SERMO 342

 

DE SACRIFICIO VESPERTINO
IN QUO EXPLICATUR INITIUM EVANGELII IOANNIS

 

Crucis signum. Sacrificium crucis.

1. De Sacrificio vespertino sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 1. In oratione advertimus hominem, in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 2. Hoc ergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit nos fuso sanguine Creatoris. Non tamen creavit nos cum sanguine, sed redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 3. Ab hoc creati sumus. Sermo contextus adiungit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4. Hoc est quo creati sumus. Quo vero redempti, audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 5. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda mundanda sunt; unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non sint tenebrae, possintque eam comprehendere; tenebrae enim peccatores, tenebrae infideles; ut ergo non sint tenebrae, possintque comprehendere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce iam auctor tuus, sed nondum est pretium tuum. Unde ergo redemptus? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Ioannes missus ante Christus ut lucerna ante lumen.

2. Paulo superius attende. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 6. Quia ergo tenebrae lumen non comprehenderunt, opus erat hominibus humano testimonio. Diem videre non poterant, lucernam forte poterant tolerare. Quia ergo ad videndum diem minus idonei erant, lucernam tamen utcumque tolerabant: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine 7. Quis, de quo hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine ? Quomodo non erat ille lumen, si vel lucerna erat? Primo vide quia lucerna erat. Audire vis lucernam de die, et diem de lucerna? Vos, inquit, misistis ad Ioannem, et voluistis ad horam exsultare in lumine eius; ille erat lucerna ardens et lucens 8. Ioannes ergo iste quid videbat, qui lucernam contemnebat? Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 9. De quo lumine? Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 10. Si omnem hominem, ergo et Ioannem. Qui nondum se volebat ostendere diem, ipse sibi suam accenderat testem lucernam. Sed talis erat lucerna, quae de die posset accendi. Audi ipsum Ioannem confitentem: Nos, inquit, omnes de plenitudine eius accepimus 11. Christus putabatur, hominem se esse fatebatur. Dominus putabatur, servum se esse confitebatur. Bene agnoscis, lucerna, humilitatem tuam, ne te superbiae ventus exstinguat. Erat enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; id est omne animal, quod est illuminationis capax, hoc est omnem hominem habentem mentem atque rationem, qua possit esse particeps Verbi.

Mundus duobus modis intellegitur.

3. Illud ergo quod erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo erat, et sol et luna in hoc mundo erant. Audi de die tuo, o mentis humanae oculus! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est 12. Sic erat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi non haberet ubi esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 13. Quis est mundus, qui per eum factus est? In principio fecit Deus caelum et terram 14, quia omnia per ipsum facta sunt. Quis mundus eum non cognovit? Mundus et mundus, sicut domus et domus: domus in fabrica, domus in habitatoribus. In fabrica domus; quemadmodum: Magnam domum fecit, pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus; quomodo: Bona domus, benedicat eam Dominus; mala domus, parcat ei Deus. Ergo mundus per eum factus est, et habitatio et habitatores; et mundus eum non cognovit, habitatores.

Iudaei et Gentiles.

4. In sua propria venit, et sui eum non receperunt 15. Ergo quare venit, quasi non praescius quod sui non essent eum recepturi? Audi propter quod venerit: Quotquot autem receperunt eum. Sui non receperunt, et sui receperunt; mundus non credidit, et mundus totus credidit. Sicut dicimus: Tota arbor plena foliis; numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque intellegi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena; una arbor in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis. Ergo, fideles eius, servi eius, dilectores eius, quorum gloria est, quorum spes, quorum res est; quando auditis: Sui eum non receperunt, nolite dolere; quia credendo ipsius estis. Sui eum non receperunt. Qui isti sunt? Forte Iudaei olim vocati ex Aegypto, liberati in manu potenti, per Rubrum Mare traiecti, per siccum evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non receperunt; sed non recipiendo facti sunt alieni. In oliva erant, superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine baccarum aspernabilis, per totum mundum erat; illo totus mundus horrebat silvestri oleastro, sed tamen per humilitatem ibi meruit inseri, unde oliva superbiendo praecidi 16. Audi olivam superbientem, et frangi dignam: Nos de servitute non sumus nati, patrem habemus Abraham. Respondetur: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Contra id quod dictum est: De servitute non sumus nati: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Liberos vos esse iactatis? Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 17. Quanto ergo tutius homo servus esses hominis, quam perversae cupiditatis? Illi tamen superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri, centurionem illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus: Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres 18. Et Dominus: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 19. In oliva non inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens praecidatur, oleaster humilis inseratur. Vide inserentem, vide praecidentem: Propterea dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient 20; multus veniet oleaster inserendus in oliva; et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 21. Audisti quemadmodum oleaster humilis inseratur; audi quemadmodum oliva superba praecidatur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 22. Quare? Quia sui eum non receperunt. Et quare insertus oleaster? Quia quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri 23.

Potestas data ut efficiamur filii Dei.

5. Erige cor, genus humanum, respira in aura vitae et securissimae libertatis. Quid audis? Quid tibi promittitur? Dedit eis potestatem. Quam potestatem? An forte unde inflantur homines, iudicandi de capitibus humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus? Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri 24. Iam enim erant non filii, et fiebant filii; quia ille per quem fiunt filii Dei, iam erat Filius Dei, et factus est Filius hominis. Iam ergo et illi erant filii hominum, et facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod non erat, qui aliud erat. Levavit te ad id quod non eras, quia alius eras. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum est, sed a magno promissum est. Multum et incredibile videtur, et quasi non posse aestimatur filios hominum fieri filios Dei. Sed plus pro illis factum est, quia Filius Dei factus est filius hominis. Erige ergo spem, o homo, pelle a corde infidelitatem. Incredibilius iam pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo habeat vitam aeternam? Miraris si homo perveniat ad vitam aeternam? Mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de promisso, tanto pignore accepto? Vide ergo quomodo te confirmat, quomodo promissionem Dei roborat: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Qua generatione? Non illa usitata, non veteri, non transitoria vel carnali. Non ex carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 25. Miraris, non credis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 26. Ecce unde factum est sacrificium vespertinum. Inhaereamus illi: nobiscum offeratur, qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus interficitur, et diluculo nova oritur.