SERMO 319/A

DE MARTYRE STEPHANO

Qui in Christo proficiunt gaudium et corona nostra.

1. Sane cura nostra aedificatio vestra est, et gaudium nostrum salus vestra: salus et temporalis et sempiterna. Promissionem enim habemus, sicut dixit Apostolus, vitae praesentis et futurae 1. Sed salutem praesentem donat Deus et hominibus et pecoribus, donat Deus et bonis et malis; hanc salutem temporalem pro aeterna salute martyres contempserunt. Gaudetis sine dubio de nostra; et nos in Christo de vestra salute gaudemus. Sed satagite ut etiam in illo die vobiscum gaudeamus; quia quod ait Apostolus pro sua dispensatione tam magna et ampla, ut eius vix vestigia consectemur, hoc est quod nobis loquebatur, quos aedificabat, et dicebat: Gaudium meum et corona mea 2 vos estis. Quicumque ergo in Christo proficiunt de laboribus nostris, gaudium sunt et corona nostra: quia nostrum est fideliter dispensare, non nostram sed dominicam pecuniam; vestrum est cum cura et sollicitudine magna suscipere. Ego enim possum esse dator, non exactor; et dator non quasi meae rei, sed Dei; unde et ego vivo: quia ad unam domum magnam omnes pertinemus, unum patremfamilias omnes habemus. Cellarium amplum habet, unde et nos et vos vivere possimus. Tantum eum rogemus, ut fastidium detergat; prius donet esuriem, et sic porrigat panem. Unde vivo, inde dico; unde pascor, hoc ministro. Nam vobiscum pauper sum; divitiae communes, Dominus noster. Vita omnium nostrum beata est et aeterna. Ergo: Qui gloriatur, in Domino glorietur 3.