IN NATALI MARTYRUM
1. Solemnitas beatissimorum Martyrum laetiorem nobis reddidit diem. Laetamur, quia de terra laboris ad regionem quietis Martyres transierunt: sed hoc non saltando, sed orando; non potando, sed ieiunando; non rixando, sed tolerando meruerunt. Contristabantur, credo, parentes eorum, quando ad passionem abierunt: sed illi laetabantur et dicebant: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus 1. Nolite, parentes, nolite plangere gaudia nostra. Si eos quos nutristis, non vultis in gehennam ire; imitari debetis, non impedire. Illi noverant quo pergebant, et parentes increduli sine causa plangebant. Sed tunc amantes filios carnales lugebant: postea credentes in Deum dicebant: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia 2. Utinam, fratres, rumpatur in nobis saccus poenitentiae, et effundatur pretium indulgentiae. Martyres omnes sarcinas lucrorum saeculi huius hic posuerunt, hic dimiserunt, et viam quae ducit ad vitam, expediti sicut boni milites cucurrerunt; sicut scriptum est: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes 3. Et vere in terra nihil habebant, sed in coelo felicitatem perpetuam possidebant. Ad coelum devote festinabant, et viam vitae securi currebant; et adhuc longe positi manus ad palmam extendebant. Currite, sancti; sic currite, ut comprehendatis. Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 4. Non est angustum: quisquis beatus vult esse, ad regnum coelorum festinet. Nulli clausum est, nisi ei qui se excluserit. Paratus est Christus suscipere confessores suos. Ipse desuper dicit: Specto vos, certantes adiuvabo, vincentes coronabo.
2. Hanc pollicitationem Martyres tenentes, terrores et minas persecutoris pro nihilo habuerunt. Nam cum persecutor diceret: "Sacrificate idolis;" responderunt: "Non facimus, quia aeternum Deum in coelis habemus, cui semper sacrificamus; nam daemoniis non immolamus." Et iudex: "Quare ergo contra praeceptum sacrum facitis?" Responderunt: "Quia magister coelestis in Evangelio nobis dicit: Qui reliquerit patrem et matrem, et uxorem, et filios, et omnia quae possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit 5". Et iudex: "Ergo non obtemperabitis praeceptis Imperatorum?" Et responderunt: "Non." Et ille: "Quam ergo auctoritatem potestis habere, cum vos videatis supplicio subiacere?" Et Martyres dixerunt: "Auctoritatem Regis aeterni portamus, ideo auctoritatem mortalis hominis non curamus." Tunc in carceribus missi, catenis onerati sunt. Quantum dictum est ab impiis: Ubi est Deus eorum? 6 Veniat Deus eorum, in quem crediderunt, et liberet eos de carceribus, eripiat eos a gladio, eripiat eos a bestiis. Omnia ista dicebant, sed in petra positos non deiciebant. Illi saeviebant, sed illi non timebant. Sciebant ubi eos dimittebant, et quo festinabant. Coronantur Martyres confessores, et remanserunt iudices desertores. Sic Deus vult unumquemque christianum probare, ut probatum velit cum Martyribus coronare.