SERMO 336

IN DEDICATIONE ECCLESIAE

Aedificatio et dedicatio domus Dei in nobis. Mandatum novum canticum novum.

1. Celebritas huius congregationis, dedicatio est domus orationis. Domus ergo nostrarum orationum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc saeculo aedificamur, ut in fine saeculi dedicemur. Aedificium, imo aedificatio habet laborem, dedicatio exsultationem. Quod hic fiebat, quando ista surgebant, hoc fit modo cum congregantur credentes in Christum. Credendo enim quasi de silvis et montibus ligna et lapides praeciduntur: cum vero catechizantur, baptizantur, formantur, tamquam inter manus fabrorum et opificum dolantur, collineantur, complanantur. Verumtamen domum Domini non faciunt, nisi quando caritate compaginantur. Ligna ista et lapides si non sibi certo ordine cohaererent, si non se pacifice innecterent, si non se invicem cohaerendo sibi, quodam modo amarent; nemo huc intraret. Denique quando vides in aliqua fabrica lapides et ligna bene sibi cohaerere, securus intras, ruinam non times. Volens ergo Dominus Christus intrare, et in nobis habitare, tamquam aedificando dicebat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 1. Mandatum, inquit, do vobis. Veteres enim eratis, domum mihi nondum faciebatis, in vestra ruina iacebatis. Ergo ut eruamini de vestrae ruinae vetustate, vos invicem amate. Consideret ergo Caritas vestra, aedificari adhuc istam domum toto, sicut praedictum est et promissum, orbe terrarum. Cum enim aedificaretur domus post captivitatem, sicut habet alius psalmus, dicebatur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 2. Quod ibi dixit, canticum novum; hoc Dominus dixit, mandatum novum. Quid enim habet canticum novum, nisi amorem novum? Cantare amantis est. Vox huius cantoris, fervor est sancti amoris.

Amandus Deus propter ipsum, et proximus propter Deum.

2. Amemus, gratis amemus: Deum enim amamus, quo nihil melius invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, et nos in ipso, tamen propter ipsum. Ille enim veraciter amat amicum, qui Deum amat in amico, aut quia est in illo, aut ut sit in illo. Haec est vera dilectio: propter aliud si nos diligimus, odimus potius quam diligimus. Qui enim amat iniquitatem 3: quid odit? forte vicinum suum, forte vicinam suam? Expavescat, odit animam suam 4. Odium animae, amor nequitiae. Ergo contra odium nequitiae, amor animae. Qui diligitis Dominum, odio habete malum 5. Bonus est Deus, malum est quod amas, et te ipsum malum amas: quomodo amas Deum, cum adhuc amas quod odit Deus? Audisti enim quia Deus dilexit nos 6: et verum est, dilexit nos; et quales dilexerit, si attendamus, erubescimus. Sed ideo non erubescimus, quia diligendo tales, fecit esse non tales. Erubescimus recordatione praeteritorum, gaudemus spe futurorum. Quare enim iam erubescamus quod fuimus, et non potius confidamus quia spe salvi facti sumus? Denique audivimus: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 7. Si recedat lumen, redis ad confusionem. Accedite ad eum, et illuminamini. Ergo ille lumen, nos sine illo tenebrae. Si recesseris a lumine, in tuis tenebris remanebis: si ergo accesseris, non de tuo lucebis: Fuistis enim aliquando tenebrae, ait Apostolus fidelibus ex infidelibus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 8. Si ergo lux in Domino, tenebrae sine Domino. Porro si lux in Domino, et tenebrae sine Domino; accedite ad eum, et illuminamini.

Christi passio praedicta in Psalmo dedicationis.

3. Attendite in Psalmo dedicationis, quem modo cantavimus, ex ruina aedificium. Conscidisti saccum meum 9: hoc pertinet ad ruinam. Quid ergo ad aedificium? Et accinxisti me laetitia 10. Vox dedicationis: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 11. Quis est qui loquitur? In verbis eius agnoscite. Si expono obscurum est. Ergo verba eius dicam, continuo agnoscetis loquentem, ut ametis alloquentem. Quis est qui dicere potuit: Domine, eruisti ab inferis animam meam 12? Cuius anima iam ab inferis eruta est, nisi de qua dictum est alio loco: Non derelinques animam meam in inferno 13? Proponitur dedicatio, et cantatur liberatio: iubilatur canticum dedicationis domus, et dicitur: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non iucundasti inimicos meos super me 14. Attendite Iudaeos inimicos, qui se putabant occidisse Christum, vicisse quasi inimicum, perdidisse quasi hominem caeteris similem atque mortalem. Resurrexit tertia die, et haec est vox eius: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Attendite Apostolum dicentem: Propter quod eum Deus exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen 15. Et non iucundasti inimicos meos super me. Ipsi quidem in Christi morte iucundabantur, sed in eius resurrectione, ascensione, praedicatione aliqui compungebantur. In eius ergo praedicatione et per Apostolorum constantiam diffamatione aliqui compungebantur et convertebantur, aliqui obdurabantur et confundebantur; nulli tamen iucundabantur. Modo quando implentur ecclesiae, putamus iucundari Iudaeos? Ecclesiae aedificantur, dedicantur, implentur, quomodo illi iucundantur? Non solum non iucundantur, sed etiam confunduntur; et impletur vox exsultantis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non iucundasti inimicos meos super me 16. Non iucundasti super me: si mihi credant, iucundabis in me.

Pretium nostrum sanguis Christi.

4. Ne multa dicamus, ad illa quae cantavimus aliquando veniamus. Quomodo dicit Christus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia 17? Saccus eius erat similitudo carnis peccati. Non tibi vilescat, quod ait, saccum meum: ibi erat inclusum pretium tuum. Conscidisti saccum meum. Evasimus ad saccum istum. Conscidisti saccum meum. In passione conscissus est saccus. Quomodo ergo Deo Patri dicitur: Conscidisti saccum meum? Quomodo Patri dicatur, vis audire? Conscidisti saccum meum. Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 18. Fecit enim per Iudaeos nescientes, unde redimerentur scientes, et confunderentur negantes. Nesciunt enim quid boni nobis operati sunt malo suo. Suspensus est saccus, et quasi laetatus est impius. Conscidit saccum lancea persecutor, et fudit pretium nostrum Redemptor. Cantet Christus redemptor, gemat Iudas venditor, erubescat Iudaeus emptor. Ecce Iudas vendidit, Iudaeus emit, malum negotium egerunt, ambo damnificati sunt, se ipsos perdiderunt venditor et emptor. Emptores esse voluistis: quanto melius redempti essetis? Ille vendidit, iste emit: infelix commercium; nec iste habet pretium, nec iste habet Christum. Huic dico: Ubi est quod accepisti? Illi dico: Ubi est quod emisti? Huic dico: Ubi vendidisti, te decepisti. Exsulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum tu vicisti. Quod iste vendidit et ille emit, tu acquisisti.

Prophetia de Christo capite, nobis eius membris aptata.

5. Dicat ergo caput nostrum, dicat caput pro corpore occisum, pro corpore dedicatum; dicat, audiamus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia 19, id est, conscidisti mortalitatem meam, et accinxisti me immortalitate et incorruptione. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 20. Quid est, non compungar? Iam contra me non ferat lanceam persecutor, ut compungar: Christus enim resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et nos, inquit, existimemus nos mortuos esse peccato, vivere autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro 21. Ergo in illo cantamus, in illo dedicati sumus. Quo enim caput praecessit, et membra secutura speramus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 22, per patientiam aedificamur. Forte autem est illic et vox nostra, si bene attendamus, si diligenter intueamur, si oculum acutum geramus; non quemadmodum solent corporum caeci amatores: si ergo spiritalem oculum intendamus, in ipsis vocibus Domini nostri Iesu Christi et nos ipsos invenimus. Non enim frustra dixit Apostolus: Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 23. Agnosce ibi vocem tuam: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 24. Modo enim cum istas corporis mortalis sarcinas baiulamus, non deest unde compungamur. Nam si cor non compungitur, quare pectus tunditur? Cum ergo venerit etiam nostri corporis dedicatio, quae praecessit in Domini exemplo, tunc non compungemur. Compunctionem enim, quam habemus de peccato, significavit lancea percussoris. Denique quoniam scriptum est: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes moriuntur 25: recolite de quo membro facta est, et videte ubi Dominus lancea compunctus est. Recolite, inquam, recolite primam conditionem nostram: non enim frustra, ut dixi: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 26. Nempe Eva, a qua facta est initium peccati, sumpta est, ut formaretur, de latere viri. Dormiens iacebat ille, cum factum est: mortuus pendebat iste, cum factum est. Cognata duo sunt somnus et mors, latus et latus, compunctus est Dominus in loco peccatorum. Sed de illo latere facta est Eva, quae nos peccando mortificaret; de isto autem latere facta est Ecclesia, quae nos pariendo vivificaret.