DE ORDINATIONE EPISCOPI
1. Hodie Caritati vestrae, ex quo nos Deus dignatus est perducere ad vos, tertius redditur sermo; sed praeterito biduo hoc audistis, quod ad vos maxime pertineat; hodie quippe vobis in dono et misericordia Dei episcopus ordinatur; hoc itaque debemus loqui, quo et nos ipsos exhortemur, et ipsum informemus, et vos instruamus. Debet enim, qui praeest populo, prius intellegere se servum esse multorum. Et hoc non dedignetur: non, inquam, dedignetur servus esse multorum; quia servire nobis non dedignatus est Dominus dominorum. Ex faece quippe carnali subrepserat discipulus Domini Iesu Christi Apostolis nostris quaedam appetitio sublimitatis, et fumus elationis ire coeperat in oculis eorum. Nam, sicut scriptum in Evangelio legimus: Nata est inter eos contentio, quisnam eorum esset maior 1. Dominus autem medicus praesens repressit eorum tumorem. At ubi vidit quo vitio venisset illa contentio, ait illis, et constituens ante se parvulos pueros: Nisi quis factus fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum caelorum 2. In puero humilitatem commendavit. Neque enim tales suos voluit habere mentes, quales habent pueri, cum dicit Apostolus alio loco: Nolite pueri effici mentibus. Et addidit: Sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis 3. Magna autem malitia superbia, et prima malitia, initium et origo, causa omnium peccatorum; ipsa deiecit angelum, et diabolum fecit. Superbiae calicem etiam ille deiectus stanti homini propinavit: erexit in superbiam eum, qui factus ad imaginem Dei; iam etiam indignus, quia superbus. Invidit, et persuasit, ut contemneret legem Dei, et sua potestate frueretur. Et quomodo persuasit? Si manducaveritis, inquit, eritis sicut Dii 4. Videte ergo, si non superbia persuasit. Homo factus erat, deus esse voluit: assumpsit quod non erat, perdidit quod erat; non quia perdidit humanam naturam, sed perdidit beatitudinem et praesentem et futuram. Perdidit quo erat levandus, deceptus ab eo qui fuerat inde deiectus.
2. Ideo apostolus Paulus cum inter cetera virtutes episcopales commemoraret in ea lectione, cum modo legeretur, audivimus, hoc etiam addidit: Non neofitum, quasi novum a fide, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli 5. Quid est: in iudicium incidat diaboli? Non a diabolo iudicandus, sed cum diabolo damnandus; non enim iudex noster diabolus erit; sed quia ipse per superbiam lapsus est, et propter superbiam impius factus sempiterno igne damnabitur. Observet, inquit, cui datur locus excelsus in Ecclesia, ne elatus in superbiam incidat in iudicium, in quod incidit diabolus. Alloquens ergo Apostolis Dominus, et confirmans eos in humilitate sancta, postea quam de puero proposuit exemplum, ait illis: Quicumque vult in vobis maior esse, erit vester servus 6. Ecce quia non feci iniuriam fratri meo, futuro episcopo vestro, quia eum esse volui et ammonui servum vestrum. Si enim illi feci, mihi prius feci; non enim quicumque de episcopo, sed episcopus loquor; et quod ammoneo, ego ipse timeo, et revoco in animum, quod ipse sanctus Apostolus dixit: Non sic curro, quasi in incertum: non sic pugno, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum, et in servitutem subicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar 7.
3. Ergo, ut breviter audiatis, servi vestri sumus: servi vestri, sed et conservi vestri; servi vestri sumus, sed omnes unum Dominum habemus; servi vestri sumus, sed in Iesu, sicut dicit Apostolus: Nos autem servos vestros per Iesum 8. Per illum sumus servi, per quem sumus et liberi; ipse quippe ait credentibus in se: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis 9. Dubitabo ergo servus fieri per illum, per quem nisi liber fierem, in perdita servitute remanerem? Praepositi sumus, et servi sumus; praesumus, sed si prosumus. In quo ergo praepositus episcopus servus est, videamus. In quo et ipse Dominus. Nam quando dixit Apostolis suis: Quicumque vult in vobis maior esse, erit vester servus 10, ne indignaretur servili nomine humana superbia, continuo consolatus est, et proposito ad exemplum se ipso, ad id quod iusserat adhortatus. Quicumque in vobis vult maior esse, erit vester servus. Sed videte quomodo: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare 11. Quaeramus quid ministravit. Si attendamus corporalia ministeria, videmus ei discipulos ministrare; sed ipsos mittebat, ut escas emerent, ut escas praepararent. Denique scriptum est in Evangelio, cum propinquaret dies passionis illius, discipuli eius dixerunt ei: Domine, ubi vis paremus tibi manducare pascha? 12 Et iubet ubi paretur: et pergunt, et praeparant, et ministrant. Quid est ergo, quod ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare? Audi quod sequitur: Non venit, inquit, ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis 13. Ecce quomodo Dominus ministravit: ecce quales servos nos esse praecepit. Dedit animam suam redemptionem pro multis: redemit nos. Quis nostrum idoneus est redimere aliquem? Illius quidem sanguine, illius morte a morte redempti sumus, illius humilitate iacentes erecti sumus; sed et nos debemus conferre portiunculas nostras membris illius, quia membra illius facti sumus: ille caput, nos corpus sumus. Exhortans denique nos apostolus Ioannes in epistula sua in exemplum Domini, qui dixerat: Erit vester servus, quicumque vult in vobis maior esse; sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis; exhortans ergo nos ad similitudinem, ait: Christus pro nobis animam posuit: sic et nos debemus pro fratribus animas ponere 14. Ipse etiam Dominus loquens post resurrectionem: Petre, amos me? Respondebat ille: Amo. Hoc ille ter dixit, hoc ille ter respondit; et totum ter Dominus: Pasce oves meas 15. Ubi mihi ostendis, quia amas me, nisi pascendo oves meas? Quid mihi praestaturus es amando me, quando omnia exspectas a me? Quid ergo facias amando me, habes: Pasce oves meas. Hoc semel, et iterum, et tertio. Amas me? Amo. Pasce oves meas. Ter enim negaverat timore: ter confessus est amore. Deinde cum ei Dominus oves suas tertio commendasset, respondenti et confitenti amorem, et damnanti et delenti timorem, continuo subiecit: Cum iuvenis esses, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter cinget te, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte glorificaturus erat Deum 16. Crucem suam pronuntiavit illi, passionem suam praedixit illi. Illuc ergo pergens, Dominus ait: Pasce oves meas; patere pro ovibus meis.
4. Talis debet esse bonus episcopus; si talis non erit, episcopus non erit. Quid prode est misero, si Felix vocetur? Si mendicum aliquem aerumnosum hominem aspicias, qui vocatur Felix, et ei dicas: Veni huc Felix, vade Felix, surge Felix, sede Felix, et ille inter omnia vocabula semper infelix; huic simile quiddam est, quando episcopus vocatur, et non est. Quid ei confert honor nominis, nisi cumulum criminis? Quis est autem episcopus, qui vocatur, et non est? Qui gaudet honore eo magis quam salute gregis Dei, qui in ista celsitudine ministerii sua quaerit, non quae Iesu Christi; vocatur episcopus, sed non est episcopus, nomen inane est ei. Et vides homines nihil loqui aliud. Vidisti episcopum? salutasti episcopum? Unde venis? ab episcopo. Quo pergis? ad episcopum. Ut ergo sit quod vocatur, audiat, non me, sed mecum; simul audiamus, simul in una schola condiscipuli ab uno magistro Christo discamus, cuius cathedra ideo est in caelo, quia prius crux fuit in terra. Humilitatis ille viam docuit: descendens ascensurus, visitans eos qui in imo iacebant, et elevans eos qui sibi cohaerere volebant.
5. Denique auditu evidentissime percipe. Duo discipuli eius fratres, filii Zebedei Ioannes et Iacobus prae ceteris illius sublimitatem concupierunt, et per matrem suam, quia ipsi verecundabantur, dixerunt ei, ipsam immittentes, quae diceret illorum desideria: Domine, dixit, fac ut in regno tuo unus filius meus sedeat ad dexteram tuam, alter ad sinistram 17. Et Dominus ad illos, non ad illam: Nescitis quid petatis. Et adiecit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? 18 Quem calicem, nisi de quo dicit propinquans passioni: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 19? Potestis, inquit, bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et illi continuo, avidi sublimitatis, obliti infirmitatis: Possumus, inquiunt. Et ille: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis; aliis paratum est a Patre meo 20. Quibus paratum est, si discipulis non paratum est? Qui illic sedebunt, si Apostoli non sedebunt? Aliis paratum est, non vobis paratum est; aliis, non superbis. Et bene et ipse humilitatem praetendit, cum diceret: Aliis paratum est a Patre meo; cum utique ipse praepararet, a Patre suo dixit praeparari; ne et hic arrogans esse videretur, et non aedificaret ad humilitatem, propter quam ista omnia loquebatur. Neque enim parat Pater, quod non parat Filius, aut parat Filius quod non parat Pater, cum ipse dicat: Ego et Pater unum sumus 21; ipse etiam dicat: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit 22. Doctor humilitatis sermone et opere: sermone enim semper ab initio creaturae numquam tacuit, per angelos, per prophetas, docere hominem humilitatem; docere dignatus est etiam exemplo suo. Venit humilis creator noster, creatus inter nos: qui fecit nos, qui factus est propter nos: Deus ante tempora, homo in tempore, ut hominem liberaret a tempore. Venit sanare tumorem nostrum magnus medicus. Ab Oriente usque in Occidentem genus humanum tamquam magnus iacebat aegrotus, et magnum medicum requirebat; misit primo pueros suos medicus iste, et venit ipse postea, cum a nonnullis desperaretur. Quomodo et medicus quando mittit pueros suos, quasi ad aliquid facile faciendum; cum periculum magnum fuerit, ipse venit; sic magno periculo laborabat genus humanum, vitiis omnibus involutum, maxime a superbiae fonte manante: et ideo venit curare ipsam superbiam exemplo suo. Erubesce adhuc superbire, homo, propter quem humiliatus est Deus. Multum se humiliasset Deus, si tantummodo nasceretur propter te; dignatus est etiam mori pro te. Hic ergo erat in cruce in homine, quando agitabant caput ante crucem persecutores Iudaei, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus ei 23. Ille autem servabat humilitatem, ideo non descendebat; non perdiderat potentiam, sed demonstrabat patientiam. Nam ipsum effectum virtutemque eius cogitate, et videte quam facile potuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Sed tibi humilitas, tibi patientia, si non erat demonstranda, non erat praecipienda; si autem praecipienda erat verbo, demonstranda et commendanda erat exemplo. Hoc ergo attendamus in Domino: humilitatem eius videamus, calicem humilitatis eius bibamus, ad eum nos artemus, eum meditemur. Facile est cogitare sublimitates, facile est honoribus gaudere, facile est assentatoribus et adulatoribus aures praebere. Ferre convicium, patienter audire opprobrium, orare pro contumelioso, hic est Domini calix, hoc est convivium Domini. Invitatus es a maiore? Cogita quia talia te oportet praeparare 24.
6. Apostolus describens episcopum hoc primo posuit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit 25. Quid est hoc? Quasi inflammavit omnes ad desiderandum episcopatum, et meliores erunt ambitores quam verecundi, et meliores erunt arrogantia quadam sibi etiam indebita usurpantes, quam etiam debita timore vitantes? Absit hoc, non est istud; non hoc docuit, ut ambiamus ad episcopatum pervenire. Sed quid dixit, intendite, si potuero explicare quod sentio. Apostoli sensus est lucidus intellegentibus, superbis et ambitoribus caliginosus et obscurus. Hoc ergo Apostolus ait: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit. Non est desiderare episcopatum, episcopatum desiderare: bonum opus concupiscere est. Sed episcopus vult esse, qui non facit bonum opus, sed suum opus? Non episcopatum iste desiderat. Hoc est, quod dicebam paulo ante: nomen quaerit, non rem. Episcopus volo esse: o si essem episcopus! Utinam esses! Nomen quaeris, an rem? Si rem quaeris, bonum opus concupiscis; si nomen quaeris, potes habere et in opere malo, sed peiore supplicio. Quid ergo dicemus? sunt episcopi mali? Absit, non sunt: prorsus audeo dicere, non sunt episcopi mali; quia si mali, non episcopi. Tu iterum ad nomen me revocas, et dicis: Episcopus est, nam sedet cathedra. Est et faeneus custos in vinea.
7. Dixit inter cetera: Unius uxoris virum 26; sed quanto melius nullius? Quousque progrediendum sit, dixit, ut non plus ab una; sed multo melius, si nec una. Filios habentem obsequentes 27: ut, si habet, obsequentes habeat; non ut conetur habere, si non habet. Disciplinam enim commendavit in filios, propter domum regendam: Qui enim domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit? 28 Ipsius Apostoli verba sunt. Et quomodo erit sine filiis episcopus, si bonus erit episcopus? Denique episcopus vester in nomine Christi, adiutus gratia Christi, filios carnales habere noluit, ut spiritales habeat. Ad vos pertinet digne ei obsequi, digne oboedire, digno servitio servire; et habebit filios obsequentes, pro paucis tam multos, pro terrenis supernos, pro heredibus coheredes.
8. Diximus de episcopis bonis, et de episcopis malis; diximus quod esse debemus, et quod esse vitemus. Sed quid ad vos, o populus Dei? Aliquid et ad vos. Volumus enim vos in petra aedificari, templum Deo surgere, ad capiendum Deum idoneos fieri, spem vestram non in incerto fluctuare, sed in solido collocare. Qualescumque nos sumus, vos securi esse debetis. Equidem bonum est nobis, ut boni praepositi episcopi esse debeamus, non tantum vocemur, hoc bonum est nobis; talibus enim magna merces promittitur. Sed si non fuerimus tales, sed mali, quod absit, fuerimus, et honores nostros propter nosmetipsos quaesierimus, praecepta Dei neglexerimus, salutem vestram pro nihilo habuerimus, maiora supplicia nos exspectant, quam praemia quae promissa sunt. Sed absit a nobis, et orate pro nobis; quanto enim in altiore loco, tanto in maiore periculo sumus. Cogitamus enim quam rationem reddamus de obsequiis hominum, quam de maledictis hominum. Multi nobis obsecuntur, multi nobis detrahunt, nobisque maledicunt. Plus nos faciunt periclitari, qui obsecuntur, quam qui maledicunt; obsequium enim hominum titillat superbiam nostram, maledicta hominum exercent patientiam nostram: alibi timeo lapsum, alibi munio firmamentum. Nam: Opprobria hominum, ait mihi quidam servorum Dei, nolite metuere 29. Dicit et Dominus Iesus Christus: Beati eritis, cum vobis maledixerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me 30. Nam si qui maledicunt, et vera dicunt, non male dicunt, quia vera dicunt; sed male dicunt, qui falsa dicunt. Nobis autem quid promisit Dominus? Gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in caelis 31. Auget mercedem meam maledicus meus: minuere vult mercedem meam adulator meus. Sed quid dicam, fratres? Ut augeatur merces nostra, optare debemus, ut maledici sitis? Nolumus malo vestro nostram augeri mercedem. Benedici estote, obsequimini; nos periclitemur, et vos non deminuamini. Quid ergo, si populus incurrat in episcopum malum? Dominus et episcopus episcoporum fecit securum, ne spes vestra in homine sit. Ecce in nomine Domini episcopus vobis loquor; qualis sim ego, nescio: quanto minus vos? Quid enim sim ad horam, possum utcumque sentire: quid quandoque futurus, unde scio? Quomodo praesumpsit Petrus, et demonstratus est sibi Petrus; aeger se nesciebat, sed medicum non latebat. Dixit, praesumpsit, ausus est polliceri: Tecum usque ad mortem 32. Animam meam pro te ponam 33. Et ille medicus venam cordis inspiciens: Animam tuam, inquit, pro me ponis? Amen dico tibi, prius quam gallus cantet, ter me negabis 34.
9. Dominus itaque praestet, adiuvantibus nos orationibus vestris, et hoc nos esse, et hoc usque in finem perseverare, quod nos vultis esse, omnes qui nobis bene vultis, et quod nos vult esse ille, qui nos vocavit et iussit; adiuvet nos implere quod iussit. Sed qualescumque sumus, spes vestra non sit in nobis. Mihi derogo, ut episcopus hoc loquar; gaudere de vobis volo, non inflari. Omnino quemcumque invenero spem ponentem in me, non illi gratulor; emendandus est, non firmandus; mutandus est, non stabiliendus. Si monere non possum, doleo; si autem monere possum, iam non doleo. Sicut modo in nomine Christi loquor populo Dei, loquor in Ecclesia Dei, loquor qualiscumque servus Dei: spes vestra non sit in nobis, spes vestra non sit in hominibus. Boni sumus, ministri sumus; mali sumus, ministri sumus. Sed boni, fideles ministri, vere ministri. Quod ministramus, attendite; si esuritis, et ingrati esse non vultis, de cuius cellario proferatur advertite. In quali vasculo tibi ponatur, quod tu avidus es comedere, non ad te pertineat. In magna domo patris familias, non tantum vasa aurea et argentea, sed et fictilia sunt 35. Argenteum vas est, aureum vas est, fictile vas est; tu utrum habeat panem attende, et cuius iste sit panis, quo donante ministretur. Ipsum advertite, de quo loquor, quo donante ministratur hic panis. Ipse est panis: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 36. Ministramus ergo vobis Christum pro Christo, ipsum sub ipso; ut ipse ad vos perveniat, ipse sit iudex ministerii nostri. Nam si fur est episcopus, numquam tibi dicturus est de exedra ista: Fac furtum; sed non est tibi dicturus nisi: Noli facere furtum. Hoc enim accipit de cellario Domini. Si aliquid aliud dicere voluerit, respuis illum, et dicis: Non est hoc de cellario Domini, tua mihi dicis. Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 37. Dicat ergo tibi secundum Deum: Ne furtum facias, ne adulterium, ne homicidium; dicat tibi secundum Deum, ut timeas, ut non extollaris, ut a saeculi amore avertaris, ut spem tuam in Domino ponas. Haec tibi dicat secundum Deum. Ipse si non facit, quid ad te? Dominus Deus tuus Christus est, securum te fecit. Scribae, inquit, et Pharisaei in imagine praepositorum sederunt cathedram Moysi; quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt 38. Quid ad hoc dicturus es? unde te in iudicio Christi excusaturus? Dicturus es: Ideo feci male, quia vidi episcopum meum non vivere bene. Respondetur tibi: Elegisti tibi, cum quo damneris, non cum quo libereris. Ipsum imitatus es male viventem; quare ipsum imitatus es potius, et non me audisti per ipsum? Ego enim tibi in Evangelio meo non dixeram, ut, quando vides praepositos malos, quae dicunt facias, quae autem faciunt non facias? Me per illos audires, et per ipsos non perires.
10. Si ergo et mali possunt dicere bona, et nunc respondeamus Christo, et dicamus, discendi causa, non contemnendi aut exagitandi: Domine, si mali possunt dicere bona - unde ammonuisti, et praecepisti dicens: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite - si mali ergo possunt dicere bona, quomodo alio loco dicis: Hypocritae, non potestis bona loqui, cum sitis mali? 39 Attendite rem ligatam, quousque illius adiutorio cernatis solutam. Iterum propono quaestionem. Christus dicit: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. Quid ergo, nisi quia dicunt bona, et faciunt mala? Ideoque quae dicunt, debemus facere; quae faciunt, non debemus facere. Alio loco: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 40 Omnis arbor ex fructu cognoscitur 41. Quid ergo, quomodo obtemperabimus? quomodo intellegemus? Ecce vepres sunt, spinae sunt. Facite. Iubes me colligere uvam de spinis; alibi iubes, alibi vetas: quomodo obtemperabo? Audi, intellege. Cum dico: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite, attende prius quid dicam: Cathedram Moysi sederunt, dixi. Quando dicunt bona, non ipsi dicunt, sed Cathedra Moysi. Cathedram pro doctrina posuit: non quia cathedra loquitur, sed doctrina Moysi; in memoria eorum est, in operibus non est. Quando autem ipsi dicunt, quando ipsi loquuntur, hoc est, quando de suo loquuntur, quid audiunt? Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Nam aliam similitudinem attendite. De spinis nolite uvam carpere: non enim potest aliquando uva nasci de spinis. Sed non attendistis palmitem vitis crescendo ire in sepem, et involvere se in spinis, et inter spinas germen promere, botrum summittere? Esuris, et transis, et vides botrum pendentem inter spinas; non facis, non carpis. Esuris, et carpere vis; carpe, manum diligenter et caute extende; spinas cave, fructum carpe. Sic etiam quando pessimus aut malus homo tibi loquitur doctrinam Christi, audi, excipe, noli contemnere. Si malus homo est, spinae ipsius sunt; si bona dicit, botrus ille est pendens inter spinas, non nascitur de spinis. Ergo, si esuris, carpe, sed observa spinas. Si enim facta eius coeperis imitari, dum libenter eum audis, incaute extendisti manum; prius in spinas incurristi, quam ad fructum pervenisti; vulneratus exis, laniatus exis; non iam tibi prodest fructus, qui est de uva, sed obsunt spinae, quae sunt de radice propria. Nam, ut non fallaris, attende, unde carpsisti fructum: sarmentum ibi est. Dirige oculos in sarmentum, et vide pertinere ad vitem, de vite exire, de vite progredi, sed in spinis incurrere. Numquid ergo vitis contrahere debet palmites? Sic et doctrina Christi crescendo et procedendo inseruit se arboribus bonis, inseruit se in spinis malis; dicitur a bonis, dicitur a malis. Tu vide, unde sit fructus, unde nascatur quod te pascit, et unde nascatur quod te pungit; permixta sunt in publica facie, sed discreta sunt in radice.
11. Hoc autem attendite, fratres mei, ut aliquid etiam dicamus de acriore dolore nostro, hoc attendite, fratres nostri quare se separarint a nobis. Dicant nobis, quare? Mali erant episcopi. Cathedras suas sedebant, cathedras Christi sedebant, in unitate Christi erant: ab unitate separari non oportebat. Mali erant ipsi: tu faceres, quod Dominus praecepit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite 42. Quare te a cathedra Christi separasti? Si pestilentiosus ibi sedit, audires per illum, non imitareris illum. Et tamen potes probare, cum dicis: Pestilentiosus ibi sedebat? Sed ego te probo pestilentiosum, qui cathedram Christi dimisisti. Quod tu dicis, occultum est; quod ego dico, probo. Separatio tua te punit, discissio tua te punit. Simul empti sumus, uno pretio comparati sumus; pretii nostri tabulae recitantur, nostrae emptionis instrumentum sanctum est Evangelium. Aperior, lego. Quid aperio? quid lego? Ubi empti sumus, ubi fratres et conservi sumus, ubi in unitate constituti sumus. Quid enim emerit Christus, non tacuit, ne aliquis illi tolleret possessionem suam, et supponeret alienam; prorsus non tacuit quod emit. Aperi tabulas, lege; instrumenta confecta sunt, non emit sine scriptura, praevidit calumniatores futuros; prorsus fecit, quod obiciatur calumniatoribus. Quod legitur, creditur; legitur autem, vide a quo scriptum, vide quo dicente, quibus excipientibus. Dicebat ille, excipiebant Apostoli: conscripta nobis reliquerunt. Legamus ergo instrumentum, fratres: quare litigamus? Quid si tabulae Domini nostri, emptoris nostri, tollant a nobis litem? Tu dicis Ecclesiam Christi in Afris et in Africa esse; ego dico Ecclesiam Christi per omnes gentes diffundi. Ecce ubi quaestio est, ecce unde rixa inter fratres. Litigas tu pro parte: litigas, ut in parte remaneas. Ego tibi contradico, ut totum possideas. Intellege litem concordem, intellege litem caritatis. Non tibi dico: Victus es, recede. Ab initio enim displicuerunt Domino nostro Iesu Christo divisores hereditatis. Nam praedicanti in populis veritatem ait unus de turba: Domine, dic fratri meo dividat mecum hereditatem 43. Et Dominus, qui noluit confirmare divisionem, qui venerat facere unitatem - audivimus enim et modo in Evangelio de ipsa unitate: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; oportet me eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor 44 - Dominus ergo, qui amabat unitatem, oderat divisionem, ait illi homini: Dic, homo, quis me constituit divisorem hereditatis inter vos? 45 Ego dico vobis: Cavete ab omni cupiditate 46. Noluit esse divisor hereditatis: unitatem venerat congregare, unam hereditatem per terras dare. Legantur instrumenta hereditatis ipsius; legantur, ut dicere coeperam. Resurrexit a mortuis, ostendit se discipulis suis, non solum videndum, sed etiam tangendum et contrectandum. Palpate, inquit, et tangite, et videte quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere 47. Putarant enim illum spiritum esse, non corpus; fantasma esse, non veritatem. Et cum adhuc prae gaudio mirarentur, ait illis 48: non sciebatis quia, cum essem adhuc inter vos, haec dicebam vobis, quia oportebant impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? 49 Quid est hoc? quid est scriptum de illo in Lege et Prophetis et Psalmis? Audi: Quia oportebat Christum pati 50. Credo, inquit. Merito, fratres: attendite cetera. Tabulas dominicas lego, instrumentum vel potius testamentum hereditatis nostrae lego; legamus, intellegamus: quare litigamus? Ecce lego, audi cetera: Oportebat Christum pati. Credis mecum? Credo, inquit. Et resurgere a mortuis tertio die. Credis mecum? Credo plane. Crede et cetera, et finita est discordia. Quid est illud in ceteris? Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 51. Ecce quod lego, haec est Ecclesia Christi: Per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem. Tene illam mecum, et tolles discordiam. Si in illa non eris, in parte eris. Damno tuo vincis, lucro tuo vinceris. Agnosce quia victus es, et tenebis illam mecum per omnes gentes diffusam, incipiens ab Ierusalem. Tabulae dominicae leguntur, Evangelium dominicum loquitur; quid mihi calumniaris, quia ego incendi tabulas istas? Quis debet credi quod incenderit illas: qui illis oboedivit, an qui illas contemnit? Quicumque incenderit, undecumque prolatae sint, legamus, audiamus, faciamus, concordemus; dimittamus praeterita praeteritis; transeuntia eis qui transierunt relinquamus.
12. Advocatus ipsorum, defensor ipsorum in mediis gestis collationis nostrae clamavit in angustiis: "Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat". Peccavit Caecilianus? Immo non peccavit Caecilianus, sed pone peccaverit Caecilianus; audi certe defensorem tuum. "Nec causa causae, nec personae persona". Non praeiudicaret uni personae una persona: et praeiudicabit finibus terrae? Praeiudicabit hereditati Christi eunti per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem? Peccavit Caecilianus: numquid ideo mentitur Christus? Et tamen non peccavit Caecilianus; sed tu non vis esse bonus Christianus. Quid ad me de homine? Hoc vobis loquebar, ad hoc vos aedificabam. Spes mea non est in Caeciliano, spem meam non posui in homine. Si bonus fuit Caecilianus, congratulabor bono fratri; si malus fuit, ego iudex non sum de occultis fratris. Ergo paululum honorificentia sequestrato Caeciliano et memoria eius, Dominum meum interpello, ego interpello Christum contra fratrem meum. Non quomodo ille, non ei dico: Domine, dic fratri meo dividat mecum hereditatem 52; sed dico: Domine, dic fratri meo teneat mecum hereditatem. Ergo quod interpellavi Dominum contra fratrem meum, non est contra fratrem meum, sed pro fratre meo; nolo illum exheredem, nolo solus possidere; scio enim quia quod possideo non fiet angustum, si multi mecum possideant. Quod possideo, caritas vocatur, quae numeroso possessore amplius dilatatur.