IN NATALI MARTYRUM
1. Omnium quidem bonorum fidelium Christianorum, maxime tamen gloriosorum martyrum est vox ista: Si Deus pro nobis, quis contra nos? 1 Fremebat mundus adversus eos, populi meditabantur inania, principes conveniebant in unum 2: excogitabantur novi cruciatus, et poenas incredibiles inveniebat ingeniosa crudelitas. Obruebantur opprobriis, falsis arguebantur criminibus, custodiis intolerabilibus includebantur, ungulis exarabantur, ferro perimebantur, bestiis subrigebantur, ignibus cremabantur, et dicebant martyres Christi: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Totus mundus contra vos, et dicitis: Quis contra nos? Respondent tibi: Et quis est totus mundus, quando pro eo nos morimur, per quem factus est mundus? Dicant, dicant, audiamus, simul dicamus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Saevire possunt, maledicere possunt, calumniari possunt, falsis opprobriis agitare possunt, postremo possunt corpus non solum perimere, sed etiam laniare; et quid facient? Ecce enim Deus auxiliator mihi est, et Dominus susceptor est animae meae 3. Dic mihi, beate martyr: corpus tuum laniatur, et tu dicis, Nihil ad me pertinet? Etiam dixi. Quare? dic nobis quare. Quia Dominus susceptor est animae meae. Corpus meum per animam meam restauratur. Capillus meus non perit, et caput perit? Pilus meus non perit. Sed a canibus corpus tuum laceratur. Et quid ad me? Etsi a canibus corpus meum laceratur, sed a Domino suscitatur. Mundus interfector est corporis mei, sed Dominus susceptor est animae meae. Et quid mihi obest, cum sit Dominus susceptor animae meae, quod mundus interfector est corporis mei? Quid perdidi? quid amisi? Quando Dominus susceptor est animae meae, erit et restitutor corporis mei. Quid mihi deerit, si membra mea dilaceret inimicus, quando capillos meos dinumerat Deus? Exhortans martyres suos Christus, ne ab inimicis persecutoribus aliquid formidarent: Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt 4. Timebo ergo de damno membrorum, quando securitatem accepi de numero capillorum? Ergo dicamus, dicamus ex fide, dicamus in spe, dicamus flagrantissima caritate: Si Deus pro nobis, quis contra nos?
2. Ecce contra te rex, et tu dicis, quis contra nos? Ecce contra te omnis populus, et tu dicis: Quis contra nos? Unde probas, o gloriose martyr; unde mihi probas quod dicis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? 5 Manifestum est enim quia si Deus pro vobis, quis contra vos? Sed proba quia Deus pro vobis. Non ergo probo? Ecce doceo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 6. Hoc quod sequitur, cum Apostolus legeretur, audistis. Cum enim dixisset: Si Deus pro nobis, quis contra nos? tamquam ei diceretur: Proba quia Deus pro vobis: continuo attulit grande documentum, continuo introduxit Martyrem martyrum, Testem testium; illum scilicet cui proprio Filio Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: hinc probavit Apostolus vere se dixisse: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 7 Quando cum illo omnia donavit nobis, et ipsum donavit nobis. Numquid terret me fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi? Christum nobis donatum esse gaudeamus, et nullos Christi inimicos in hoc saeculo timeamus. Quis enim nobis donatus sit videte: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 8. Ipse est Christus, ipse est unigenitus Dei Filius, ipse est gignenti coaeternus. Omnia per ipsum facta sunt 9. Quomodo non nobis donata sunt, quae per ipsum facta sunt, quando nobis donatus est ipse, per quem omnia facta sunt? Et ut sciatis quia ipse est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 10. Desidera et expete donatam tibi vitam Christi; et donec pervenias, tene pignus mortem Christi. Non enim, promittens nobis victurum se esse nobiscum, potuit maius pignus dare nobis, quam mori pro nobis. Mala, inquit, vestra pertuli, bona mea non reddam? Promisit, cautionem fecit, pignus dedit; et tu dubitas credere? Promisit, cum hic inter homines ambularet; cautionem fecit, cum Evangelium scriberet. Ad pignus ipsius quotidie dicis, Amen. Pignus accepisti, quotidie erogatur tibi. Noli desperare, qui vivis ex pignore.
3. An forte iniuria fit unigenito Filio, cum dicitur quod donatus est nobis, tamquam ipse futurus sit nostra possessio? Plane ipse futurus est. Quid enim si quispiam hodie tibi donet villam amoenam et fertilem, ubi te delectet semper habitare propter amoenitatem, unde te possis facile sustentare propter fertilitatem; nonne amplecteris donum, et danti gratias agis? In Christo mansuri sumus. Quomodo non erit nostra possessio, ubi manebimus, et unde vivemus? Dicat et hoc Scriptura, ne nostris coniecturis aliquid contra disciplinam verbi Dei usurpasse videamur. Audi quid ei dicat quidam, qui noverat, quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus, inquit, pars haereditatis meae 11. Non dixit: O Domine, quid das mihi aliquam haereditatem? Quidquid mihi dederis, vile est. Tu esto haereditas mea, amo te, totus amo te, toto corde, tota anima, tota mente amo te. Quid erit mihi, quidquid dederis mihi praeter te? Hoc est Deum gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de ipso satiari. Ipse enim sufficit tibi; praeter illum nihil sufficit tibi. Noverat hoc Philippus, quando dicebat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 12. Quando ergo erit quod Apostolus dicit in fine: Ut sit Deus omnia in omnibus 13, ut ipse sit nobis quidquid hic sine illo desideramus, et cuius desiderio plerumque in illum peccamus? pro omnibus ipse erit nobis, quando erit Deus omnia in omnibus. Peccas in Deum ut manduces, peccas in Deum ut vestiaris, peccas in Deum ut vivas, peccas in Deum ut honoreris. Et quando omnia numerabo? Noli in Deum propter ista peccare. Propter cibum peccas in Deum? cibus tibi aeternus erit Deus. Propter vestem peccas in Deum? immortalitate te vestiturus est Deus. Propter honorem peccas in Deum? honor tuus erit Deus. Propter amorem vitae temporalis peccas in Deum? aeterna vita tibi erit Deus. Noli propter aliquid in eum peccare. Ipsum enim debes gratis amare, qui ipse te poterit pro rebus omnibus satiare.