IN DIE ORDINATIONIS SUAE
1. Hodiernus dies, fratres, admonet me attentius cogitare sarcinam meam, de cuius pondere etiamsi mihi dies noctesque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius dies iste impingit eam sensibus meis, ut ab ea cogitanda omnino dissimulare non possim. Et quantum anni accedunt, immo decedunt, nosque propinquiores faciunt diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo, tanto mihi est acrior cogitatio, et stimulis plenior, qualem Domino Deo nostro rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque vestrum et nos, quod vos pene de vobis solis estis reddituri rationem; nos autem et de nobis, et de omnibus vobis. Ideo maior est sarcina, sed bene portata maiorem comparat gloriam, infideliter autem gestata ad immanissimam praecipitat poenam. Quid ergo mihi hodie maxime faciendum est, nisi ut commendem vobis periculum meum, ut sitis gaudium meum? Periculum autem meum est, si attendam quomodo laudatis, et dissimulem quomodo vivitis. Ille autem novit, sub cuius oculis loquor, immo sub cuius oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi, quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor, dolori mihi est, non voluptati; laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior; si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter; non plene nolo, ne ingrati sint quibus praedico.
2. Sarcina autem mea est, quam modo audistis, cum Ezechiel propheta legeretur. Parum est enim, quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare; insuper etiam talis lectio recitatur, quae nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum qui imposuit portet, deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero gladium, et posuerit sibi exploratorem qui videat gladium supervenientem, et dicat, et denuntiet; veniente autem gladio taceat ille explorator, et superveniens gladius super peccato rem occidat; peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem eius de manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem, et tuba cecinerit, et nuntiaverit, et ille, cui nuntiat, non observaverit, ille quidem in sua iniquitate morietur, explorator autem animam suam liberaverit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te filiis Israel 1. Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit exploratorem, exposuit quam dixerit mortem; non nos permisit in obscuritate lectionis excusare neglegentiam nostram. Posui ergo te, inquit, exploratorem. Si dixero peccatori: Morte morieris, et tu tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit, ille quidem in peccato suo morietur digne et iuste, sanguinem autem eius de manu tua inquiram. Si autem tu dixeris peccatori: Morte morieris, et ille se non observaverit, ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti 2. Et addit verba, quae voluerit dici populo Israel: Dices itaque filiis Israel: Quid est quod dicitis apud vosmetipsos: iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere possumus? Haec dicit Dominus: Quoniam nolo mortem impii, quantum reverti impium a sua via perversa, et vivere 3. Hoc voluit ut nuntiemus vobis. Hoc si non nuntiamus, malam rationem huius speculationis reddituri sumus. Hoc autem si nuntiamus, egimus quod ad nos pertinet. Vos videte; nos iam securi sumus. Sed quomodo securi, vos periclitantes et morituri? Nolumus sit nostra gloria cum vestra poena. Data est quidem securitas, sed facit sollicitos caritas. Ecce dicimus et scitis me semper dixisse, scitis me numquam tacuisse. Hoc dicit Deus: Nolo mortem impii, quantum reverti impium a sua via pessima, et vivere. Quid est quod dicebat impius? Dixit verba impiorum et iniquorum: Iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere possumus? Aeger desperat, sed medicus spem promittit. Homo sibi dixit: Quomodo possumus vivere? Deus dicit: Potes vivere. Si omnis homo mendax 4, Deus solus verax: deleat quod dixit homo, et scribat quod dixit Deus. Noli desperare, potes vivere, non de praeteritis malis tuis, sed de futuris bonis tuis; delebis mala, si recedis a malo. Omnia sive bona sive mala mutatione delentur. De vita bona inclinasti te ad malam, delesti bonam. Vide quo attendas, quid percipias; thesauri duo sunt tibi praeparati; quod miseris, hoc invenies; fidelis custos est Deus, reddet tibi quod feceris.
3. Sunt autem alii, qui non desperatione pereunt; non sibi dicunt: Iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere poterimus? 5 sed alio modo se fallunt: de nimia misericordia Dei sibi blandiuntur, ut numquam corrigantur. Hoc enim dicunt: etsi facimus mala, etiamsi iniquitates committimus, etiamsi luxuriose et facinorose vivimus, etiamsi pauperem et egentem contemnimus, etiamsi superbia nos extollimus, etiamsi nullum dolorem cordis de nostris malis habemus, perditurus est Deus tantam multitudinem, et paucos liberaturus? Duo sunt ergo pericula: unum quod modo audivimus ex Propheta, alterum quod non tacuit Apostolus. Nam contra eos, qui desperando moriuntur, quomodo gladiatores quasi destinati ad ferrum, inhiando voluptatibus et vivendo nequiter, quasi addictas iam animas suas contemnunt, ait quod dicunt sibi: Iniquitates nostrae super nos sunt, et in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere poterimus? Aliud autem, unde Apostolus dicit: An divitias bonitatis et misericordiae et longanimitatis eius contemnis? 6 Contra eos qui dicunt: Bonus est Deus, misericors est Deus, non perdet tantam multitudinem peccatorum et liberat paucos; nam utique si nollet illos esse, nec viverent: quando faciunt tanta mala et vivunt, utique si Deo displiceret, de terra eos statim auferret. Contra hos Apostolus: Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 7. Quibus hoc dicit? Qui dicunt: Bonus est Deus, non reddet. Reddet prorsus unicuique secundum opera eius. Tu quid facis? Thesaurizas. Quid? Iram. Appone iram super iram, auge thesaurum; reddetur tibi quod thesaurizas, non te fraudat cui commendas. Si autem in alium thesaurum mittas bona opera, fructus iustitiae, vel continentiam, vel virginitatem, vel pudicitiam coniugalem; a fraude, ab homicidio, ab scelere alienus sis; memineris egentis, quia et tu eges; memineris pauperis, quia et tu pauper es, quantumlibet abundes divitiis, pannis carnis indutus es; si haec cogitans et haec agens mittis in thesaurum bonum per diem iudicii, ille qui neminem fraudat, et reddet unicuique secundum opera sua, dicet tibi: Tolle quod misisti, quia abundat; quando mittebas, non videbas, sed ego servabam quomodo redditurus eram. Quia et revera, fratres, unusquisque, quod mittit in thesaurum, quia mittit scit, nec videt cum miserit. Pone thesaurum in terra obrutum, habentem unum aditum vel rimulam, qua mittas: paulatim quidquid acquisieris mittis, et non vides; si quod miseris et non videris servat tibi terra, non tibi servabit qui fecit caelum et terram?
4. Relevate ergo, fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum: bene vivite. Pascendos habemus hodie compauperes nostros, et cum eis communicanda est humanitas; vobis autem fercula mea verba ista sunt. Pascere omnes pane tractabili et visibili non sufficio; inde pasco, unde pascor; minister sum, paterfamilias non sum; inde vobis appono, unde et ego vivo, de thesauro dominico, de epulis illius patrisfamilias, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate nos ditaremur 8. Si panem vobis ponerem, fracto pane singula frusta ablaturi eratis; et si ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent. Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit. Sed videat quomodo audivit, quia erogator sum, non exactor. Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est, taedio esse hominibus? dicere iniquis: Inique agere nolite, sic vivite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est, oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam: vivam quomodo iussus sum, quomodo praeceptus sum. Assignem quod accepi: de aliis reddere rationem quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret: nihil est melius, nihil dulcius, quam divinum scrutari nullo strepente thesaurum; dulce est, bonum est; praedicare autem, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere, magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugit istum laborem? Sed terret Evangelium. Processit servus quidam, et ait domino suo: Sciebam te hominem molestum metere ubi non seminasti 9; servavi pecuniam tuam, nolui eam erogare: tolle quod tuum est; si aliquid minus est, iudica; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait autem ille: Serve nequam, ex ore tuo te condemno 10. Quare hoc? Quia avarum me dixisti, lucra mea quare neglexisti? Sed timui dare, ne perderem. Hoc dicis? Plerumque enim dicitur: Quid corripis? perit ad illum quod dicis; non te audit. Et ego, inquit ille, nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ait illi: Tu dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem 11; erogatorem, inquit, posueram te, non exactorem; tu exerceres erogationem, mihi relinqueres exactionem. Hoc timens ergo unusquisque videat quomodo accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse debet? Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec est erogatio mea: qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus fuit heri, et non est mortuus; si mortuus esset malus, isset unde non redisset. Malus fuit heri, vivit hodie; prosit illi quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult addere malum? Longam vitam vis habere, bonam non vis? Quis longum ferat malum, vel prandium? Usque adeo caecitas mentis obcalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere, praeter seipsum? Vis habere villam? Nego te velle habere malam villam. Uxorem vis habere nonnisi bonam, domum nonnisi bonam. Quid curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam malam? Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi caliga mala et constricta nocuerit, sedes, decalcias te, abicis aut corrigis aut mutas, ne digitum laedas, et calcias te. Malam vitam, qua animam perdis, corrigere non curas. Sed hoc plane video unde fallaris: caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem facit: illud nocet, illud libet; sed quod ad tempus libet, postea peius dolet; quod autem ad tempus dolet salubriter, postea infinita voluptate et abundanti gaudio laetificat.
5. Videte libentem et dolentem, divitem illum libentem, et pauperem illum dolentem: ille epulabatur, ille cruciabatur; ille circumdatus familia honestabatur, ille a canibus linguebatur; ille epulis crudior reddebatur, ille nec micis saturabatur 12. Transiit voluptas, transiit necessitas; praeterierunt bona divitis, mala pauperis; successerunt mala diviti, bona pauperi. Quae praeterierunt, non revocabantur; quae successerunt, non minuebantur. Ardebat dives apud inferos, laetabatur pauper in gremio Abrahae. Desideraverat prius pauper de mensa divitis micam, desideravit postea dives de digito pauperis guttam. Illius egestas satietatis fine terminata est, illius voluptas succedente dolore sine fine peracta est. Epulis successit sitis, voluptati dolor, purpurae ignis. Hoc est prandium, quod Lazarus visus est habere in gremio Abrahae; hoc volumus ut omnes habeatis, hoc volumus ut simul habeamus. Nam quid esset prandium quod vobis exhiberem, si omnes vos invitarem, et ista ecclesia plena esset mensis epulantium? Transitoria ista sunt. Ista cogitate quae dico, ut ad illas epulas veniatis, quas numquam finiatis. Ibi enim nemo est indigestus epulando; nec ipsae epulae tales sunt, ut sua corruptione nos pascant, et sua defectione reficiant; et illae integrae erunt, et nos ab eis reficimur. Si oculus noster pascitur luce, nec deficit lux, quales erunt illae epulae in contemplatione veritatis, in conspectu aeternitatis, in laudibus Dei, securitate felicitatis, mente stabili, corpore immortali, nullo senio tabescente carne nostra, nulla fame lassante animam nostram? Ibi nemo crescit, nemo decrescit; ibi nemo nascitur, quia nemo moritur; ibi nec ulla opera vos cogimini facere, quae modo hortamur ut faciatis.
6. Modo enim audistis Dominum dicentem, omnibus nobis dixit: Quando facis epulum, noli vocare amicos tuos 13 - ostendit ubi esses largus: noli parentes, qui habent unde tibi retribuant - sed voca pauperes, debiles, caecos, claudos 14, egentes, qui non habent unde tibi reddant. Et numquid perdes? Retribuetur tibi in retributione iustorum 15. Tu eroga, inquit, ego accipio, annoto, reddo. Deus hoc dixit, et hoc nos hortatus est ut faciamus ista, et reddat nobis. Quando nobis reddiderit, quis nobis auferet? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 16 Peccabamus, et mortem Christi nobis donavit; iuste vivimus, et nos decipiet? Non enim Christus pro iustis, sed pro impiis mortuus est 17. Si donavit iniquis mortem Filii sui, iustis quid servat? Quid illis servat? Non habet melius, quod illis servet, quam quod pro illis dedit. Quid pro illis dedit? Filio proprio non pepercit 18. Quid illis servat? Ipsum Filium, sed Deum ad fruendum, non hominem ad moriendum. Ecce quo vos vocat Deus. Sed quomodo attendis quo, dignare attendere et qua, dignare attendere et quomodo. Sed plane cum veneris, numquid hoc dicetur tibi: Frange panem tuum esurienti; si vides nudum, vesti 19? Numquid recitatur tibi hoc capitulum: Cum facis epulum, voca claudos, caecos, egentes, inopes? Ibi inops nullus erit, ibi nullus claudus, nullus caecus, nullus debilis, nullus hospes, nullus nudus; omnes sani, omnes vegeti, omnes abundantes, omnes aeterna luce vestiti. Quem ibi vides peregrinum? Patria nostra ipsa est: hic sumus peregrini, illam desideremus. Iussa faciamus, ut promissa exigamus, ultro data sumemus. Si enim exigimus, quasi Deus nolit dare: prorsus dabit, neminem fraudabit. Hoc considerate, fratres mei, videte Dominus Deus noster quanta bona det malis: lucem, vitam, salutem, fontes, fructus, generationes, plerumque honores, celsitudines, potestates; haec omnia dat bona et bonis et malis. Putamusne nihil est quod servat bonis, qui tanta bona dat et malis? Nemo hoc inducat in cor suum. Fratres mei, magna bona servat Deus bonis, sed quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 20. Non potes cogitare antequam accipias. Videre potes cum acceperis; cogitare antequam accipias non potes. Quid est quod vis videre?... Non est cithara, non est tibia, non est sonus, qui facit in auribus voluptatem. Quid vis cogitare? In cor hominis non ascendit. Et quid facio? nec video, nec audio, nec cogito, quid facio? Crede. Magnum compendium, vas magnum, ubi possis accipere magnum donum, fides est. Para tibi vas, quia ad magnum fontem habes accedere: para tibi vas. Quid est: Para? Crescat fides tua, augeatur fides tua, firmetur fides tua; non sit lubrica et lutea fides tua, tribulationibus huius mundi non frangatur sed coquatur fides tua. Cum autem feceris, et habueris fidem, tamquam vas idoneum, capax, firmum, implebit illud Deus. Non enim dicet tibi, quomodo dicunt homines deprecanti et dicenti: Da mihi aliquid vini, rogo te; et ille: Do, veni et facio. Ille urnam attulit, et dicit: Ut iusseras veni; et ille: Ego putabam te allaturum unam lancellam: quid attulisti, aut quo venisti? Ego non sufficio tantum dare: revoca vas maius quod attulisti, et adfer aliquid breve; adfer mihi, cui possit paupertas mea sufficere. Non hoc dicit Deus: plenus est, plenus eris, et cum te impleverit, ipse tantum habebit, quantum habebat antequam te impleret. Copiosa sunt dona Dei, nulla talia invenis in terra; crede, et probabis, sed non modo. Et quando, inquies? Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum 21; ut cum acceperis dicas: Dedisti laetitiam in cor meum 22.
7. Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid est: Sustine Dominum? Ut tunc accipias quando dabit, non tunc exigas quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi: Sustinuit te, sustine illum? Si iam iuste vivis, si iam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua praeterita, si iam placuit tibi eligere vitam bonam novam, noli festinare exigere; sustinuit te, ut mutares vitam malam; sustine illum, ut coronet vitam bonam. Si te ille non sustineret, non esset cui daret; sustine ergo, quia sustentatus es. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi - quasi unus sit! magis dicere debui: Quisquis hic es, si tamen hic es, qui statuisti corrigi; tamen sic loquar quasi ad unum - quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco, quae mihi spes est vivendi? Audi Prophetam dicentem: Nolo mortem impii, quantum revertatur impius a sua via pessima, et vivat 23. Sperando peris? Quid est, sperando peris? Hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddet mala pro malis. Audi Apostolum dicentem: Ignoras quoniam patientia Dei ad paenitentiam te adducit? 24 Quid ergo restat? Quasi fecisti aliquid si intravit in cor quod dixi. Video quid mihi respondeatur: Verum est, nec despero; ut desperando peream; nec male spero, ut sperando peream. Non mihi dico: Iniquitas mea super me est, iam nullam spem habeo; nec illud mihi dico: Bonus est Deus, nemini reddet mala; nec illud dico, nec illud dico; premit me Propheta, premit Apostolus. Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo; postea, quando me correxero - utique verum est quod dicit Propheta: Nolo mortem impii, quantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat - quando conversus fuero, delebit omnia mala mea: quare non addo aliquid voluptatibus meis, et vivo quantum volo, quomodo volo, postea me conversurus ad Deum? Quare hoc dicis, frater, quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero. Video, scio, promisit indulgentiam; per sanctum Prophetam hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit. Verum est quod promittit: hanc promisit per Unicum suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua 25: malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas bonos dies esse, quando facis satis voluptatibus tuis, quando in luxuria enutris cor tuum, quando insidiaris alienae pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata negas, quando falsum pro nummo iuras, quando exhibes tibi bonum prandium? Ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest, ut dies bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies addere vis malis diebus? Rogo aliquantum, inquit, dimittatur mihi. Quare? Quia promisit mihi Deus indulgentiam. Sed crastino die te victurum nemo tibi promisit. Aut lege mihi, quomodo mihi legis Prophetam, Evangelium, Apostolum, quia cum te converteris, delet Deus omnes iniquitates tuas: lege mihi, ubi tibi promissus est crastinus dies, et vive crastino die male. Quamquam, frater meus, non tibi hoc debui dicere. Longa erit forte vita tua; si longa erit, bona sit; quare vis habere vitam longam, et malam? Aut longa non erit: et illa longa te debet delectare, quae non habet finem. Aut longa erit: et quid mali erit, quia diu bene vixisti? Tu male vis diu vivere, bene non vis; et tamen crastinum diem nemo tibi promisit. Corrige te: audi de Scriptura. Ne me quasi hominem nataliciarium contemnas, de Scriptura tibi loquor: Ne tardes converti ad Dominum 26. Verba ista mea non sunt, sed et mea sunt; si amo, mea sunt; amate et vestra sunt. Sermo iste, quem modo dico, Scriptura Sancta est: si contemnis illum, adversarius tuus est. Sed audi Dominum dicentem: Concorda cum adversario tuo cito 27. Quis est iste sermo terribilis? Ad laetitiam venistis, natalis hodie episcopi dicitur: numquid aliquid ponere debeo, unde vos contristem? Immo hoc pono, unde gaudeat dilector, irascatur contemptor; melius est mihi contemptorem contristare, quam fidelem fraudare.
8. Audiant omnes, verba recito de Scriptura. O male dilator, o crastini male appetitor, audi Dominum dicentem, audi Scripturam sanctam praedicentem. De isto loco speculator sum. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem 28. Vide si non vidit illos, vide si non inspexit illos, qui dicunt: Crastino bene vivo, hodie male vivam. Et cum eras venerit, hoc dicturus es. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 29. Quid ego feci? Delere illud possum? Timeo deleri. Tacere illud possum? Timeo taceri. Praedicare cogor, territus terreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Ne tardes converti ad Deum. Domine, vide quia dico: Domine, scis quia terruisti me, cum tuus Propheta legeretur. Domine, nosti in illa cathedra tremorem meum, cum tuus Propheta legeretur. Ecce dico: Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te. Sed nolo perdat te; nolo mihi dicas: Perire volo; quia ego nolo. Melius est: Nolo meum, quam: Volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et adesses iuvenis aegrotanti seni, et diceret medicus: Periclitatur pater tuus, somnus iste gravedo est quaedam letalis: observa eum, noli eum permittere dormire; si videns eum dormire, excita; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus; adesses, tu esses iuvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet; tu contra: Noli dormire. Et ille: Dimitte me, dormire volo; et tu: Sed medicus dixit: Si voluerit dormire, non dormiat. Et ille: Rogo, dimitte me, mori volo. Sed ego nolo, dicis filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila, ut mecum vivas, ut patrem habeas, quem numquam efferas. Et surdus es.
9. Quid ego feci speculator? Liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid nobis voluit dicere? Terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Immo, a reatu volui liberare. Foedum est, turpe est, ut vos fallam, si Deus me non fallit. Dominus minatur mortem impiis, nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, de temporibus murmurantibus, et mores suos non mutantibus; Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut ego promittam, quod ille non promittit? Ecce dabit tibi securitatem procurator: quid tibi prodest, si paterfamilias non acceptet? Procurator sum, servus sum. Vis dico tibi: Vive quomodo vis, Dominus te non perdet? Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas procuratoris. Utinam Dominus tibi daret, et ego te sollicitum facerem! Domini enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil valet, si ille noluerit. Quae est autem securitas, fratres, vel mea, vel vestra, nisi ut Domini iussa intente et diligenter audiamus, et promissa fideliter exspectemus? In his quibus fatigamur, quia homines sumus, ipsius adiutorium imploremus, ad illum ingemiscamus; preces nostrae non sint pro rebus saecularibus, praetereuntibus, transitoriis et vice vaporis evanescentibus; sed sint preces nostrae pro ipsa implenda iustitia, et sanctificatione pro nomine Dei; non pro vincendo vicino, sed pro vincenda libidine; non pro satianda, sed pro domanda avaritia. Hinc sint preces nostrae: intus nos adiuvent luctantes, et coronent vincentes.