DE NATALE SANCTORUM MARTYRUM
1. Beatificamus martyres sanctos prae ceteris hominibus, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt; beatificamus autem, quia pro veritate mortem subierunt, et moriendo vitam invenerunt. Non enim morerentur, nisi peccasset homo; nam homo si mandatum servaret, viveret. Mortem illi Deus comminatus est, si peccaret: timore ergo mortis debuit abstinere a delicto; sed magis credidit fallenti serpenti, quam creatori consulenti. Deo non credidit, et invenit quod non credidit. Natura ergo vi sua incurrit in mortem: et, quantum in illa est, obluctatur, ne moriatur; sed moritur nolens, quia peccavit volens. Neque enim primus homo peccando mortem contempsit, sed, etiam si peccaret, moriturum se esse non credidit. Dictum illi est: Noli tangere: si tetigeris, morte morieris. Numquid dixit ille: Tangam, et moriar? Numquid ait apud se: Mortem mihi minatus est Deus, ut de arbore illa non gustem; gustabo magis, et quid in eo cibo sit experibor; et si mors fuerit consecuta, quid ad me? Non hoc dixit: quia superbia et curiositate peccare volebat, sed natura mori nolebat. Denique etiam ipse serpens, immo in serpente diabolus, peccati suasor, fidei eversor, non illi abstulit timorem mortis contemptu mortis. Non enim ait illi in male suadendo: Mori times; et quid est mori? Non est malum mors, sine causa times quod malum non est. Non hoc ei dixit: sciebat enim quantum voluntas mortis a natura abhorreret. Sed quid ei dixit? Non morte moriemini 1. Non contemptum mortis persuasit, sed fidem mortis tulit. Fecit ergo quod illi persuasum est, non quia mortem contempsit, sed quia se moriturum esse non credidit. Secuta est mors peccantem: genuit nos, non qualis creatus erat, sed qualis peccando factus fuerat. Nati sumus, de transgressore trahentes culpam et poenam. Venit unus contra unum: quia per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 2. Venit ergo unus contra unum: nec eo modo venit, quo venerat cui subvenit; sed venit ex virgine, venit sine libidine, venit conceptus non cupiditate sed fide. Venit ergo unus contra unum. Ut subveniret homini, aliquid assumpsit ex genere; sed non totum assumpsit, quod habebat cui succurrit. Venit ergo, et invenit nos iacentes in culpa et poena; suscepit ille solam poenam, et culpam solvit et poenam.
2. Suscepit ergo Dominus Christus, non solum verbo, sed etiam exemplo suo, martyres exhortandos, ne timerent mortem. Non talis fuit Christi exhortatio, qualis serpentis seductio. Serpens enim dixit: Si peccaveritis, non morte moriemini. Christus dixit: Si peccaveritis, morte moriemini. Quid est: Si peccaveritis, morte moriemini? Si me negaveritis, immo si me non negaveritis, moriemini. Sed nolite timere eos, qui corpus occidunt 3. O homo, noli timere modo eos, qui corpus occidunt. Tunc debuisti timere mortem, ne venires in mortem; tunc mortem si timeres, in mortem non venires: modo si mortem timueris, a morte liberaberis. Sed dimitte diaboli seductoriam suasionem. Ipse Dominus Deus noster aliud dixit tunc homini, aliud dicit modo. Tunc illi dixit: Noli peccare, ne moriaris; modo illi dicit: Morere, ne pecces. Tunc illi dixit: Peccando venis ad mortem; modo illi dicit: Moriendo pervenis ad vitam. Ergo poena peccatoris factum est instrumentum virtutis: tunc audiendo diabolum illi mortui sunt, modo nos moriendo pro veritate diabolum superamus. Quid te extollis, captivator meus? De tuo te vinco. Peccatum suasisti, et mortis fidem abstulisti; dixisti: Non morieris; credidi, et mortuus sum. Suasisti, fefellisti, decepisti, tenuisti, in mortem male suadendo misisti; sed moriendo Christo perdidisti, quos possedisti. Non est unde terreas, quando mors ipsa suscipitur, ne peccetur, quae timeri debuit, ne peccaremus. Contra venenosos susurros tuos martyr cantat: Psallam Deo meo, quamdiu vivo 4. Ergo cum mortuus fueris, Deo non psallis? Immo tunc magis psallis, quam diu vivis. Modo enim non est diu, quod finem habet. Ego non dicerem diu vixisse nec ipsum Adam, si hodie mortuus esset; quid enim prodessent tempora longa praeterita, cum essent praeterita? Diu vixit, tamen vixit: sed si vivit dic mihi, et si quod vivit finem non habebit, et dico quia diu est. Nos Christiani, quibus promittitur vita aeterna, non debemus intellegere quod intellexit nescio quis auctor paganorum, qui dixit: Quid est enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? 5. Tolle finem, et agnosco diuturnitatem; si autem apponis finem, convinco brevitatem. Ergo psallam Deo meo, quamdiu vivo. Sic debemus accipere ipsum diu, ut vere sit diu. Quamdiu vivo, ergo semper quia vivo, refer ad illud: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 6. Hoc praemium sancti martyres amaverunt, et amando vitam mori voluerunt. Quia ergo patienter mortui sunt, amasse illos putatis mortem? Absit, vitam amaverunt, vitam desideraverunt: vivere sine morte voluerunt, qui mori pro vita elegerunt; contempserunt quod non est diu, ut pervenirent ad diu.
3. Qualis est autem persecutor, qui venit, et dicit: Nega Christum, si non vis ut occidam te? Propter vitam negabo vitam? propter brevem vitam negabo aeternam vitam? Quid si tu mihi hodie parcis, et cras me febris occidit? Quid mihi minando mortem vis tollere fidem? Si me occidat febris, fidem non tollit. Vita ista, quam te dicis donare, non est in tua potestate: non ergo propter illam negabo vitam Christum, in potestate habentem et mortem et vitam. Ergo eum negabo, qui quamdiu vult hic vivo, non quamdiu hic vis tu? Et cum hic desiero vivere, ad illum venio, ubi non est nisi vivere. Ecce, si non negaveris, occido te. Scio quis loquitur, per te modo mihi dicit: Nega, et non moreris. Prope hoc et tunc mihi dixit: Tange, et non moreris. Nolui tunc, modo caveo te. Ergo qualiscumque dulcis est vita ista, et nemo eam vult finire aerumnosam. Si usque adeo dulcis est qualiscumque vita, qualis est illa vita, fratres mei? Attendite martyrum gloriam: nisi mors amara esset, martyrum gloria nulla esset. Si nihil est mors, quid magnum martyres contempserunt? Attendite ipsum Dominum: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 7. Et ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam, tamen ut in se nos transfiguraret, tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem 8. Petro etiam beato, cum senueris, inquit, alter te cinget, et feret quo tu non vis 9, etiam cum senueris. Qualis est ergo vita beata, si necesse est ut ametur et misera? Actio vitae huius, quae sic amatur, quae est? Cupere, timere, sperare, falli, laborare, aegrescere: vera tristitia, falsa laetitia: fundere orationes, timere temptationes. Qualis haec vita? quis eius aerumnam quavis eloquentia describere potest? Amatur tamen. Actio autem vitae illius, quae est? Non eo longius, non diu describam: Psallam Deo meo, quamdiu vivo 10.
4. Amatores vitae fuerunt martyres, ideo fuerunt mortis toleratores. Verumtamen, fratres mei, tam dulcis est vita ista, foeda, aerumnosa, tam dulcis est, ut non eam possent martyres pro veritate et pro aeterna vita contemnere, nisi illo adiuvante qui iubebat ut contemnerent. Contemnit plerumque mortem etiam cupiditas, sed ubi non est sanitas: vitium vitio premitur, cupiditas enim de isto saeculo est. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo; quia omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 11. Contemnunt plerumque homines mortem per concupiscentiam carnis; contemnunt mortem per concupiscentiam oculorum, contemnunt mortem per ambitionem saeculi: sed omnia ista de saeculo sunt. Qui contemnit mortem propter caritatem Dei, nullo modo id potest implere sine adiutorio Dei. Denique et ipse martyr cum diceret: Psallam Deo meo, quamdiu vivo, et aeternam vitam meditaretur, incitatus etiam convertit se, et ait: Nolite fidere in principes 12. Ne, quando tibi parcit princeps, fidas in eo: princeps principum Deus ipse te adiuvet, ut fidas. Fidus esto de fide: et noli fidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus 13. Ergo nec in te, quia Domini est salus 14. Nam tu quid sis per te ipsum, et quantum attinet ad te ipsum, vis nosse? Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die perient omnes cogitationes eorum 15. Ecce quod es tu, si in te non sis nisi tu. Quia ergo non debes fidere in filios hominum, quibus non est salus - salus enim eorum non est in eis ab eis; unde dictum est: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 16 - si non fidis in hominibus, quibus non est salus, nec in te fidere debes, quia homo es, cui non est salus.
5. Responde nunc, et dic mihi: Si non fido in me, non ergo ego contemno mortem; non ego impleo praeceptum, ne Christum negem. Beatus, cuius Deus Iacob adiutor est 17. Tu quidem mortem contemnis; tu credis, et praeceptum imples; tu minas persecutorum calcas; tu vitam aeternam ardentissime diligis et desideras. Verum est quia tu; sed: Beatus, cuius Deus Iacob adiutor est. Tolle adiutorem, non invenio nisi desertorem. Desertor Adam, adiutor Christus. Quid ille desertor, nisi quod ei dictum est: Terra es, et in terram ibis 18? Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam. Adiutor autem subiit mortem, et docuit contemnere quod suscepit. Et ait mihi adiutor: Peccatum times, sed ideo vis peccare, ne moriaris. Ecce patior quod times. Quod times patior; illud time, quod non facio. Quid times? Mortem. Ecce patior. Illud time, quod non facio, peccatum. Qui peccatum non fecit, nec inventus dolus in ore eius 19. Noli ergo facere quod non fecit, et noli timere quod passus est. Mortem enim non facturus es, sed passurus; factum tuum time, non passionem tuam. Time quod facis volens, non quod pateris nolens; non te occidit mors, si non sis tibi mors. Verumtamen nec ipsa esset, si peccatum non fuisset. Contemnenda est, verum est, calcanda est, transitoria est: quare vel ipsa? Utinam sola ipsa! Quid est: Utinam sola ipsa? Utinam sola prima mors, solvens spiritum a carne. Timete secundam mortem, ubi non dirimitur anima a carne, sed torquetur anima cum carne. Nolite timere mortem transeuntem, timete permanentem: nulla est peior, quam ubi non moritur mors. Timendo mortem volebas peccare: peccatum tibi interiorem hominem occidit; ipsam vitam carnis tuae occidit peccatum. Denique mors illa corporis non sequeretur, nisi mors animae praecessisset. Deseruit anima Deum volens, et deserit carnem nolens. Dominus tamen non carnem deseruit nolens: quando voluit mortuus est, quia quando voluit natus est. Sed ut quid hoc? Ne tu timeres, ecce totum factum est. Et timemus mortem: timemus mortem, quasi evasuri mortem. Time quod potes evitare, id est peccatum. Potes evitare peccatum, mortem non potes; et tamen plus timetur quod evadi non potest, quam quod evitari potest. Agnovimus nos, vidimus nos, inspeximus nos; gemamus in nobis, fundamus orationes, ne intremus in temptationes. Non de nostris viribus ad ista vincenda praesumamus: Beatus, enim, cuius Deus Iacob adiutor est, spes eius in Domino Deo eius 20; non in se ipso, quia homo est. Sed maledictus omnis, qui spem suam ponit in homine 21.