SERMO 335/F

DE MARTYRIBUS

Quanta martyribus securitas data est a Deo.

1. Sed quid de martyribus dicamus? Quanta illis securitas data est ut non curarent etiam de divisione membrorum suorum? Curam gerit de numero capillorum et non gerit curam in resurrectione de integritate membrorum? Ergo confitere Christum. Elige tibi unum de duobus. Vis ut confiteatur te Christus coram Patre suo? Etiam, inquit. Ergo et tu coram hominibus confitere Christum.

Martyres vicerunt quia de Christo solacium petierunt. Aliud scire Christum, aliud nescire.

2. Martyres enim sancti non de se praesumpserunt sed de Christo solacium petierunt. Ideo et vicerunt. Audi vocem non de se praesumentium. Sanctorum martyrum vox est: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos forsitan vivos absorbuissent nos 1. Dicunt martyres: Nisi quia Dominus erat in nobis, nisi ipse adiuvisset, nisi ipse cor in fide firmasset, nisi patientiam donasset, nisi vires certantibus subministrasset, forsitan vivos absorbuissent nos. Quid est: vivos absorbuissent nos? Sic quomodo novimus Christum, quomodo scimus quia passus est et resurrexit, quomodo scimus quia ipse ad iudicium vivorum mortuorumque venturus est, nisi ille adiuvisset, illi absorbuissent. Vivos dixit scientes. Aliud est nesciens Christum. Ideo absorbetur quia putat non esse salvatorem. Ideo absorbetur sed mortuus absorbetur. Nam qui scit salvatorem Christum et negat, vivus absorbetur. Scit quomodo sciens vivus et prudens perit. Negat et tamquam non perit. Sed magis tunc perit. Ecce negaverunt Christum, dimissi sunt de carceribus de vinculis. Dicite mihi: Perierunt an non perierunt? Fidem cordis interrogo, non oculos carnis. Videtis quia est non perire perire, et perire non perire. Ideo dictum est: Qui invenerit animam suam perdet eam 2. Perdendo non perdit, non perdendo magis perdet. Quare negas Christum? o tu qui modo solutus de vinculis gaudes. Respondis: "Animae meae, inquis, timui. Occidendus eram. Ideo negavi. Consultus sum animae meae ne eam perderem". Magis eam perdidisti, vivus absorptus es. Si timuisses, non eam perdidisses. Stulte! corpori tuo timuisti non animae. Non audisti eum qui dixit: Nolite timere qui occidunt corpus, animae autem nihil possunt facere 3? Nec ipsi corpori consuluisti quia in die iudicii animae cum corpore ardebunt. Corpori timuisti ne occideret te persecutor. Ecce non te occidit quia negasti Christum. Removisti persecutorem negando Christum. Remove febrem si potes. Ecce ventura est, ecce augebitur, ecce te eiciet de corpore. Quo ibis qui de corpore existi? Sed quod dicere coeperam nec ipso corpori consuluisti. Anima quippe tua consumente et in tormentis ignis aestuante corpus tuum putrescit, redigetur in cinerem. Et martyres, inquit, homines non fuerunt? Et ipsorum corpora in cinerem convertuntur. Et cum vox e caelo venerit, resurgetis ambo. Procedit martyr, procedis et tu. Sed vide quis ubi, quo ille quo tu. Habes quidem confusam resurrectionem, sed qui bene fecerunt in resurrectionem vitae, qui autem male in resurrectionem iudicii 4. Cuius iudicii? Cuius supplicii? Audi Isaiam prophetam: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur 5. Si non emendas cum vivis, ecce ubi resurgis, ad incendium, ad flammas ubi ignis non extinguetur et vermes non morientur. Quid est quod timuisti? Cui timuisti? Corpori. Ecce inhaeret corpori gehenna ignis et vermis. Vides quia cum timuisti nec ipsi consuluisti. Noli timere et time. Noli timere ne hic anima tua a persecutore eiciatur. Noli timere ne corpus tuum occidatur. Non timuisti animae et corpori consuluisti. Et animae et corporis erit Deus susceptor tuus, et animae tuae restitutor et corporis restaurator.