SERMO 335

IN NATALI MARTYRUM

Sanctorum martyrum voces. Delectationes et dolores vicerunt martyres.

1. Quoniam dies sanctorum martyrum est, unde potius aliquid delectet nos dicere, nisi de gloria ipsorum? Adiuvet nos Dominus martyrum, quia ipse est corona eorum. Voce martyrum audivimus paulo ante beatum apostolum Paulum praedicantem: Quis nos separabit a caritate Christi? Ista vox est martyrum: Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Propter te morte afficimur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos 1. Haec est vox martyrum, omnia tolerare, et de se nihil praesumere, illum diligere qui glorificatur in suis: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 2. Noverant et illud quod nos cantavimus paulo ante: Laetamini in Domino, et exsultate, iusti 3. Si iusti in Domino laetantur, iniusti non noverunt laetari nisi in saeculo. Sed ipsa est prima acies debellanda: primo vincendae sunt delectationes, et postea dolores. Quomodo potest superare mundum saevientem, qui non potest superare blandientem? Blanditur hic mundus, pollicendo honores, divitias, voluptates: minatur hic mundus, intentando dolores, egestates, humilitates. Qui non contemnit quod pollicetur, quomodo superare potest quod minatur? Habent delectationem suam divitiae: quis nesciat? Sed plus habet delectationis iustitia. Delectare divitiis cum iustitia: ubi autem talis articulus tentationis inciderit, ut duo haec veniant in tentationem, divitiae et iustitia, et non possis habere utrumque, sed si miseris manum ad divitias, necesse est ut amittas iustitiam; si miseris manum ad iustitiam, pereant divitiae: modo elige, modo pugna; modo videamus si non sine causa cantasti: Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: modo videamus si non sine causa audisti: Quis nos separabit a caritate Christi? Et quidem praetermisit omnia, quibus blanditur mundus; et te voluit commemorare, cui blanditur mundus. Quare? Quia certamina martyrum praenuntiabat, illa utique certamina, ubi vicerunt persecutionem, famem, sitim, egestatem, ignominiam, ad extremum timorem mortis et hostem saevissimum.

Martyres non poena, sed caritas discernit. Avarus quasi martyr auri.

2. Sed videte, fratres, quia totum ars Christi facit. Admonet nos Apostolus, ut praeferamus caritatem Christi mundo. Quantas angustias patiuntur, qui volunt rapere res alienas? An persecutio, ait? Et ipsa non frangit. Avaritia terretur, avarus rapit ac timet poenam, aestuat in rapinam. Multi etiam famem patiuntur, dum acquirunt et faciunt lucra, quibus praecipimus ieiunare, et excusant se stomacho. Vacat illis toto die solidos numerare, et ieiuni dormiunt. An nuditas, ait? quid dicam de nuditate? Quotidie negotiatores de naufragio nudi evadunt, et iterum navigant ad periculum. Unde quotidie periclitantur homines, nisi propter divitias acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen est falsitas, et tamen comminuitur haereditas. Si ergo hoc meretur temporalis cupiditas, quare non mereatur Christi haereditas? Avarus dicit in corde suo, qui forte non audet in lingua sua: Quis nos separabit a cupiditate auri? Tribulatio? an angustia? an persecutio? Possunt et avari dicere auro: Propter te occidimur tota die. Optime ergo dicunt sancti martyres in Psalmo: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 4. Discerne, inquit, tribulationem meam: tribulantur et avari. Discerne angustias meas: patiuntur angustias et avari. Discerne persecutiones meas: patiuntur et avari. Discerne famem meam: pro auro acquirendo esuriunt et avari. Discerne nuditatem meam: pro auro despoliantur et avari. Discerne mortem meam: pro auro moriuntur et avari. Quid est: Discerne causam meam? Propter te morte afficimur tota die 5. Illi propter aurum, nos propter te. Similis poena, sed discreta causa. Ubi discreta est causa, ibi certa est victoria. Si ergo causam intuemur, solemnitates martyrum amamus. Amemus in eis, non passiones, sed causas passionum. Nam si amaverimus passiones tantum, multos inventuri sumus qui peiora patiuntur in causis malis. Sed causam attendamus, crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi erant et latrones. Similis poena, sed dissimilis causa. Unus latro credidit, alius blasphemavit. Dominus tamquam de tribunali inter ambos iudicavit: illum qui blasphemavit, in tartarum damnavit; alterum secum duxit in paradisum 6. Quare hoc? Quia etsi aequalis poena, sed impar erat causa. Eligite ergo martyrum causas, si vultis pervenire ad martyrum palmas.