SERMO 335/D

DE MARTYRIBUS

Martyres spe salvi facti sunt. Sancta ebrietas martyrum.

1. Martyres sancti, cum hic mala patiuntur, sperant in Domino. Spe enim salvi facti sunt: ad promissa ambulant, nondum datum tenent. Quia ergo sub tegmine alarum sperabant ut mala saeculi fortiter patienterque sustineant, quid eis dabis? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae 1. Si haberet plus quod diceret, diceret. Quid enim diceret? "Bibent"? Bibitur et parum. Quid diceret? "Saturabuntur"? Saturabuntur et sobrii. Tantum bibent ut inebrientur. Illa enim ebrietate mala omnia praeterita obliviscuntur. O sancta ebrietas! Vellem in hac ebrietate omnes essemus ebriosi.

2. Ecce qualem ebrietatem desiderant qui se in locis martyrum inebriant, et quos illi persecuti sunt lapidibus, persequuntur calicibus insuper etiam saltant et membra Christi ad ludendum daemonibus donant, et putant se placere martyribus dum placent immundis spiritibus. Quanta ista dicimus? Ipsos certe attendant ad quorum memorias se inebriant: si ista dilexissent, martyres non essent.

Non sunt modo persecutiones sed numquam cessant temptationes. Qui in lecto martyr est.

3. Nolite putare ergo, dilectissimi fratres, non vos posse habere merita martyrum quia persecutiones non sunt, quales fuerunt illis temporibus quando martyres coronati sunt. Non sunt modo persecutiones, sed numquam cessant temptationes. Prorsus, fratres mei, sunt homines christiani de illis filiis hominum qui sub tegmine alarum Dei sperant. Et cum transient tempus spei, et venerit gaudium rei, inebriabuntur ab ubertate domus eius et torrente voluptatis suae potabit eos. Unde potabit? Unde inebriabuntur? Audi unde. Quoniam apud te est fons vitae 2. Ebrietas vitae est sine fine vivere. Ebrietas ista indigestibilis est: nemo illam digerit et redit ad sitim. Sunt ergo homines de isto numero filiorum hominum sperantium sub tegmine alarum Dei qui in lecto suo luctantur et vincunt, vincunt et coronantur. Homines autem pertinentes ad hominem, non filii hominis, quia non curant nisi istam salutem quam, cum transient, nullam existimant secuturam, quando eis coeperit salus ista periclitari, etiam si Christiani vocentur, sortilegos quaerunt, ad mathematicos mittunt, remedia illicita collo suo suspendunt. Salutem desiderant et collum sibi ligant, cervicem exterioris hominis ligant et guttur interioris suffocant. Qui autem dicit: "Non facio" - suggerente amico, et mussitante vicino aut vicina ancilla, aliquando et de matricula eius - qui dicit: "Non facio: Christianus sum; Deus prohibet hoc; sacramenta sunt daemonum; audi Apostolum: Nolo vos socios fieri daemoniorum 3", respondetur illi ab illo qui suggerit: "Fac et sanus eris; ille et ille fecerunt. Quid? Non sunt Christiani? Non sunt fideles? Non ad ecclesiam currunt? Et tamen fecerunt et sani sunt. Ille fecit et continuo sanatus est. Illum non nosti quia Christianus est, fidelis? Ecce fecit et sanus est". Ille autem aeger, quia non amat salutem hominibus iumentisque communem, dicit: "Si ille inde salvus factus est, ego inde salvus fieri nolo. Ille enim me salvum facere potest cui dictum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicasti misericordias tuas, Deus 4". - Vides athletam Dei, audis athletam Christi! O virum aegrum et sanum! O infirmum et fortem! O in lecto iacentem et in caelo regnantem! - "Sed ecce non vult. Numquid mihi subtrahit salutem illam divinam? Sequitur: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt 5. Sed istam salutem non vides quia salus iustorum a Domino 6 est. Ego scio quia servat mihi. Qui me fecit ipse refecit. Sed de morte me terris pro quo ipsa vita mortua est. Mortem suam Christus donavit impio, pio vitam non donabit?". Qui ista dicit, et talia remedia respuit, magis probata, magis talia qualia appellantur quasi experimentata, qui talia fugit, in lecto martyr est. Languit et vincit, vix movet membra et peragit proelia. Nihil ergo iste mali patitur, etiam si illo morbo moriatur. Non enim perit, sed non aliquid perdit, tunc potius quod quaerit invenit. Exiet ad Dominum suum, fronte signata cruce Christi, cui per illicitas ligaturas non fecit iniuriam. Non ei ergo dabit quod promisit quem confligentem ipse protexit? Prorsus protexit eum Dominus ne mali aliquid patiatur, et certamen adiuvit ut ab eo diabolus vinceretur. Multi enim dicunt, fratres mei: "Quomodo vicerunt martyres diabolum?". Quomodo illum vincunt boni fideles. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 7. Caro enim et sanguis saeviebat in martyribus sanctis. Quid est caro et sanguis? Homines mortales. Imperatores, praefecti, iudices, milites, caro sanguis fuerunt. Insanientes populi, furentes turbae quid aliud quam caro et sanguis sunt? Istos ergo furentes atque saevientes homines, ne odissent eos martyres et reddentes in corde malum pro malo vincerentur a malo, Apostolus instruit eos contra quos habeant proelium. Non est, inquit, vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Quos videtis furere, saevire, clamare: Crucifige crucifige 8, caro et sanguis sunt. Non sunt soli, non sunt quos vides, diabolus per eos saevit. Tu cave in auro tuo furem diabolum. Quid times in feno fenum? Quid times terram pro terra. Quid est homo impius nisi terra? Pro qua re eum times nisi pro terra tua id est pro carne quae facta est de terra? Transit aliena et resurget tua terra. Noli ergo istos timere, sed ora pro eis et loquere eis: - Quid est quod saevis, frater, quid exagitaris? Mihi quidem saevis sed tibi peris. O si mutes mentem! O si mutes vitam! Quia omnes morituri et resurrecturi sumus. Ego quidem spem in Deo habeo pro quo ista patior. Tu autem si in ista perfidia permanseris, paululum, et non eris, atque utinam non esses bono tuo, sed eris malo tuo cum igne inextinguibili et verme non moriente!". At ille illud: "Ipsa sunt verba Christianorum superborum de resurrectione se iactantium. Quis inde venit et indicavit tibi vera esse quae dicis?". "Verum dicis: Non inde venit avus tuus, sed rediit inde Dominus tuus, ipse quem in me persequeris Deus, et propter ipsum me occidis tamquam reum a quo non est offensus Deus".

Nostra colluctatio adversus diabolum non adversus hominem.

4. Redeamus ad ordinem fratres mei. Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Saeviunt quidem sed aliena vasa sunt. Armatum time, noli arcum; id est diabolum, non eum hominem per quem diabolus operatur. Nec ipsum tamen timeas, sed cave. Quomodo eum non timebis? Sub tegmine alarum Dei sperando, a quo salus est iustorum, quia protector eorum in tempore tribulationis 9 est. Non enim est, inquit, vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principatus et potestates et rectores mundi 10, id est, hominum amantium mundum. Non caeli et terrae rectores dixit istos immundos spiritus, sed rectores mundi, quia mundum appellavit homines dilectores mundi, quia ab ipsis reguntur ut saeviant. Quomodo instigati fuerint, sic pergunt ad te. Principem potestatis aeris huius, dicit Apostolus, id est diabolum. Et quid adiunxit? Qui nunc operatur in filiis diffidentiae 11. Ipsi filii diffidentiae: caro et sanguis. Caveantur ergo quia in eis diabolus operatur ut contra te saeviant. Illum cave, istos dilige; illum expugna, pro istis ora ut etiam ab ipsis expellatur et fiant tui imitatores qui fuerunt antea tui persecutores. Illi ergo sunt cavendi. Sed dicturus es: "Non illos video. Quomodo contra eos pugno?". Contra spiritalia nequitiae in caelestibus 12, dixit. In caelestibus dicit de isto aere. Non enim in illo caelo ubi sunt sol, luna, stellae, ubi volant aves et tamen dicuntur volatilia caeli, immundi ergo spiritus, quoniam angeli sublimes fuerunt, in aere isto, immo tamquam in carcere suo, retrusi, seducunt cum quibus ardeant.

Martyr vicit in ludo, christianus in lecto.

5. Nolite ergo dicere non esse persecutiones, quia non cessant temptationes. Abstinete vos ergo ab illicitis rebus, a ligaturis, ab incantationibus, a mathematicis, a sortilegis. Cum aegrotatis, non talia requiratis et a Deo non recedatis, ne pereatis. Sed dices cum Apostolo: Cum enim infirmor, tunc potens sum 13. In lecto iaces et athleta Dei es. Non moves membra et peragis proelia. Febris non recedit et fides ad Deum praecedit. Sed ecce adstat vicinus et amicus et ancilla, etiam dixi, forte de matricula, ceram vel ovum manibus ferens et dicit: "Fac hoc et salvus eris. Quid prolongas tuam aegritudinem? Fac hanc ligaturam. Ego audivi qui nomen Dei et angelorum ibi invocat et eris sanus. Cui dimittis viduam coniugem tuam, cui teneros filios?". At ille: "Non facio, quia Christianus sum. Sic moriar ne de hoc permoriar". Audite verbum martyris. Videte si non hoc est quod dicebat paganus: "Sacrifica et vives". At ille: "Non facio". O merita martyrum numquam recedere! Illi in ludo, iste in lecto vicit, illi ab interfectore, iste a seductore. Sed non vincitur, protegente illo qui pro illo pependit in ligno.