SERMO 341/A

 

INCIPIT DE HUMILITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI

 

Christus humilis quia Deus homo factus est.

1. Humilitatem Domini nostri Iesu Christi commendamus vobis, dilectissimi fratres, immo ipse commendat omnibus nobis. Quantam humilitatem, videte. Isaias propheta clamat: Omnis caro faenum, et omnis claritas carnis ut flos faeni; faenum aruit, flos decidit, Verbum autem Domini manet in aeternum 1. Quomodo contempsit et abiecit carnem! Quomodo praetulit et laudavit Verbum Dei! Iterum dico, iterum attendite, abiectionem carnis aspicite: Omnis caro faenum, et omnis gloria carnis ut flos faeni. Quid est faenum? Quid est flos faeni? Sequitur et dicit. Vis audire quid sit faenum? Aruit faenum, flos decidit. Quid Verbum Dei? Manet in aeternum. Agnoscamus Verbum, quod manet in aeternum; audiamus Evangelistam laudantem Verbum. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo vita est; et vita erat lux hominum 2. Magna laus tamquam aeterni Verbi; excelsa laus tamquam Verbi Dei manentis in aeternum. Et quid postea Evangelista? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3. Hoc solum si faceret Verbum Deus, ut caro fieret, incredibilis esset humilitas; et beati qui credunt hoc incredibile: ex incredibilibus enim constat fides nostra. Verbum Dei factum est faenum, mortuus resurrexit, Deus crucifixus est, incredibilia sunt; quia magnus morbus tuus factus erat, ut de incredibilibus sanaretur. Etenim venit ille medicus humilis, invenit iacentem aegrotum, communicavit cum illo infirmitatem suam, vocans illum ad divinitatem suam; factus est in passionibus occidens passiones, et moriens suspensus in ligno est, ut interficeret mortem. Fecit nobis escam, quam acciperemus, et sanaremur. Unde ista esca est, et quos saginat? Qui fuerint imitati humilitatem Domini. Tu nec ipsam humilitatem imitaberis: quanto magis divinitatem? Humilitatem imitare, si potes. Quando? Unde? Ille Deus, homo factus est; tu, homo, hominem te esse cognosce. Utinam quod ipse factus est propter te, agnosceres! Agnosce te propter ipsum; videas quia homo es, et tanto tamen vales, ut propter te Deus factus sit homo. Noli ad superbiam tuam id referre, sed ad illius misericordiam; redemit enim nos sanguine suo Dominus Deus noster, et pretium animarum nostrarum voluit esse sanguinem suum, sanguinem innocentem.

Comparatio inter hominem et pecus, et inter Deum et hominem.

2. Et quod dicere coeperam, fratres, si tantum se humiliaret Deus, ut fieret homo, quis ab ipso amplius exigeret? Non enim tu ad hoc humiliaris, ut ex homine efficiaris pecus; et tamen quid simile? Si ad hoc humiliareris, ut ex homine pecus fieres, non tanto intervallo humiliareris, quanto intervallo humiliatus est Deus. Etenim homo factus pecus, rationale quiddam factum erat irrationale, tamen mortale et mortale; mortalis enim homo, et mortale pecus; nascitur homo, sicut nascitur pecus; concipitur homo, sicut concipitur pecus; nutrimentis corporeis homo pascitur et crescit sicut pecus. Quanta habet cum pecore communia! Unam solam rationem mentis habet disparem, ubi posita est imago Creatoris. At vero Deus qui factus est homo, aeternus factus est mortalis, induit se carnem de massa propaginis nostrae sine peccato, factus est homo, natus est, assumens in quo pateretur pro nobis. Sed ecce nondum passus est: modo inspice, quid pro te factus sit, ante quam patiatur. Parvane ista humilitas? Deus homo factus est. O homo, vide quia homo es. Propter te Deus homo est: et tu non vis agnoscere quia homo es? Qui nolunt agnoscere quia homines sunt, fratres, attendamus. Qui nolunt agnoscere quia homines sunt? Qui se iustificant, et Deum culpant. Patiatur aliquid homo durum aut asperum in ista vita; nihil tam in lingua positum habet, quam reprehendere Deum, et se laudare; et exclamans indignatione tribulationis suae non confitetur peccata sua, sed iactat merita sua, et dicit: Deus, quid tibi feci? Quare ista patior? Deus, quid tibi feci? dicit homo ad Deum. Respondeat illi Deus: Bene dicis: Quid tibi feci? quia mihi nihil fecisti, sed omnia tibi. Si enim aliquid faceres Deo, quod Deum delectaret faceres: hoc est illi facere. Modo autem, quidquid fecisti, tibi fecisti, quia tuam voluntatem secutus, illius imperium contempsisti. Plane, si sic intellegas, recte dicis. Quid enim potes facere Deo, ut clames: Quid tibi feci? Qui in caelum lapidem iactat, caelo iactat, an sibi? Quod misisti, et ibi non haesit, et in te rediit; sic et blasphemias omnes si iacias in Deum, sic omnes iniurias, sic quaecumque movent sacrilegam et impiam et superbam mentem tuam, quanto iactas sursum, tanto gravi pondere super te recidunt.

Conscientiam inspicere necesse est. Fuga ad Deum.

3. Quid ergo facturus eras Deo? Facturus autem illi esses aliquid, si faceres verbum ipsius; si quod iusserat faceres, bene clamares: Quid tibi feci? Et tamen discute iustitiam tuam, excute conscientiam tuam, intra cor tuum, noli foris clamare, intus inspice, redi ad penetralia cordis tui. Vide si vere nihil mali fecisti; vide si dignum aliquid pateris, pro quo fecisti, in qualibet tribulatione constitutus; non enim peccatori debetur nisi flagellum ignis ardentis et aeterni. Deseruisti Deum tuum, secutus es concupiscentias tuas. Quid pateris, cum flagellaris? Correptio est, non damnatio. Si flagellat te Deus in hac vita, non tibi irascitur. Noli illum offendere flagellantem, noli illum provocare, ut parcat. Provocas illum murmurando, et dimittit te. Fuge sub flagellum corripientis; noli a flagello, sed sub flagellum; ubi caedit, illuc curre. Novit quidem ubi feriat, et ubi te inveniat; et sine causa te vis abscondere ab oculis eius, qui ubique est. Vis fugere ab irato Deo? Fuge ad placatum Deum; ab ipso nusquam nisi ad ipsum. Ab ipso te putabas fugere, cum cervices superbas erigeres; humilia eas, et ad ipsum fuge. Flagellat omnem filium quem recipit 4. Sed dedignaris flagellari? Dedignare ergo hereditari. Ad hereditatem te erudit Pater bonus: bonus et cum parcit, bonus et cum caedit, vere ubique misericors.