SERMO 335/H

IN DIE NATALI MARTYRUM

Praesentis vitae contemptum et futurae vitae desiderium.

1. Omnes sollemnitates beatissimorum martyrum admonent nos quantum sit contemnenda vita praesens, et quantum sit futura quaerenda. Ideo et ipse Dominus noster Iesus Christus, martyrum princeps, cuius passio fuit martyrum pretium, qui non condicione mortalis natus est sed dignatione misericordiae, et mori voluit et resurgere. Non enim ille mortuus esset, si mori noluisset; non enim resurrexisset, nisi mortuus esset. Utrumque ergo ideo voluit: moriendo nobis commendavit praesentis vitae contemptum; resurgendo, futurae vitae desiderium. Haec vobis in mea passione et resurrectione utrumque conspicite, id est, et quid in hac vita toleretis, et quid in futura desideretis. Unam ergo vitam laboriosam, aerumnis temptationibus timoribus et doloribus plenam, qua decurrit hoc saeculum, ostendit nobis Christus in passionibus suis; vitam vero illam ubi nemo dolebit, nemo timebit, ubi nemo morietur, nemo pacificabitur quia nemo rixabitur, sua nobis resurrectione monstravit, tamquam dicens: Ecce quid sufferatis et quid speretis, sufferatis passiones, speretis resurrectionem. Et qualem resurrectionem! Non qualis resurrectio fuit Lazari iterum morientis. Resurgens Christus, resurgens a mortuis, sicut ait Apostolus, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 1. Scio quia desideratis talem vitam. Quis enim eam non desideret? Ipsi gentiles impii immortales esse volunt. Sed se esse posse immortales non credunt. Qui enim fidem non receperunt spem immortalitatis perdiderunt. Non ergo magnum desiderare immortalitatem: hoc enim desiderium est et impiorum; sed quidem magnum credere quod immortales erimus, et sic vivere ut ad ipsam immortalitatem pervenire possimus. Ideo omnis homo vult habere, si possit, angeli potentiam, sed non vult angeli habere iustitiam. Vult habere immortalitatem, et non vult habere pietatem. Quo pervenitur volunt, et qua pervenitur nolunt.

Amare et imitare mores martyrum. Amici Dei erimus gratia eius.

2. Vos ergo, fratres, admoneo hortor atque obsecro, ut quomodo celebratis devote sollemnitatem martyrum, sic ametis sanctos mores martyrum. Martyres sunt, sed homines fuerunt. Orationibus adiuvant nos, sed hoc erant quod nos. Nolite ergo desperare merita eorum. Qui enim donavit illis, potest donare et nobis. Non enim eos tamquam deos colimus, sed propter Deum honoramus, eum vero Deum colimus, qui et noster Dominus est, et illorum. Illi gratia eius amici sunt eius, nos simus vel servi eius. Verumtamen si amaverimus veraciter martyres et eorum vestigia secuti fuerimus, amici Dei etiam nos quare nos non erimus, gratia eius, non merito nostro. In nostra felicitate ipse laudatur, qui nos ex miseris felices facit. Nos enim per nos miseros nos facere potuimus; felices autem facere nos non valemus. Ad illum curramus, illi supplicemus, et quod illi acceperunt, et nos accipiemus.

Reconciliari omnes parati simus ad voluntatem Dei.

3. Hesterno die hortatus sum caritatem vestram: quicumque cathecumini estis, ut ad lavacrum regenerationis, postpositis moris omnibus, festinetis; quicumque in peccatis et turpitudinibus, immunditiis, damnabiliter vivebatis, vitam mutetis, paenitentiam agatis, de vita non desperetis; quicumque etiam paenitentiam agitis (et dulcis vobis est non peccatorum paenitentia sed licentia), mutetis vitam et reconciliari omnes parati sitis ad voluntatem Dei, quoniam quod Deus voluerit, homini est melius, non quod nos volumus. Rogemus quidem illum qui potens est liberare nos ab omnibus, et dare nobis pacem, sicut liberavit tres pueros de camino. Ipsi pueri, vel potius iuvenes, consuetudine enim tres pueri dicuntur, nam Scripturam illos h...