SERMO UNIUS IUSTI
1. Diem celebramus hodie mortui iusti, et non est hic. Si autem scire vultis ubi sit, interrogate lectionem quam primo audistis: Iustus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit 1. Refrigerium enim in hoc saeculo, cui, unde plena sunt omnia tribulationibus, et quando tribulationes parcunt, plena sunt tentationibus? Mundus enim iste, sive minetur sive blandiatur, timendus est. Sed Deus timeatur, et mundus potius contemnatur, ut magis sit cavendus. Si ergo volumus in refrigerio esse, quando mors praeoccupaverit, iusti simus.
2. Forte dicit aliquis: Multum est ad me. Attendamus enim quod scriptum est: Iustus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit, et cum quaerimus quis sit iustus, terret nos Psalmus: Omnis homo mendax 2. Audiamus librum Sapientiae: Iustus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit 3; audiamus Psalmum: Ego dixi in excessu mentis meae: omnis homo mendax 4. Numquid sanctus Domicianus non erat homo? Si ergo homo erat, et omnis homo mendax, quomodo iustus erat, si mendax erat? aut quomodo in refrigerio est, si iustus non erat?
3. Attendamus ergo, carissimi, habemus ista cogitatione plena testibus non parum refrigerii in eo quod audimus Apostolum dicentem: Ad hoc enim Christus mortuus est ut et vivorum et mortuorum dominetur; et: Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus 5. Ille est iustus, non perdet suos: certi sumus quia Christus non erat mendax. Christus homo, et non mendax. Quomodo ergo omnis homo mendax? Quia Christus sic homo, ut non solum homo. Ille nisi et Deus et homo esset, mendax esset. Talis ergo et tantus pro nobis mortuus est, et mortem timemus? Praecessit et resurrexit: eius membra sumus et caput sequimur.
4. Nam et ipse Psalmus consolatur nos: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 6 Ille qui dixit: Ego dixi in excessu mentis meae: omnis homo mendax 7, homo mendax gratias agit Domino, et non invenit quod illi retribuat pro tantis beneficiis, quae ab illo accepit. Quid enim ab illo accepimus, cum quaerimus quid retribuamus et non inveniemus? Non eramus et creavit nos; et non erant pecora et creavit pecora; amplius quod ad imaginem suam fecit nos: perieramus et quaesivit nos; mortem Filii sui pignus dedit nobis, et vitam Filii sui promisit nobis; ab omnibus peccatis nostris in baptismate salutari mundavit nos, et quia hic vivendo postea contraximus quod dimitteret, ut dicamus: Et dimitte nobis peccata nostra 8 docuit nos; totum mundavit in baptizato, totum mundavit in renato vivente; non relinquit mori; non permittit mori; dico in peccato, quae mors maligna et aeterna est; vocatum monet, instruit, adiuvat, ignoscit, liberat. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 9 Quid dicis, homo? Quid vis retribuere? Quidquid inveneris, ab illo accepisti.
5. Veniemus ergo, veniemus, si ex fide vivamus, tunc enim iusti erimus quia iustus ex fide vivit 10, veniemus ergo ad illam mercedem, quae aequalis erit omnibus. Pueri credunt, prima hora venerunt; adolescentes credunt, tertia hora venerunt; iuvenes credunt, sexta hora venerunt; graviores credunt, nona hora venerunt; decrepiti credunt, novissima hora venerunt. Diversis horis venerunt et mercedem unam receperunt. Sic facti sunt novissimi primi et primi novissimi. Quid est, novissimi primi et primi novissimi? Quia quod acceperunt primi, hoc acceperunt et novissimi. Quid est ipse denarius? Vita aeterna. Quare aequalis est omnibus? Quia ibi nemo vivit plus, nemo minus. Ad hoc tendamus, in Domino confidamus, viam temptationis evadamus, vitam felicitatis habeamus.