SERMO 319

DE STEPHANO MARTYRE

Stephani ad Iudaeos oratio quam prudens. Stephanus tamquam servus miracula facit in Christi nomine.

1. 1. Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter. Sic coepit ad suos persecutores loqui, quasi timeret eos: Viri fratres et patres, audite 1. Quid lenius? quid clementius? Conciliabat auditorem, ut commendaret Salvatorem. Blande coepit, ut diu audiretur. Et quia hinc fuerat accusatus, quod verba dixerat contra Deum et legem, ipsam legem illis exposuit, ut eius legis esset praedicator, cuius accusabatur esse vastator. Hoc et audivimus et audistis: non sunt nostra multa necessaria, quia multa audistis. Hoc tantum exhortor ad Caritatem vestram aedificandam, ut sciatis sanctum Stephanum honorem Christi quaesisse, ut sciatis sanctum Martyrem testem Christi fuisse, ut sciatis eum tanta tunc miracula in nomine Christi fecisse. Hoc enim salubriter scitis, Stephanum sanctum fecisse miracula in nomine Christi, nullum autem miraculum fecisse Dominum Christum in nomine Stephani: ut discernatis servum a Domino, cultorem a Deo, adoratorem ab adorando. Quando enim discernitis, tunc vos amat. Non enim pro se ille sanguinem fudit, sed pro Christo fudit.

Spiritum suum Christo commendat.

2. 2. Videte cui animam suam commendaverit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 2. Vidit Christum confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum; et in extremis cum ictus crebrescerent lapidum, et dura vulnera a duris cordibus iactarentur, vidit se vicinum, non exitio, sed exitui; vidit animam suam iam exituram, et commendavit eam. Cui? Illi quem vidit, illi quem coluit, illi cui servivit, illi cuius nomen praedicavit, illi pro cuius Evangelio animam posuit, illi commendavit ipsam animam. Domine, inquit: Iesu, accipe spiritum meum 3. Fecisti me victorem, recipe in triumphum. Accipe spiritum meum. Illi persequuntur, tu suscipe: illi eiciunt, tu intromitte. Dic spiritui meo: Intra in gaudium Domini tui 4. Hoc est enim: Accipe spiritum meum.

Quonam receptus eius spiritus a Christo.

2. 3. Sed spiritum illius quo accepit Iesus? in quam mansionem? in quod coelum coeli? Quis comprehendit? quis explicat.

3. 3. Vis audire compendium? Audi ipsum Christum: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum 5. Esse ubi est Christus, quae potest comprehendere cogitatio? cuius ad hoc explicandum sufficit sermo? Fidei commendetur, a lingua non exspectetur. Audistis, cum Evangelium legeretur: Ubi ego sum, illic et minister meus 6. Graecum codicem legite, et diaconum invenietis. Quod enim interpretatus est latinus, Minister; graecus habet, Diaconus; quia vere diaconus graece, minister est latine: quomodo martyr graece, testis latine; apostolus graece, missus latine. Sed iam consuevimus nominibus graecis uti pro latinis. Nam multi codices Evangeliorum sic habent: Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Hoc putate dictum, quia hoc est dictum: Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Ergo bene diaconus ipsius: Domine Iesu, accipe spiritum meum 7. Tu promisisti Evangelium legi, Evangelium praedicavi: Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Exstiti tibi diaconus tuus, ministravi tibi sanguinem meum, posui pro te animam meam; redde mihi promissionem tuam.

Pro lapidatoribus suis cur genu fixo orat.

4. 4. Et pro Iudaeis, pro lapidatoribus suis, pro cruentis cordibus, pro crudelibus animis quomodo oravit? Genu fixit. Tanta humilitas Stephani, magnus reatus est illius populi. Pro se stans rogavit, pro illis genu fixit. Illos sibi praeposuit? Absit: non est credendum. Diligebat inimicos: sed de proximo dictum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum 8. Quare ergo genu fixit? Quia sciebat se pro sceleratis orare; et quanto erant illi maligniores, tanto se difficilius exaudiri. Dominus in cruce pendens: Pater, inquit, ignosce illis 9: Stephanus sub lapidibus genu fixo: Domine, ne statuas illis hoc delictum 10. Secutus est vestigia pastoris sui, tamquam bona ovis: bonus agnus secutus est Agnum, cuius sanguis tulit peccatum mundi. Implevit quod ait apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 11.

Stephanus in sua passione imitator Christi patientis.

5. 5. Vide hominem sequentem vestigia Domini sui. Christus in cruce: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 12: Stephanus sub lapidibus: Domine Iesu, suscipe spiritum meum. Christus in cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 13: Stephanus sub lapidibus: Domine Iesu, ne statuas illis hoc delictum 14. Quomodo posset iste non ibi esse ubi erat quem secutus est, ubi erat quem imitatus est?

Detectio corporis eius. Orationes ipsius multa impetrant, non omnia.

6. 6. Triumphavit, coronatus est. Latuit tanto tempore corpus eius, processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. Ergo hoc commendo Caritati vestrae, ut sciatis quod orationes eius multa impetrant, non tamen omnia. Nam invenimus etiam in libellis qui dantur, fuisse illi difficultates impetrandi, et accepisse tamen postea beneficium, non deficiente supplicis fide. Non cessatum est, oratum est, et dedit postea Deus per Stephanum. Sunt verba orantis Stephani, et responsum est illi: Pro qua oras non est digna, hoc et hoc fecit. Et tamen institit, rogavit, accepit.

7. 6. Dedit nobis intellegere, quia in cuius nomine faciebat antequam carnem deponeret, in eius nomine faciunt orationes eius ut beneficia impetrentur, quibus novit ea dari debere.

Stephanus conservus noster, non pro Deo colendus.

7. 7. Ille autem tamquam servus orat. Apocabatur angelus quidam cum Ioanne. Angeli tales sunt apud Deum, ut si boni fuerimus, et perfecte eum promeruerimus, Angelis aequemur: Erunt, dixit, aequales Angelis Dei 15. Angelus ostendebat multa miracula sancto Ioanni evangelistae; turbatus miraculis adoravit eum. Adoravit homo angelum; et angelus homini: Surge, quid facis? Illum adora: conservus enim tuus sum et fratrum tuorum 16.

8. 7. Si tanta humilitas apparuit in angelo, quantam putatis esse debere in martyre, sicut est? Non ergo credamus superbum esse Stephanum, cum putamus quia virtute sua facit quod facit. Per conservum beneficia sumamus, honorem et gloriam Domino demus. Quid vobis plus dicam et multum loquar? Legite quatuor versus quos in cella scripsimus, legite, tenete, in corde habete. Propterea enim eos ibi scribere voluimus, ut qui vult legat, quando vult legat. Ut omnes teneant, ideo pauci sunt: ut omnes legant, ideo publice scripti sunt. Non opus est ut quaeratur codex: camera illa codex vester sit. Aliquanto quidem temperius solito processimus: sed quia longa lectio recitata est, et graves aestus sunt, libellum beneficiorum Dei per ipsum, quem lecturi hodie fuimus, in diem dominicum differamus.