam castitatem potius dilige. Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris tuae, non castitatis. Sordida quidem cogitatio, sed non te dimitto sine exemplo. Ego enim puto quod castitatem plus ames in coniuge tua, quam carnem. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem castitatis : hanc amas in filia. Quis hominum est, qui non filias suas castas velit ? Quis hominum, qui non filiarum suarum congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? Numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorres incastum ? Ecce probavi te amatorem castitatis. Si ergo amatorem castitatis ostendi te, quid te offendisti, ut non illam ames in te? Ecce habes compendium. Ama in te quod amas in filia. Ama hoc in uxore aliena, quia et filia tua uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Si uxorem alienam amaveris, non continuo habebis. Si castitatem amaveris, mox habebis. Ama ergo castitatem, ut habeas aeternam felicitatem.

Resistendum in tentatione.

8. Sed forte temptaberis. Amabit te mulier impudica. Inveniet te in solitudine, conabitur extorquere complexum. Si renueris, minabitur infamando supplicium. Hoc seniores falsi Susannae fecerunt. Hoc uxor domini sui fecit sancto Ioseph. Sed attendite illum, quem attendit et Susanna et Ioseph. Non, quia nullus testis est, Deus ibi non est. Eius oculos noluit offendere Ioseph, oculos Domini sui praesentis. Noluit impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire. Reppulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa quod minata est. Mentita est viro, credita est a suo marito. Adhuc patiens Deus. Sed Ioseph in carcere custoditur tamquam reus, a quo non est offensus Deus. Sed nec ibi defuit Deus, quia ille non erat reus. Adfuit Dominus Ioseph patienter. Quod non cito subvenit, ad maiora praemia distulit 19. Laetificavit merito, quem exercuit supplicio. Debuit enim sanctus ipse Ioseph pro ipsa pudicitia aliquid etiam durum pati, hoc est, amarum. Si ipsam impudicam mulierem forsitan amaret, pro illa paratus esset dura perpeti. Et illa amorem suum erga se non probaret, nisi propter illam talia molesta vel dura spectaret, et caritati (immo non caritati, sed malae cupiditati) redderet vicem. Exardesceret illa in illum vicissim, quia videbat eum tanto amore suo inardescere, ut propterea non recusaret quaecumque supplicia tolerare. Si hoc pro impudica, quanto magis pro ipsa pudicitia! Bene ergo aliquando Deus differt adiutorium suum, ut probet hominem, ut exerceat hominem, ut ipse sibi homo innotescat. Nam Deum nihil latet.

Thesaurus in caelo.

9. Hoc ergo monuerim Caritatem vestram, fratres, ut ante omnia concupiscentiis carnalibus et gaudiis saecularibus et vanae pompae et volaticae, vaporique vitae huius praesentis praeponatis decus et pulchritudinem sapientiae, praeponatis dulcedinem suavitatemque sapientiae, praeponatis decus pudicitiae, pulchritudinem castitatis. Haec omnia abscondita sunt in thesauro caelesti. Nudae coram oculis Dei gemmae sunt istae pretiosae, multum lucent. Si oculos habetis, videtis. Diversis ergo et illicitis delectationibus ista praeponite. Et si temptatio usque accesserit, ut etiam molestiam patiamini, fratres mei, quis non patiatur propter sacculum suum? Quis non patiatur pro agro suo, pro uno lapide limitis agri sui? Si pro his rebus patiamini, quas non habetis in potestate, quamdiu vultis retinere, et quibus vultis dimittere, sed saepe amittuntur cum vivimus, saepe post mortem nostram ab eis quos odimus possidentur; si pro his bonis (si tamen dicenda sunt bona, quae non faciunt bonos) tanta mala homines aequo animo patiuntur, pro fide quare pigri sunt? Pro thesauro caelesti quare timidi sunt, pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Iustus enim naufragus evadit dives et nudus.

Iob in stercore dives. Dei auxilium.

10. His divitiis plenus erat sanctus Iob. Omnia uno ictu perierant, nihil in domo eius remanserat, quibus paulo ante opulentus videbatur. Subito mendicus, in stercore a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? Quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus, sed habebat ipsum, qui dederat omnia, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum 20. Certe pauper est? Certe nihil habet? Si nihil remanet, de quo thesauro gemmae istae laudis Dei proferebantur? Postea usque ad carnem temptator accessit. Omnibus sublatis, temptatricem mulierem reliquit. Evam dimisit, sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? Quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta est, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non toleramus21. O virum putrem et integrum! O foedum et pulchrum! O vulneratum et sanum! O in stercore sedentem, et in caelo regnantem! Si amamus, imitemur. Ut imitemur, laboremus. Et si in labore subdeficimus, adiutorium imploremus. Adiuvat certantem, qui certamen indixit. Non enim sic te Deus spectat certantem, ut populus aurigam; clamare noluit, adiuvare non novit. Non sic te Deus spectat certantem, ut agonetheta spectat athletam; coronam feneam parat, vires subministrare laboranti non novit, nec enim potest; homo enim est, non Deus. Et forte dum spectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Nam Deus, quando spectat certatores suos, adiuvat eos invocatus. Nam eius athletae vox est in Psalmo: Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me 22. Non ergo simus pigri, fratres mei, petamus, quaeramus, pulsemus. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur 23.