SERMO 329

IN NATALI MARTYRUM

Pretiosa mors Martyrum empta pretio mortis Christi.

1. Per tam gloriosa sanctorum martyrum gesta, quibus ubique floret Ecclesia, ipsis oculis nostris probamus quam verum sit quod cantavimus, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 1: quando et in conspectu nostro pretiosa est, et in conspectu eius, pro cuius nomine facta est. Sed pretium mortium istarum mors est unius. Quantas mortes emit unus moriens, qui si non moreretur, granum frumenti non multiplicaretur? Audistis verba eius cum appropinquaret passioni, id est, cum nostrae appropinquaret redemptioni: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 2. Egit enim in cruce grande commercium; ibi solutus est sacculus pretii nostri: quando latus eius apertum est lancea percussoris, emanavit inde pretium totius orbis. Empti sunt fideles et martyres: sed martyrum fides probata est; testis est sanguis. Quod illis impensum est, reddiderunt, et impleverunt quod ait sanctus Ioannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere 3. Et alibi dicitur: Ad mensam magnam sedisti, diligenter considera quae apponuntur tibi, quoniam talia te oportet praeparare 4. Mensa magna est, ubi epulae sunt ipse dominus mensae. Nemo pascit convivas de se ipso: hoc facit Dominus Christus; ipse invitator, ipse cibus et potus. Agnoverunt ergo martyres quid comederent et biberent, ut talia redderent.

Martyres non ex se, sed ex Dei gratia victores.

2. Sed unde talia redderent, nisi ille daret unde redderent, qui prior impendit? Unde et Psalmus, ubi scriptum cantavimus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 5, quid nobis commendat? Consideravit illic homo quanta accepit a Deo; circumspexit quanta munera gratiae Omnipotentis qui eum creavit, qui perditum quaesivit, qui invento veniam dedit, qui pugnantem infirmis viribus iuvit, qui se periclitanti non subtraxit, qui vincentem coronavit, qui praemium se ipsum dedit: consideravit haec omnia, et exclamavit, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi6 Nolebat esse ingratus, rependere volebat, et quid rependeret non habebat. Non dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae tribuit mihi; sed, pro omnibus quae retribuit mihi? Non tribuit, sed retribuit. Si retribuit, aliquid nos impenderamus. Plane impenderamus mala nostra, retribuit bona sua: retribuit enim bona pro malis, cum nos retribuerimus mala pro nobis. Quaerit ergo quid retribuat; angustias patitur, unde debitum solvat non invenit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quasi invenerit quod retribueret: Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 7. Quid est hoc? Certe reddere cogitabat. Adhuc quaerit accipere: Calicem salutaris accipiam. Quis est calix iste? Calix passionis amarus et salubris: calix quem nisi prius biberet medicus, tangere timeret aegrotus. Ipse est calix iste: agnoscimus in ore Christi calicem istum dicentis: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 8. Nam et Filii Zebedaei per matrem suam quaesierunt excelsa loca, ut unus eorum sederet a dextris, alius a sinistris: quibus ille ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum9 Altitudinem quaeritis? Per vallem venitur ad montem. Sedem quaeritis claritatis? Prius bibite calicem humilitatis. De ipso calice dixerunt martyres: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 10. Non ergo times ne ibi deficias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Domini invocabo. Quomodo vincerent martyres, nisi ille in martyribus vinceret, qui dixit: Gaudete, quoniam ego vici saeculum 11? Imperator coelorum regebat mentem et linguam eorum, et per eos diabolum in terra superabat, et in coelo martyres coronabat. O beati qui sic biberunt calicem istum! finierunt dolores, et acceperunt honores. Attendite ergo, carissimi: quod oculis non potestis, mente et animo cogitate, et videte quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 12.