IN DIE ORDINATIONIS SUAE
1. Semper quidem me, ex quo humeris meis ista, de qua difficilis ratio redditur, sarcina imposita est, honoris mei cura sollicitat: verumtamen multo amplius huius molis consideratione permoveor, quando anniversarius eius dies memoriam pristinam renovans eius, ita eam mihi ponit ante oculos, ut, quod iam antea suscepi, sic teneam, quasi hodie suscepturus accedam. Quid autem isto reformidatur in munere, nisi ne plus nos delectet quod periculosum est in nostro honore, quam quod fructuosum in vestra salute? Adiuver igitur orationibus vestris, ut sarcinam meam 1 mecum ferre dignetur, qui meipsum ferre non dedignatur. Cum hoc oratis, etiam pro nobis oratis. Haec enim mea sarcina, de qua nunc loquor, quid aliud quam vos estis? Orate mihi vires, sicut oro ut non sitis graves. Nam Dominus Iesus sarcinam suam non diceret, nisi cum portante portaret. Sed et vos sustinete me, ut secundum praeceptum apostolicum invicem onera nostra portemus, et sic impleamus legem Christi 2. Qui nobiscum si non portat, succumbimus; si nos non portat, succumbimus. Ubi me terret, quod vobis sum, ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum Christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis. Denique tamquam in mari magno illius actionis tempestate iactamur; sed recolentes cuius sanguine redempti fuerimus, velut portum securitatis tranquillitate huius cogitationis intramus; et in hoc proprio laborantes officio, in communi requiescimus beneficio. Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis praepositus sum, tunc, ut Dominus praecepit, ero abundantius vester servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus.
2. Amare quippe debeo Redemptorem, et scio quid Petro dixerit: Petre, amas me? Pasce oves meas 3. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Interrogabatur amor, et imperabatur labor: quia ubi maior est amor, minor est labor. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 4 Si dicam hoc me retribuere, quod pasco oves eius, etiam hoc facio non ego, sed gratia Dei mecum 5. Ubi ergo retributor inveniar, cum ubique praeveniar? Et tamen, quia gratis amamus, quia oves eius pascimus, mercedem quaerimus. Quomodo fiet istud? quomodo convenit: Gratis amo ut pascam; et: Mercedem posco quia pasco? Nullo modo fieret hoc, nullo modo merces quaereretur ab eo qui gratis amatur, nisi merces esset ipse qui amatur. Nam si hoc retribuimus, pro eo quod nos redemit, quia eius pascimus oves, pro eo ipso quid retribuimus, quod nos fecit esse pastores? Mali namque pastores, quod a nobis absit, nostra malitia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius gratia esse non possumus.
3. Unde et vos, fratres mei, praecipientes rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 6. Facite nostrum ministerium fructuosum. Dei agricultura estis 7: extrinsecus accipite plantatorem atque rigatorem, intrinsecus vero incrementi datorem 8. Corripiendi sunt inquieti, pusillanimes consolandi, infirmi suscipiendi 9, contradicentes redarguendi, insidiantes cavendi, imperiti docendi, desidiosi excitandi, contentiosi cohibendi, superbientes reprimendi, desperantes erigendi, litigantes pacandi, inopes adiuvandi, oppressi liberandi, boni approbandi, mali tolerandi, omnes amandi. In hac tanta et tam multiplici ac varia rerum diversarum actione adiuvate nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam praeesse quam prodesse delectet.
4. Sicut enim nobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam studeamus exorare, ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces fundere. Nec hoc incongruum iudicemus, quod Apostolum fecisse cognoscimus; nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orate pro nobis 10. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nos ipsos exhortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualiter pontificatus officium sine reprehensione possimus implere; ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quae vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere oboedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus et mihi prosit et vobis; mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si audita faciatis. Si enim et nos pro vobis et vos pro nobis cum perfecto caritatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.