IN ANNIVERSARIO DEPOSITIONIS EPISCOPI
1. Sollemnitas ista, fratres mei, in honorem Dei est propter servum Dei. Servus enim quando recte honoratur, in nomine Domini sui honoratur. Beatus ergo... servus Dei, hodie carnis sarcinam deposuit et resurrecturam carnem terrae mandavit. Reddita est terra terrae, spiritus spiritui Dei. Talis autem unicuique homini est depositio corporis, qualis fuit in corpore. Mors enim media quaedam res est, quae per seipsam nec bona nec mala sit; die quippe veniente ultimo vitae huius, duo quae fuerant coniuncta discernit et separat, animam invisibilem a carne visibili, animam sentientem a carne in qua anima sentit, quia caro sine anima nihil sentit. Duo ergo ista coniuncta, valde inter se dissimilia, anima et caro, separata faciunt mortem. Proinde mors, quae duo ista seiungit et separat, per seipsam nec bona videtur esse nec mala, sed bonis bona est et malis mala est.
2. Audistis Apostolum dicentem: Quid eligam ignoro. Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo: multo enim magis optimum; manere autem in carne necessarium propter vos 1. Aliud est bonum, aliud est necessarium. Bonum nomen habet bonitatis, necessarium nomen habet necessitatis. Si omnes docti essent, quid opus erat ut apostolus Paulus in hac vita diutius teneretur? Quia vero multi erant aedificandi, tenebatur architectus, qui noverat fundamentum Christum in cordibus credentium peritissime collocare. Ita et beatus... dispensavit verbum et sacramentum Dei quamdiu Dominus voluit. Ubi autem patrifamilias placuit evocare servum suum de habitaculo luteo et in caelum transferre, et ipsa lutea domus terrae commendata est, et ipsa lutea domus expectat resurrectionem cum viderit Creatorem. Veniet enim dies, sicut Dominus ait, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent qui bene fecerunt in resurrectionem vitae, qui autem mala egerunt in resurrectionem iudicii 2. Amanda est vita, timendum iudicium. Hic elige quod ames, devita quod timeas; nemo enim vitat iudicium timendo, sed bene vivendo. Nam quid prode est timere et male vivere? Si male vivis et times, venies ad id quod amas, sed evadis quod times?
3. Hic ergo certamen est, haec vita Deo spectanti theatrum est: hic pugna, hic conflictus cum omnibus vitiis et maxime cum principe vitiorum, tamquam cum Golia. Diabolus enim animam provocat quasi ad singulare certamen. Vincitur cum stat, sed in nomine Domini, non in viribus bellatoris. Quidquid ergo mali et illiciti suggestum fuerit cordi tuo, quidquid malignae concupiscentiae obortum fuerit adversus mentem tuam ex carne tua, tela illius sunt inimici, qui te provocat ad singulare certamen. Memento te pugnare. Invisibilis est hostis, sed invisibilis est et protector tuus. Non vides cum quo confligis, sed credis in eum a quo protegeris. Et si habes oculos fidei, et illum vides: omnis enim fidelis videt oculis fidei adversarium quotidie provocantem. Sed unde pugnes? Unde, putas? Ecce, ut fecit David. De flumine elegit quinque lapides lenes. Flumen transitus est rerum temporalium: in isto transitu rerum temporalium, anima humana legem accepit a Deo. Et quoniam lex quinque libris Moysi primitus continetur, quinque lapides elegit de flumine. Ideo autem dicti sunt lenes, quia ille qui utebatur lenis erat, quia mitis erat, quia mansuetus erat, quia subditus erat: Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 3. Quid autem iuvat lex si non sit gratia?
4. Ideo ipsos lapides quinque in sitellam lactis misit, quia lac significat gratiam, quia gratis datur. Accepit femina cibos: ea quae necessaria sunt sustentaculo corporis migrant in sucum carnis, cetera superflua per vias proprias segeruntur, lactis sucus currit ad ubera ut parvulos esurientes gratuito pascat. Habet enim mater plena ubera et quaerit labia quibus infundat, et lac, si nemo suxerit, onerat matrem. Sic sancti Dei habent plena pectora gratia Dei: quaerunt quibus immulgeant. Et ipse Dominus quodammodo ad nos lactandos videte quid fecit. Sapientiam suam, quam nemo nostrum posset mente comprehendere tamquam solidum cibum, sed idonei sunt angeli capere, nam ipso cibo angeli vivunt: homines autem tali cibo uti non possunt, quia infirmi sunt, quid ergo fecit Deus, nisi quod pia mater? Quia solidum cibum infans parvulus assumere non potest, traicit soliditatem cibi mater in carnem, et quodammodo incarnat ut sit aptus infanti. Sic Deus incarnavit Verbum ut esset aptum parvulis nobis. Ecce solidus cibus: In principio erat Verbum et Deus erat Verbum 4. Hanc soliditatem manducant angeli: vescuntur et reficiuntur, et non deficit unde vescuntur. Quis nostrum posset accedere cum infirmitate huius mentis et carnis ad vescendum illic quod dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita est: Et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 5? Ad istam soliditatem quae infirmitas humana potest accedere? Quae nostra facilitas potest capere? Sed nolite expavescere, o turba parvulorum! Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6.
5. Ideo propter hanc gratiam significandam quinque lapides posuit Dei servus in situlam, qua solet lac cum immulgeret accipere, et processit ad pugnam armatus gratia, et tanto invictior quanto fidelior. Maledixit ille in diis suis 7, iste maledictum maledicto non reposuit, sed ille dixit, iste praesumpsit. Digni erant illi de quibus malediceretur, dignus Deus noster de quo praesumeretur. Uno lapide tam immanem hostem terribilemque prostravit. In fronte accepit, et cecidit, ubi signum gratiae non habebat. Cucurrit David, stetit super prostratum sed nondum penitus exstinctum - iacebat sed adhuc utcumque vivebat - reliquias vitae gladio ipsius interemit. Et hoc significat aliquid. Fratres mei, prima dispensatione Domini nostri Iesu Christi tamquam illius spiritalis David qui venerat ex genere David, accepit in fronte inimicus noster, et prostratus est. Iacuit omnis superstitio gentium, quae non potuit deinceps se erigere adversus Ecclesiam Dei, quia et quando se erigebat, ipsa tum actuabatur, sed martyrium coronabatur. Deinde proficiente Ecclesia, quoniam magnam quamdam romphaeam vel frameam, id est immanissimum gladium Golias ille portabat, eloquentiam saeculi huius quae multas sibi mentes subiugabat, multi servi Dei et ipsam eloquentiam didicerunt, ut de suo gladio Golias interficeretur. Quam eloquens sanctus Cyprianus, quam fulgens framea eius in litteris eius apparuit. Goliae gladius est, sed iam iacenti extortus ut perimeretur inimicus. De ipsa eloquentia quotidie cum Golia pugnamus, et utinam nobis contingat illo interfecto triumphare. Quotidie autem ex reliquiis suis pugnat in cordibus hominum: nos in nomine Domini superemus eum.
6. Nemo, fratres mei, prorsus nemo confligat cum aliquo vitio in corde suo et de se praesumat. Nolite esse neglegentes ad pugnandum, sed nec superbi ad praesumendum. Quidquid illud est quod te movet, sive de ignorantia sive de concupiscentia, veni ad pugnam, noli esse segnis, sed invoca spectantem qui adiuvet laborantem. Sic vincis. Aliter non vincis quia non tu vincis. Numquid enim David vicit? Verba ipsius attendite et videte quia non ipse vicit. Ait enim: Pugna Dei est 8. Quid est dicere: Pugna Dei est haec, nisi: Deus per me pugnat? De me ipso quasi vase suo utitur; ipse hostem prosternit, ipse populum liberat, ipse dat gloriam, non nobis sed nomini suo. Sic pugnando et illum confitendo, securi finimus hanc vitam, et finito certamine, in gremio quietis sanctae requiescimus, ubi requiescit beatus..., utique post gravia certamina, utique post admirabiles pugnas. Pugnat enim homo, aliquando alio homine non vidente. Non enim alius homo videt in corde tuo quas cogitationes pateris, sub quibus suggestionibus pericliteris, quibus concupiscentiis stimuleris. Alia blandiuntur, alia terrent: metuendum est ne a blandientibus capiaris, ne a terrentibus frangaris. In isto certamine quid restat nisi dicere: In nomine Domini Dei mei superabo eum 9; in isto certamine quid restat dicere nisi: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 10? Si haec teneatis, legem in situla lactis habentes, eritis invicti. Facile prosternetur quidquid vobis obluctatur, ut ille qui vobis certamen indixit spectet certantes et adiuvet laborantes et coronet vincentes.