IN DEDICATIONE ECCLESIAE
1. Bona opera fidelium de sua temporali terrenaque substantia, cum in thesauris coelestibus reconduntur, fides hoc videt, quae pietatis oculum habet in corde. Unde et ista aedificia, quae congregandis religiosis coetibus exstruuntur, cum oculo carnis inspexerit, laudat interius quod cernit exterius, et visibili accipit lumine ad quod gaudeat invisibili veritate. Neque enim occupata est fides inspicere, quam pulchra sint membra huius habitationis; sed de quanta interioris hominis pulchritudine procedant haec opera dilectionis. Retribuet ergo Dominus fidelibus suis tam pie, tam hilariter, tam devote ista operantibus, ut eos quoque ipsos in suae fabricae constructione componat, quo currunt lapides vivi, fide formati, spe solidati, caritate compacti. Ubi sapiens ille architectus Apostolus fundamentum posuit Christum Iesum 1, summum ipsum lapidem angularem, sicut et Petrus de prophetica Scriptura commemorat, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum 2. Huic adhaerendo, pacamur; huic incumbendo, firmamur. Simul enim est et fundamentalis, quia ipse nos regit; et angularis, quia ipse coniungit. Ipsa est petra, super quam vir sapiens aedificans domum suam, contra omnes huius saeculi tentationes tutissimus perseverat: nec pluvia irruente labitur, nec flumine inundante subvertitur, nec ventis flantibus commovetur 3. Ipse est et pax nostra, qui fecit utraque unum 4: in ipso enim neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed nova creatura 5. Hi enim duo tamquam parietes ex diverso venientes, longe ab invicem fuerant, donec ad illum, tamquam ad angulum ducti, etiam in illo sibimet copulati sunt.
2. Itaque sicut hoc aedificium visibile factum est nobis corporaliter congregandis; ita illud aedificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritaliter habitaturo construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos 6. Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene compositis moribus erigamus. Hoc enim nunc visitantibus nobis, illud in fine saeculi Domino veniente dedicabitur, quando corruptibile hoc nostrum inducet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet immortalitatem 7: quia corpus humilitatis nostrae conformabit corpori gloriae suae 8. Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 9. Cum enim aedificamur, gemit ei humilitas nostra; cum autem dedicabimur, cantabit ei gloria nostra: quia in aedificatione labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur, coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti aedificii dedicatio celebratur, gaudium et securitas laboribus curisque succedunt. Sic etiam aedificatio spiritalis, cuius habitator Deus, non ad tempus, sed in aeternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad fidem, dum quidquid in eis non bonum atque perversum est, amputatur et caeditur, dum fiunt aptae, pacificae piaeque iuncturae; quantae tentationes timentur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero advenerit dies dedicationis domus aeternae, cum dicetur nobis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 10; quae illa exsultatio, quae securitas erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas. Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro nobis; et qui apparuit hominibus quod est factus in matre, apparebit eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam et ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam aeternus ipse habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit Deus omnia in omnibus 11.
3. Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse quidam, si volumus, nos sumus. Huius desiderio laboravit in gemitu suo, hinc lavit per singulas noctes lectum suum, et in lacrymis stratum suum rigavit 12. Propter hanc enim fuerunt ei lacrymae suae panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos dies: Ubi est Deus tuus? 13 Ipse quippe ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius 14. Suis ipse habitator, ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus Dei: quae contemplatur delectationem eius, et protegitur templum eius, et absconditur in abscondito vultus eius. Hanc spem tenemus, rem nondum videmus. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 15, et per patientiam aedificamur.
4. Eia ergo, fratres, si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram 16. Ideo enim et Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sursum versus aedificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia corpora non utique nisi ad ima devergunt, in imo ponitur fundamentum: sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut sursum nos rapiat etiam pondere caritatis. Alacriter ergo cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate. Omnia facite sine murmuratione 17. Et tamquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei 18: et tamquam ligna imputribilia de vobis ipsis facite domum Dei. Conquadramini, dolamini, in laboribus, in necessitatibus, in vigiliis, in negotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in aeterna vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.
5. Iste enim locus temporaliter aedificatus est, nec in aeternum durabit: sicut et ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera misericordiae factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia atque mortalia. Habitationem autem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis 19: ubi et ipsa nostra corpora conversione resurrectionis coelestia et sempiterna futura sunt. Et nunc quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem 20, tamen per fidem habitat in nobis Deus: et ei sic habitanti habitaculum per bona opera efficimur; quae opera aeterna non sunt, sed ad aeternam vitam perducunt. Ex quibus est et hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi operabimur. Nullus ibi locus ruiturus aedificatur, quo nullus habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus vestrum, ut aeterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei domum spiritali dilectione construite in omni opere bono, quod tunc non erit; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus vestris apostolica et prophetica monita iacite, humilitatem vestram sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde doctrinam orationibus et sermonibus tamquam firmis parietibus communite, divinis eos testimoniis tamquam luminaribus illustrate, infirmos sicut columnae sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut Dominus Deus noster pro temporalibus bonis aeterna restituat, et vos in aeternum perfectos dedicatosque possideat.