DE MARTYRE STEPHANO
1. Exspectat Sanctitas vestra scire quid hodie in isto loco positum sit. Reliquiae sunt primi et beatissimi martyris Stephani. Audistis, cum passionis eius lectio legeretur de libro canonico Actuum Apostolorum, quemadmodum lapidatus sit a Iudaeis, quemadmodum Domino commendaverit spiritum suum, quemadmodum etiam in extremo genibus fixis oraverit pro lapidatoribus suis 1. Huius corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper autem apparuit, sicut solent apparere sanctorum corpora martyrum, revelatione Dei, quando placuit Creatori. Sic ante aliquot annos, nobis iuvenibus apud Mediolanum constitutis, apparuerunt corpora sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Scitis quod Gervasius et Protasius longe posterius passi sunt, quam beatissimus Stephanus. Quare ergo illorum prius, et huius postea? Nemo disputet: voluntas Dei fidem quaerit, non quaestionem. Verum autem revelatum fuit ei, qui res ipsas inventas monstravit. Praecedentibus enim signis locus demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est. Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt. Commendatur ergo Caritati vestrae et locus et dies: utrumque celebrandum in honorem Dei, quem confessus est Stephanus. Nos enim in isto loco non aram fecimus Stephano, sed de reliquiis Stephani aram Deo. Grata sunt Deo huiusmodi altaria. Quaeris quare? Quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 2. Redempti sunt sanguine, qui sanguinem pro Redemptore fuderunt. Ille fudit, ut eorum salus redimeretur: illi fuderunt, ut Evangelium eius diffamaretur. Reddiderunt vicem, sed non de suo: ut enim hoc possent, ille donavit; et ut fieret quod ab ipsis fieri potuit, ille donavit. Exhibendo dignationem, dedit occasionem. Factum est, passi sunt, calcaverant mundum.
2. Parum eis fuit contemnere delicias saeculi; poenas, minas, tormenta vicerunt. Pro confessione enim Dei contemnere quod delectat, valde magnum: sed minus est contemnere quod delectat, quam vincere quod molestat. Constitue alicui dictum esse, Nega Christum, et do tibi quod non habes: contempsit quod delectat, et non negavit. At ille persecutor adiecit: Non vis accipere quod non habes? tollo quod habes. Non sic sapit lucrum, quomodo dolet damnum: quia facilius est non manducare, quam vomere. Non acquisivit, non manducavit: quod acquisierat perdidit, quod manducaverat vomuit. In non manducando gula fraudatur, in vomendo stomachus evertitur. Fortior est ergo in confessione Christi, qui damna non timuit, quam qui lucra contempsit. Sed damna qualia? Amissionem pecuniae, amissionem patrimonii, amissionem rerum omnium, quas habebat. Sed inimicus nondum proxime accessit. Res perierunt, quae forinsecus adiacebant. Si non sunt amatae cum haberentur, non contristaverunt cum amitterentur. Et ut breviter dicam, quando amittuntur, tantum moeroris dimittunt, quantum cum haberentur, amari potuerunt. Sed persecutori illorum temporum, quando occidebantur sancti, parum fuit dicere: Aufero quod habes. Torqueo, inquit, ligo, occido. Hoc qui non timuit, mundum vicit. Certamen pro veritate ad summum perduxerunt, qui usque ad ista certaverunt. Hoc est quod dicit in Epistola ad Hebraeos: Nondum enim usque ad sanguinem adversus peccatum certastis 3. Ipsi sunt perfecti, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Quid est adversus peccatum? Adversus magnum peccatum: adversus negationem Christi. Nostis quomodo certaverit adversus peccatum Susanna usque ad sanguinem 4. Sed ne solae feminae hinc habeant consolationem, et viri de numero suo aliquid quaerant tale, quale in Susanna extitit: nostis quemadmodum Ioseph contra peccatum usque ad sanguinem certavit 5. Similis est causa. Et illa habuit falsos testes eos ipsos, quibus consentire noluit, ne peccaret; et ille eam ipsam, cui noluit consentire. Utrique quibus non est ad peccatum consensum, falsum dixerunt testimonium; et qui audierunt crediderunt: sed Deum non vicerunt. Liberatur illa, liberatur et ille. Quid, si et morerentur, nonne amplius liberarentur, quando securi coronarentur? Quare dixi, securi coronarentur? Quia nulla tentatio remaneret. Nam etsi liberata est Susanna, adhuc tentanda; et ipse Ioseph adhuc tentandus liberatus est. Unde tentandus? quia tentatio est vita humana super terram 6. Usque ad mortem tota tentatio: post mortem sola beatitudo; sed Sanctorum, quorum mors pretiosa est in conspectu Dei. Et illa ergo contra peccatum, id est contra adulterium, et ille contra tale peccatum, usque ad sanguinem certaverunt. Maius peccatum est Christum negare, quam adulterium perpetrare. Adulterium carnis est, illicite concumbere: adulterium cordis est, veritatem negare. In fide, in mente, ibi debet esse castitas. Prima ibi est parens Eva corrupta. Vis nosse in illa corruptione magnitudinem iniquitatis? Attende in nobis, qui inde nati sumus, magnitudinem calamitatis. Verbi huius mei sanctam Scripturam testem citabo: A muliere, inquit, initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes 7. Quod illa accepit in poena, hoc contemnunt martyres pro victoria. Mortem illis comminatus est Deus, ne peccarent: mortem martyribus inimicus comminatus est, ut peccarent. Illi ut morerentur, peccaverunt: martyres mortui sunt, ne peccarent. Unde illis poena inflicta, inde istis gloria suscitata.
3. Certaverunt ergo, et vicerunt. Priores vicerunt: sed non pontem quo transiere praeciderunt, et nostrum accessum prohibuerunt. Patet cui placet: nec qualem illi passi sunt, optanda est persecutio; sed quotidiana est humanae vitae tentatio. Aliquando aegrotat fidelis, et ibi est tentator. Promittitur illi pro salute illicitum sacrificium, noxia et sacrilega ligatura, nefanda incantatio, magica consecratio promittitur, eique dicitur: Ille et ille peius te periclitati sunt, et sic evaserunt; fac, si vis vivere; morieris, si non feceris. Vide si non est, Morieris, si Christum non negaveris. Quod dicebat aperte martyri persecutor, hoc tibi ex obliquo dicit occultus tentator. Fac tibi hoc remedium, et vives: nonne hoc est, Sacrifica, et vives? Si non feceris, morieris: nonne hoc est, Si non sacrificaveris, morieris? Invenisti parem pugnam, quaere parem palmam. In lecto es, et in stadio es; iaces, et luctaris. Permane in fide; et dum fatigatus es, vincis. Habetis ergo, carissimi, non parvum solatium, orationum locum. Martyr Stephanus hic honoretur: sed in eius honore coronator Stephani adoretur.