SERMO 328

IN NATALI MARTYRUM.

Christus prior passus patiendi virtutem martyribus dedit.

1. 1. In Psalmo diximus Domino Deo nostro: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius 1. Pretiosa est mors sanctorum martyrum; quia pretium eorum est sanguis Domini ipsorum. Passus est enim passione sua, quia erant passuri post ipsum. Praecessit ipse, et secuti sunt multi. Valde enim erat aspera via; sed fecit ipsam lenem, quando ipse ante omnes transivit. Ideo caeteri non timuerunt transire, quia ipse prior transivit. Mortuus est enim, et terruit discipulos suos. Resurrexit, et abstulit illis timorem, et dedit amorem. Quando enim mortuus est Christus, trepidaverunt discipuli, et putaverunt quod periit. Quando secuti sunt, ibi videte gratiam Dei. Tunc latro credidit, quando discipuli trepidaverunt. Erat enim unus latro in cruce cum illo, sicque in illum credidit, ut diceret: Domine, in mente me habe, dum veneris in regnum tuum 2. Quis illum docebat, nisi qui iuxta illum pendebat? Erat enim illi fixus a latere: sed habitabat in corde.

Martyres quomodo veraces, si omnis homo mendax. Martyr graece, Testis latine.

1. 2. In isto autem psalmo, ubi diximus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius: ibi scriptum est et quod audistis: Ego dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax 3.

2. 2. Quid dicimus, fratres? Omnis homo mendax. Ergo et martyres mendaces fuerunt? Si autem martyres veraces fuerunt; quomodo verum est: Omnis homo mendax? Scriptura dicit: Omnis homo mendax. Si dixerimus, Veraces erant martyres; Scripturam facimus mendacem. Si autem verum dixit Scriptura, quia omnis homo mendax; ergo martyres mendaces fuerunt. Quomodo ergo habemus ostendere et Scripturam veracem et martyres veraces? An forte martyres non fuerunt homines? Si autem erant homines, quomodo verum est: Omnis homo mendax? Quid ergo faciemus? Laborabimus, ut ostendamus vobis quia et Scriptura vera est, et omnis homo mendax; et martyres veraces fuerunt, quia pro veritate mortui sunt? Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate passi sunt. Martyr enim est verbum graecum, et latine Testis dicitur. Si ergo veri testes fuerunt, vera dixerunt; et vera dicendo coronas acceperunt. Si autem testes falsi fuerunt, quod absit, non ad coronas, sed ad poenas ierunt: quia scriptum est: Testis falsus non erit impunitus 4. Ergo ostendamus illos veraces. Iam ipsi se ostenderunt, quando pro veritate etiam mori voluerunt. Quomodo ergo verax est Scriptura, quae dicit: Omnis homo mendax? Rogemus Dominum nostrum Iesum Christum; et ipse nobis solvet istam quaestionem. Unde habet illam nobis solvere? De Evangelio, de quo modo loquebamur, quando vobis legebatur.

Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur.

3. 3. Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat Dominus Iesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini, aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis 5. Quia si vos loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spiritus eius: ut non essent mendaces, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia non ipsi loquebantur, sed Spiritus eius. Et modo quod vobis loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt Spiritus Dei, quae vobis dicimus, ideo vera sunt. Et vos proficite: nolite de vestro velle loqui, si vultis vera loqui; ut non remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.

Pro veritate pati, martyrum est; pro falsitate, etiam impiorum. Causa patientiae bona eligatur.

4. 4. Omnes haeretici etiam pro falsitate patiuntur, non pro veritate: quia mentiuntur contra ipsum Christum. Omnes Pagani, impii quaecumque patiuntur, pro falsitate patiuntur. Nemo ergo se extollat et glorietur de passione, sed prius ostendat linguae suae veritatem. Tu ostendis poenam, ego quaero causam. Tu dicis, Sum passus: ego dico quare sis passus. Nam si attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Numquid audet dicere ille: Tanta et tanta passus sum? Quare? Quia dicitur illi: Propter facta tua mala; ideo malam habuisti poenam, quia prius malam habuisti causam. Si de passione gloriandum est; potest et ipse diabolus gloriari. Videte quanta patitur, cuius ubique templa evertuntur, cuius ubique idola franguntur, cuius ubique sacerdotes et arreptitii caeduntur. Numquid potest dicere: Et ego martyr sum, quia tanta patior! Ergo homo Dei prius sibi eligat causam, et securus accedat ad poenam. Quia si in bona causa accedit ad poenam, post poenam accipiet et coronam.

Iudicii futuri certitudo. Resurrectio cuiusque cum causa sua. Damnatorum acriores poenae post resurrectionem.

5. 5. Ergo in memoria aeterna erit iustus, et ab auditu malo non timebit 6. Venit enim iudex omnium vivorum et mortuorum, sicut in Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus, non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo Litteris scripta sunt ista, quae iam videmus (tunc autem scripta sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies iudicii, nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit iudicaturus, qui prius venerat iudicandus. Iudicatus iniuste, iudicaturus iuste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus.

6. 5. Unusquisque enim resurrecturus est cum causa sua. Qualis enim modo cum moritur, recipitur in carcerem, talis procedit ad iudicem. Modo opus est ut componat causam suam, inclusus non potest. Qui ergo bonas habent causas, recipiuntur in requiem: qui autem malas habent causas, recipiuntur in poenas. Sed maiores poenas passuri sunt, cum resurrexerint: in quarum comparatione tales sunt istae quas patiuntur qui mortui sunt homines mali, qualia sunt somnia hominum qui torquentur in somnis. Animae namque eorum patiuntur, caro non patitur. Maior autem cruciatus est, si vigilans torqueatur.

7. 5. Ergo cum resurrexerint omnes, et apparuerint ante iudicem iustum, sicut ipse praedixit, separabit eos sicut pastor separat oves ab haedis: haedos ponet ad sinistram, oves autem ad dexteram. Et dicet his qui ad dexteram sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi 7. Ad istam vocem gaudent dexteri, gaudent iusti. Illis autem qui sunt a sinistra dicturus est: Ite in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius 8. Ab hoc auditu malo iustus non timebit.

Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem maior.

7. 6. Nondum ergo receptis fructibus suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam cum Christo sunt animae eorum. Quid autem paretur illis in resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 9. Si tanta bona quae accepturi sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis praemia praeparantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt. Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta vicerunt, non blanditiae deceperunt. Corpora ipsa sua habebunt magna ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.

Non facit martyrem poena sed causa. Magnus latro crucifixo cum Christo.

8. 6. Nos autem, si eos amamus, imitemur ut prius causam bonam eligamus et pro causa bona quidquid molestum fuerit in isto saeculo aequo animo toleremus. Multi enim non elegerunt causam et pro causa mala mortui sunt mali. Perdiderunt patientiam quia non tenuerunt sapientiam. Non enim facit martyrem poena sed causa. Nam si poena facit martyrem, et latro quando occiditur martyr est. Vultis noscere quia non facit martyrem poena sed causa? Tres illas cruces attendite ubi Dominus crucifixus est in medio duorum latronum. Poena aequalis erat sed causa separabat quos poena iungebat. Unus ipsorum latronum cum penderet credidit Domino Iesu Christo. Et ait prius pari suo - par enim ipsius alius latro insultavit Domino Iesu Christo et dixit ei: Libera teipsum si filius Dei es 10 - et ille alter latro: Tu non times Deum, dixit pari suo, nos pro malis factis nostris ista patimur, iste autem sanctus Dei est 11. O confiteri, quia si confitebatur non sine causa pendebat! Deinde ait ipsi Domino Christo: Domine in mente me habe dum veneris in regnum tuum 12. Qualis fides! Quem videbat crucifixum sperabat etiam regnaturum. Communem poenam latro non contemnebat in Christo. Videbat eum mori sicut se et sperabat regnaturum super se. Magnus hic latro! Vim fecit et regnum caelorum rapuit. Ubi didicit? Latrocinabatur in fauce, adducebatur ad iudicem, accepit sententiam, a fauce ad iudicem, a iudice ad crucem. Ubi didicit quod dixit, nisi quia iuxta erat magister qui docuit? Dominus enim Christus magister omnium, a latere pendebat et in pectore docebat. Quare ista dixi, fratres? Quia martyrem non facit poena sed causa. Tres erant cruces. Aequalis poena sed dispar est causa. Unus damnandus alter salvandus, in medio damnator et Salvator. Unum punit, alterum solvit. Crux illa tribunal fuit.

Martyres amare, est illorum fidem et patientiam imitari. Vince quae intus sentis et vincuntur qui insidiantur foris.

9. 6. Ergo, fratres, certemus dum vivimus veram fidem tenere, in vera Dei Ecclesia esse, bonam vitam ducere, si martyres amamus, ut eos bonam causam habentes imitari valeamus. Sed nemo dicat: Non possum martyr esse quia non est modo persecutio. Non cessant temptationes. Pugna et corona parata est. Quando forte? Ecce, ut aliquid commemorem - quia omnia longum est enarrare in quibus tentatur anima christiana et propitio Deo vincit et facit magnam victoriam, nemine vidente, in corpore inclusa; pugnat corde, coronatur in corde sed ab illo qui videt in corde - ecce ergo ut aliquid dicam: aegrotat forte aliquis vestrum. Sicut sunt humanae causae, quam multi periclitantur! Et veniunt ad illum qui in lecto iacet et dicunt illi vel faciunt ligaturas vel characteres nescio quos, et tentatur et dicitur illi: "Fiat hoc et hoc". - Ista omnia qui facit cum diabolo perit quia omnia ista non sunt sacramenta angelorum sed machinamenta daemoniorum. - Quicumque ergo ista contempserit et audit aliquando: "Nisi facias haec morieris", sed respondeat illi: "Melius est mihi mori quam hoc facere", in lecto iacet et martyrium ducit. In lecto lassus et fatigatus febribus movere se non potest et luctatur. Non movet membra et lacertis fidei suffocat leonem de quo dicit Petrus apostolus: Nescitis quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 13. Sicut leonem rugientem circumeuntem et quaerentem aliquid de ovili tollere vel laedere descripsit diabolum. Non cessat. Numquam usque in finem ab insidiis suis abstinet se. Si ergo adversarius noster non dormit, quotidie pugnamus. Et non videmus ipsum adversarium nostrum et vincimus. Quare eum non videmus? Quia unde nos vult vincere intus sentimus et domamus. Non vides inimicum tuum diabolum sed sentis in te avaritiam tuam. Non vides diabolum inimicum tuum sed sentis in te libidinem tuam. Non vides diabolum inimicum tuum sed sentis iracundiam tuam. Vince quae intus sentis et vincuntur qui insidiantur foris. Hoc est ergo martyres amare, hoc est dies martyrum devota pietate celebrare, non vino ingurgitari sed illorum fidem et patientiam imitari.