DE EO QUOD CHRISTUS TRIBUS MODIS IN SCRIPTURA INTELLEGITUR
CONTRA ARIANOS
1. 1. Dominus noster Iesus Christus, fratres, quantum animadvertere potuimus Paginas sanctas, tribus modis intellegitur et nominatur, quando praedicatur, sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum, quas in Evangelio cognoscimus. Primus modus est: secundum Deum et divinitatem illam Patri coaequalem atque coaeternam ante assumptionem carnis. Alter modus est: cum assumpta carne iam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum quamdam suae excellentiae proprietatem, qua non ceteris coaequatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiae, esse legitur et intellegitur. Tertius modus est: quodam modo totus Christus, in plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cuiusdam viri 1, in quo viro singuli membra sumus. Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur. Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive recolere sive explicare possumus, quibus omnia tria ista genera probemus; sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut quibusdam commemoratis testimoniis, cetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos iam observare in Scripturis et invenire possitis.
2. 2. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Iesu Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia, pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est in Evangelio secundum Ioannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita erat; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 2. Miranda et stupenda verba haec, et priusquam intellegantur, amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acciperet, alius istam; ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi quidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte, cum loquor, alius sibi tollit unam syllabam, alius alteram? Aut alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facile quidem plura dico, quam hic sunt homines; sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid haec, fratres, sonantia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? Aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritalibus verbis. Sed iam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritalibus cogitationibus iustitiam cogitate. Cogitans iustitiam constitutus in istis partibus occidentalibus, cogitans iustitiam constitutus in Oriente, unde fit ut ille totam iustitiam cogitet, et ille totam? et ille totam videat, et ille totam? Nam qui videt iustitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse iuste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si nihil sibi praesto est? Quia ipse in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quae divina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Crede enim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.
3. 3. Sed audi iam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quae dixi, dicta sunt ante assumptam carnem. Nunc autem audi illud quod modo praedicat Scriptura: Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis 3. Nam qui dixerat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4; frustra nobis divinitatem Verbi praedicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim illud videam, hic mecum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum iumento carnis ad eum qui iacebat in via vulneratus 5, ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod numquam amisit per id quod suscepit. Esse enim coepit homo, esse non destitit Deus. Ergo haec est praedicatio Domini nostri Iesu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Ioannes: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
3. 4. Audite iam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 6. Hoc est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 7. Quomodo Apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si non est aequalis Deo? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo aequalis? Ubi ergo ille ait: Deus erat Verbum; ibi iste: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et ubi ille: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8; ibi iste: Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 9. Attendite: per hoc ergo quod homo factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut indueret humanitatem, apparens hominibus quod non erat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id est, reservans dignitatem maiestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit: accepit; sed: Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; ad formam autem servi ubi ventum est: Formam, inquit, servi accipiens); per hoc ergo mediator et caput est Ecclesiae, per quem reconciliamur Deo, per sacramentum humilitatis et passionis et resurrectionis et ascensionis et iudicii futuri, ut duo illa futura audiantur, cum semel locutus sit Deus 10. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opera sua 11.
4. 5. Hoc ergo tenentes, nolite quaestiones mirari hominum, quae serpunt sicut cancer, quemadmodum dixit Apostolus 12; sed custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestrae, tamquam desponsati ab amico sponsi uni viro virginem castam exhibere Christo. Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis Ecclesiae: virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc virginitatem vult serpens corrumpere, de quo idem Apostolus dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, ne sicut Evam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus corrumpantur, et excidant a castitate quae est in Christo Iesu 13. Vestri, inquit, sensus, id est, vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelleguntur et huius corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi est fidei virginitas. Modo perge, anima, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis 14. Turbavit fratres infirmos Ecclesiae quaestio Arianorum; sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussitat serpens, et non tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae deicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primus homo deiectus est.
5. 6. Intendite, fratres. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos seducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit, dicens: Numquid morte moriemini? 15. Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid omnes, inquit, perditurus est Deus? Numquid omnes damnaturus est Deus? Ille dicit: Damnabo; ignoscam eis qui se mutaverint; mutent facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et mussitat, et dicit: Ecce ubi scriptum est: Pater maior me est 16; et tu dicis aequalem Patri? Accipio quod dicis, sed utrumque accipio, quia utrumque lego. Quare tu unum accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater maior me est; accipio, non a te, sed ab Evangelio; et tu esse Filium aequalem Deo Patri, accipe ab Apostolo. Coniunge utrumque, utrumque concordet; quia qui locutus est per Ioannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest ipse secum discordare, sed tu concordiam Scripturarum non vis intellegere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit, probo: Pater maior me est. Et ego ex Evangelio probo: Ego et Pater unum sumus 17. Quomodo utrumque verum est? Quomodo nos docet Apostolus: Ego et Pater unum sumus? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Audi: Pater maior me est: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 18. Ecce ego ostendo quare maior est; tu ostende in quo aequalis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum Filius hominis est; aequalis Patri, in quantum Filius Dei; quia Deus erat Verbum. Mediator, Deus et homo; Deus aequalis Patri, homo minor Patre. Est ergo et aequalis et minor: aequalis in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde aequalis et minor? Numquid alia parte aequalis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi aequalem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre.
6. 7. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem, mors est 19. Hic siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri Iesu Christi unici Filii Dei; sed tamquam nondum factum sit quod iam factum est, attendo tecum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum 20. Attendo tecum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 21. Ibi mihi ostende et maiorem et minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Deum per qualitates, id est, per quasdam affectiones corporales vel animales, in quibus aliud atque aliud esse sentimus? Naturaliter dicere quidem possum: sed utrum sic et vos intellegatis, Deus viderit. Ergo, ut dicere coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitaret in nobis, ostende minorem, ostende aequalem. Numquid aliud et aliud Deus, ut ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia parte illi aequalis? Veluti si dicamus: Corpora sunt quaedam; potes mihi dicere: Aequale est in longitudine, sed minus est in robore. Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum maius. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium eius? Cogitaturi sumus eum qui totus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus Christianorum! Item forte ita cogitabis, ut dicas: Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares sunt. Ubi color, nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem iustitiae. Si ista colorem non habent, tu illa de Deo non diceres, si pudoris colorem haberes.
6. 8. Quid ergo dicturus es? Potestate aequales sunt, sed minor Filius prudentia? Iniustus est Deus, si minori prudentiae potestatem dedit aequalem. Si prudentia aequales sunt, sed minor est Filius potestate, invidus est Deus, qui aequali prudentiae potestatem dedit minorem. In Deo autem omne quod dicitur, idipsum est. Neque enim in Deo aliud potestas et aliud prudentia, aliud fortitudo et aliud iustitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque aliud et aliud intellegitur, et nihil digne dicitur; quia haec animarum sunt, quas illa lux perfundit quodam modo, et pro suis qualitatibus afficit; quomodo cum oritur corporibus lux ista visibilis. Si auferatur, unus est corporibus omnibus color; qui potius dicendum est nullus color. Cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diverso eos nitore aspergit. Ergo animarum sunt istae affectiones, quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur, et formatae ab illa quae non formatur.
7. 9. Tamen ista de Deo dicimus, fratres, quia non invenimus melius quod dicamus. Dico iustum Deum, quia in verbis humanis nihil melius invenio; nam est ille ultra iustitiam. Dicitur in Scripturis: Iustus Dominus, et iustitias dilexit 22. Sed ibi dicitur et poenitere Deum 23, ibi dicitur et nescire Deus 24. Quis non exhorreat? Nescit Deus, poenitet Deum? Ideo tamen et ad ista verba salubriter Scriptura descendit, quae tu exhorres, ne illa quae magna putas, digne dicta arbitreris. Atque ita si quaeras: Quid ergo de Deo digne dicitur? Aliquis fortasse tibi respondeat et dicat, quia iustus est. Alius autem isto melius intellegens, etiam hoc verbum dicat superari ab illius excellentia, et indigne de illo etiam hoc dici, quamvis congruenter secundum humanam capacitatem dicatur; ut cum ille de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est: Iustus Dominus; recte illi respondeatur, in eisdem Scripturis positum esse, quia poenitet Deum; ut quomodo istud non accipit secundum consuetudinem loquentium, sicut solent homines poenitere; sic et illud quod dicitur iustus, supereminentiae ipsius non competere intellegat; quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Iustum quidem Deum dicis: sed intellege aliquid ultra iustitiam quam soles et de homine cogitare. Sed Scripturae iustum dixerunt, propterea et poenitentem dixerunt et nescientem, quod iam non vis dicere. Quomodo ergo illa quae iam exhorres, intellegis propter infirmitatem tuam dicta; sic et ista quae magnipendis, pro aliqua firmitate validiore dicta sunt. Qui autem et ista transcenderit, et de Deo, quantum homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium ineffabili cordis voce laudandum.
8. 10. Ergo, fratres, quia hoc est in Domino virtus quod iustitia (quidquid de illo dixeris, hoc idem dicis, cum tamen nihil digne dicas), non potes dicere aequalem esse Patri Filium per iustitiam et non esse aequalem per virtutem, aut aequalem per virtutem et non aequalem per scientiam; quia si ex una re aliqua aequalis est, ex omni re aequalis est; quia omnia quae ibi dicis, idem sunt, et idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit inaequalis Filius Patri, nisi dederis diversitates quasdam in substantia Dei. Quas cum dederis, foras te mittit veritas, nec accedis ad illud sanctuarium Dei, ubi sincerissime videtur. Cum autem non possis aequalem dicere ex alia parte et ex alia inaequalem, quia non sunt in Deo partes; non possis dicere ex alia eum esse aequalem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualitates; secundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem; unde ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque, fratres, semper haec advertite. Si in Scripturis regulam quamdam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi inveneritis, secundum quod dictum est, aequalem Filium Patri, secundum divinitatem accipite. Secundum formam vero servi assumptam, minorem accipite; secundum quod dictum est: Ego sum qui sum; et secundum quod dictum est: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 25; sic tenebitis, et quod in eius natura est, et quod in eius misericordia. Arbitror satis esse dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Iesus Christus Salvator noster caput Ecclesiae mediator factus, per quem reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripturis.
9. 11. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput et corpus praedicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus: non quia sine corpore non est integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius aequalis Patri, sed et in ipso homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus eius nos sumus, et nobiscum unus Christus? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id est, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi singulariter loquitur apud Isaiam: certe unus idemque loquitur; et videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam induit me ornamento 26. Ut sponsus et sponsa: eumdem dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus? Apostolo apertissime dicente: Vos estis corpus Christi et membra 27. Membra Christi et corpus sumus omnes simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore, sed quid dicam? Ex Abel iusto usque in finem saeculi quamdiu generant et generantur homines, quisquis iustorum per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi; singuli autem membra Christi. Si ergo omnes corpus, singuli membra; est utique caput cuius hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens 28. Et quia de illo ait etiam, quod semper caput omnis principatus et potestatis sit 29, adiungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi caelesti Ecclesiae, ubi Angelos cives habemus; cui aequales nos futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi Veritas promisisset, dicens: Erunt aequales Angelis Dei 30; et fit una Ecclesia, civitas Regis magni.
10. 12. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus, ut intellegas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut intellegas mediatorem; cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 31; cum ille Unigenitus per quem facta sunt omnia, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 32. Sic autem aliquando, ut intellegas caput et corpus, exponente ipso Apostolo apertissime quod dictum est de viro et uxore in Genesi: Erunt, inquit, duo in carne una 33. Videte ipsum exponentem, ut non coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Erunt enim, inquit, duo in carne una; et addidit: Sacramentum hoc magnum est. Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem utriusque sexus copulationem corporalemque mixturam: Ego autem dico, inquit, in Christo et Ecclesia 34. Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est: Erunt duo in carne una; non iam duo, sed una caro est 35. Et quomodo sponsus et sponsa, sic caput et corpus: quia caput mulieris vir. Sive ergo dicam caput et corpus, sive dicam sponsus et sponsa; unum intellegite. Ideoque idem Apostolus, cum esset adhuc Saulus, audivit: Saule, Saule, quid me persequeris? 36 quoniam corpus capiti adiungitur. Et cum iam Christi praedicator pateretur ab aliis, quae persecutor ipse fecerat: Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea 37; ad pressuras Christi ostendens pertinere quod patiebatur. Quod non potest intellegi secundum caput, quod iam in caelo nihil tale patitur; sed secundum corpus, id est, Ecclesiam; quod corpus cum suo capite, unus Christus est.
11. 13. Exhibete ergo vos dignum corpus tali capite, dignam sponsam tali sponso. Non potest habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir tantus, nisi condignam ducit uxorem. Ut exhiberet sibi, inquit, gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi 38. Haec est sponsa Christi, non habens maculam aut rugam. Non vis habere maculam? Fac quod scriptum est: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias de cordibus vestris 39. Non vis habere rugam? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata: per extensionem fit desiderium futuri saeculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis 40. Audi eumdem extensum: Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 41.