IN DIE NATALI MARTYRUM
1. Scimus quid cantavimus, et bene tenemus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 1. Pretio quippe eius pretiosa est mors sanctorum. Non itaque mirandum est mortem esse pretiosam eorum qui tanto sunt pretio empti. Non enim appenditur mundus contra eius sanguinem per quem factus est mundus. Ut autem haberet sanguinem quem pro nobis funderet, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 2. Sanguis ergo eius pretium est omnium nostrum, qui tamen sanguis in remissionem fusus est peccatorum. Quid enim valebant peccatores, aut quanti valebant? Itane vere erat ille sanguis pretium peccatorum? Etenim Christus pro impiis mortuus est. Apostolum audi: Commendat caritatem suam, inquit, Deus in nobis, quia cum adhuc peccatores essemus, Christus, pro nobis mortuus est 3. Cum adhuc peccatores essemus, tanti valebamus? Immo, nihil valeremus, si peccatores remaneremus. Emptor ille noster pretio mundavit quod emerat. Peccator enim quomodo tanti emeretur, nisi suo pretio mundaretur?
2. Quod ergo antequam nos emeret eramus, non respiciamus, ne in via remaneamus. Et non respiciamus, et tamen memoria teneamus. Si enim respexerimus, ad hoc redimus; si obliti erimus, ingrati erimus. Quod ergo fuimus, et meminisse bonum est, et cito odisse: meminisse ut gratias agamus, odisse ne ad vetera redeamus. Neque enim Iesus amando peccatores pro peccatoribus mortuus est. Quod quidem in superficie si quaeramus, occurrit difficultas nonnulla quaestionis. Quomodo enim non amavit pro quibus mori voluit? Et qui sunt pro quibus mori voluit? Apostolum audistis: Cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Si ergo amavit pro quibus mortuus est, et peccatores sunt pro quibus mortuus est, peccatores ergo amavit. Taceat peccator, loquatur Salvator. Novi unde veniat quod loqueris, o peccator: amas esse peccator. Neque enim diceres: peccatores amavit Salvator, nisi amares esse peccator. Taceat ergo, ut dixi, peccator; loquatur Salvator. Quid loquitur Salvator? Ecce iam sanus factus es, noli peccare, ne quid tibi deterius contingat 4. Quam minaciter prohibuit quod amabas! Amat ergo ille quod esse voluisti, cui talia minatur, si revolveris quod fuisti?
3. Quomodo ergo pro peccatoribus mortuus est, si non amat peccatores? Prorsus non amando peccatores, pro peccatoribus mortuus est. Intellege, et non laboras. Tu me interrogas quomodo non amavit peccatores qui mortuus est pro peccatoribus. Dic mihi prius quod ego te interrogo, et tibi ipse de eo quod interrogaveras respondebis. Quod quisque amat, vult esse, an non vult esse? Puto quia, si amas filios tuos, vis illos esse; si autem illos non vis esse, non amas. Et quodcumque amas, vis ut sit, nec omnino amas quod cupis ut non sit. Quid ergo voluit Dominus, cum moreretur pro nobis? Ut peccatores essemus, an ut a peccatis liberaremur? Si propterea mortuus est pro nobis ut peccata nostra deleret, numquid amavit quod delevit? Quis delet quod amat? Si fidelis es, si in eum credidisti, si sursum cor habes, ut scriberet quod es, delevit quod fuisti.
4. Vide illum. Audi loquentem in psalmo per prophetiam: Multiplicatae sunt, inquit, infirmitates eorum, postea acceleraverunt 5. Quid est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum? Lex subintravit, ut abundaret delictum 6. Et quid: postea acceleraverunt? Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia 7. Quid deinde? Postea acceleraverunt, quia morbis impleti medicum quaesierunt. Quid deinde? Non congregabo conventicula eorum, inquit, de sanguinibus 8. Quid est: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus? Non per illa sacrificia pecorum congregabo eos, non de sanguinibus, sed de sanguine, propter quem sanguinem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 9. Iam ergo non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Illis enim sanguinibus convincebantur, non mundabantur. Datus est, fusus est unus sanguis mundans, pro multis sanguinibus convincentibus. Datus est unus sanguis, et quid deinde? Nec memor ero nominum eorum per labia mea 10. Antequam funderetur ille unus sanguis, quando congregabantur conventicula eorum de sanguinibus, nomina eorum non moriebantur: adulter, adulter erat; fur, fur erat; plagator, plagator erat; sacrilegus, sacrilegus erat. Fusus est unus sanguis: Non memor ero nominum illorum per labia mea. Nolite errare, ait Apostolus, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque rapaces, neque maledici, regnum Dei possidebunt 11; haec erant nomina illorum. Et ut scias quia haec erant nomina illorum, audi quid sequitur: Et haec quidem fuistis 12. Et ubi est: Nec memor ero nominum eorum per labia mea? Sed abluti estis, sed sanctificati estis 13. Ergo iam quod fuistis non estis.
5. Certe amat Deus peccatores: certe peccatores, per sanguinem ipsius, quod fuerunt non sunt. Quomodo amantur, cum Dominus Christus iustos amavit, non peccatores? Quod facere voluit amavit, non quod invenit. Medicus, si implet quod vocatur, sanos amat, non aegrotos. Et prorsus audeo dicere, et verum est, ideo venit ad aegrotum, quia non amat aegrotum. Contrarium videtur quod dixi, sed interrogo: Quare venit ad aegrotum? Ut faciat sanum. Ergo non amat aegrotum. Quod vult facere amat, quod vult tollere non amat. Facti ergo sunt sani martyres sancti, tanti empti, a Creatore suo redempti. Bis servi, quia et facti et empti. Et unde bis servi, inde liberi: mancipia Creatoris, fratres Redemptoris. Ut videas servos, Evangelium lege tamquam instrumentum; ibi vide ubi sunt empti. Attende ipsa commercia: sacculus pretii eorum pependit in ligno, percussus est, fusus est. Fudit, et emit: legis, et invenis servorum instrumentum. Fecit eos fratres de servis, et quod erat servorum instrumentum, factum est filiorum testamentum. Amen.