SERMO UNIUS IUSTI
1. Memoriam iusti hodie celebramus. Hic ergo sermo vestrae Caritati nostro ministerio debetur, ut aliquid loquamur ex eo quod Domino consentiente corde et ore cantavimus: In memoria aeterna erit iustus, ab auditu malo non timebit 1. Psalmus quippe iste lectus est ut nos commemoraret cui bono fiat ista sollemnitas. Non enim, quia dies extremos eorum qui de hoc saeculo exeunt iustorum atque sanctorum Ecclesia sancta anniversario reditu celebrat, ideo hinc illis iustis honor augetur, sed nobis imitandi exemplum proponitur.
2. Si enim iustorum memoriam contemnimus, iustos non amamus, et eos mortuos pro mortuis computamus, quod absit a nobis, ut simus similes illis Sadducaeis de quibus, modo cum Evangelium legeretur, audivimus quia resurrectionem mortuorum non credentes, nec aliquid esse vitae post istam vitam opinantes, proposuerunt Domino quaestionem de septem viris, qui unam mulierem habuerunt, in eius coniugio sibimet succedentes. Illi enim Iudaeos ista quaestione turbabant, Christianos non turbabunt, quia Christum non convicerunt, sed potius a Christo convicti sunt. Qui ergo turbantur tali quaestione? Illi qui putant ad hoc resurgere mortuos, ut similiter vivant in illo saeculo, quomodo vivunt in isto saeculo. Ideo dixerunt: Mortui sunt omnes fratres, et omnes habuerant unam mulierem, postea et ipsa mortua est: in resurrectione cuius eorum erit uxor? 2 Turbabantur Iudaei. Quare turbabantur? Quia carnalem vitam post mortem sperabant. Turbati sunt Iudaei, sed non est turbatus quem occiderunt Iudaei, et ideo Christus solvit istam quaestionem ut Christiani non turbarentur in ea. Magistrum ergo nostrum audiamus respondentem. Ait enim: Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent neque uxorem ducunt, sed erunt sicut angeli in caelo 3. Quid ergo expectatis cuius futura erit uxor, ubi nullus habebit uxorem? Necessaria uxor in rebus humanis, ut nascantur victuri morituris successuri. Ibi autem quid opus est coniuge, ubi non opus est prole? Quid enim opus est illic ut nascantur filii, ubi parentes non moriuntur, ubi omnes unum habent Patrem quem efferre non possunt? Quia ergo in resurrectione hoc nobis promissum est quod erimus sicut angeli in caelis, in tali memoria aeterna erit iustus et ab auditu malo non timebit. Sed in qua aeterna memoria erit patet, a quo autem auditu malo non timebit latet. Oportet itaque ut per nos commemoremini quod nostis, non audientes quod ignoratis. Modo commemoro et omnes recognoscetis a quo auditu malo iustus non timebit.
3. In memoria aeterna erit iustus, in qua memoria aeterna modo anima iusti vivit in requie cum sanctis, remota et segregata ab omnibus poenis et tenebris impiorum; in fine autem saeculi recepto corpore, non iam mortali sed immortali, non animali sed spiritali, quod seminatur in contumelia et resurget in gloria 4, aequabitur angelis Dei et in ipsa memoria aeterna erit iustus. Sed a quo auditu malo non timebit? Et hoc audite, et sic agite ut ab auditu malo non timeatis. Dicit enim Dominus noster Iesus Christus, qui non potest falli, qui neminem fallit: Cum venerit, inquit, Filius hominis in gloria sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separat eas sicut pastor oves ab haedis: oves ponit ad dexteram, haedos ad sinistram 5. Commemorat bona opera illorum, increpat mala illorum. Ne longum faciamus, dicet eis qui ad dexteram eius sunt: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 6. In hac memoria aeterna erit iustus. Quid dicet sinistris? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 7. Ab hoc auditu malo iustus non timebit. Eligamus ergo cum vivimus, ubi post mortem futuri sumus. Secundum enim singulorum merita iustus iudex daturus est praemia. Vigilemus igitur, in quantum eodem donante possumus, ut eumdem Filium Dei, qui iudex est omnium, advocatum habere possimus.