IN DIE NATALI MARTYRUM
1. Martyres sancti, testes Christi, usque ad sanguinem contra peccatum pugnaverunt, quia ipse in illis fuit, per quem vicerunt. Et modo, contra peccata qui pugnant, agnoscunt pugnam et desiderant coronam. Quando enim inimici nominis Christi persequebantur martyres, illi intra se pugnabant, et foris vincebant. Sed non vincebant foris, nisi prius vincerent intus. Ecce dico vobis quomodo veniebat inimicus ad martyrem. Et apprehendebat eum, et alligabat, et ad iudicem perducebat. Iudex dicebat illi: Nega Christum si vis vivere. Sed ille non negabat, quia volebat vivere. Quomodo ergo prius intus pugnabat? Quia dulcedo vitae huius dicebat: Nega. Ille non audiebat, et confitebatur Christum. Vincens intus vitae dulcedinem, vincebat foris persecutorem.
2. Quid est ergo quod dixi? Et nunc pugnant qui contra peccatum pugnant, et qui agnoscunt pugnam desiderant coronam. Hoc enim iam dudum dixi, et debeo vobis exponere quid sit. Audistis quando Apostolus legebatur. Ipsa verba commemoro. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini. Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis 1. Haec est pugna christiana: mortificare spiritu actiones carnis. Actio carnis est concupiscere uxorem alienam. Ipsum delectari et concupiscere, iam delectatio carnis est. Nondum facit adulterium, sed iam titillat illum concupiscentia. Sed vincet conscientia, si teneatur patientia. Quis est qui non patiatur tale bellum? Omnes patiuntur sed non omnes vincunt. Quomodo autem non omnes vincunt, sic nec omnes vincuntur. Sunt autem qui nec pugnant. Quando enim surrexerit in corde ipsius concupiscentia, ipsa hora consentit illi. Sed ideo non facit, quia non invenit locum. Qui propterea non facit quia non invenit, interim et in terra locum non habuit, et perdidit in caelo locum.
3. Surrexit concupiscentia, et surrexisti. Sed non potes venire ad uxorem alienam. Iam vinctus ambulas, quia ubi consensisti, ibi captivus remansisti. Qui autem non consentit, non est victus concupiscentia. Pugnat illa delectatione. Pugna tu contradictione. Dicet illa: Faciamus, ut cum delectatione vivamus. Responde tu: Non faciamus, ut sine fine vivamus. Tamdiu cum illa pugnas, quamdiu incipiat et illa non surgere. Aut si aliquando ad modicum surrexerit, cito erubescit et perit. Quod dixi de amore uxoris alienae, hoc dico de amore ebrietatis, de amore pecuniae, hoc dico de amore superbiae et ceteris omnibus ubi sunt amores mali et mores mali.
4. Qui autem contradicit ipsis malis amoribus, fit Christianus bonis moribus. Et pugnat quotidie in conscientia, ut ab illo qui illud videt petat coronam, dum vicerit. Sed numquid vicerit, si ipse pugnaret? Dimitte illum illuc solum, et vincitur. Quando ergo non consentis concupiscentiis carnis de te praesumens, solus es, et quia de te praesumis, tu solus facis. Quando autem nihil tuis viribus reputans, totum te Deo tradis, Deus est qui pro te operatur et velle et perficere pro tua bona voluntate 2. Et ideo dixit: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nihil hic sibi vindicet humana fragilitas, nihil suis nisibus nihilque suis viribus computet, quia si sibi imputat, superbiae locum facit, et superbia locum facit ruinae. Qui autem totum Deo quod profecerit reputat, facit locum Spiritui Sancto. Et ideo ait Apostolus: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hii filii sunt Dei 3. Si ergo filii Dei sumus, spiritus Dei nos agit, spiritus Dei nos regit. Quidquid mali fecerimus nostrum est. Quidquid autem boni fecerimus Dei est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro nostra bona voluntate 4.