DE STEPHANO MARTYRE
1. 1. Martyr Stephanus, beatus et primus post Apostolos ab Apostolis diaconus ordinatus, ante Apostolos coronatus; illas terras passus illustravit, istas mortuus visitavit. Sed mortuus non visitaret, nisi et mortuus viveret. Exiguus pulvis tantum populum congregavit: cinis latet, beneficia patent. Cogitate, carissimi, quae nobis Deus servet in regione vivorum, qui tanta praestat de pulvere mortuorum. Caro sancti Stephani per loca singula diffamatur: sed fidei eius meritum commendatur. Sic exspectemus consequi temporalia beneficia, ut eum imitando accipere mereamur aeterna. Quod nobis beatus Martyr imitandum in sua passione proposuit, hoc attendere, hoc credere, hoc implere, vere est solemnia Martyris celebrare. Dominus noster inter praecepta magna et salubria, divina et altissima quae dedit discipulis suis, hoc videtur hominibus grave, quod iussit ut diligant inimicos suos. Grave praeceptum, sed grande praemium. Denique cum hoc moneret, videte quid dixerit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus vos 1. Audisti opus, exspecta mercedem; et vide quid addat: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 2. Hoc videmus, hoc negare non possumus. Numquid dictum est nubibus: Pluite super agros cultorum meorum, et recedite ab agris blasphematorum meorum? Numquid dictum est soli: Videant te qui me colunt, non te videant qui mihi maledicunt? Beneficia de coelo, beneficia de terra: scatent fontes, agri pinguescunt, arbores fructibus onerantur. Habent ista boni, habent et mali; habent grati, habent ingrati. Qui praestat tanta bonis et malis, putamus nihil servat bonis? Hoc dat bonis et malis, quod dedit et lapidatoribus Stephani: hoc vero servat bonis, quod dedit Stephano.
2. 2. Maxime ergo, fratres, exemplo huius Martyris, inimicos nostros amare discamus. Exemplum propositum est de Deo Patre, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Dixit hoc etiam Filius Dei, post acceptionem carnis suae, per os carnis suae, quam suscepit amando inimicos suos. Qui enim amator inimicorum suorum in mundum venit, omnes prorsus inimicos suos invenit, neminem amicum invenit. Pro inimicis sanguinem fudit: sed sanguine suo inimicos convertit. Inimicorum suorum peccata suo sanguine delevit: delendo peccata, ex inimicis amicos fecit. De his amicis erat etiam Stephanus: imo est et erit. Ostendit tamen primus ipse Dominus in cruce, quod monuit. Undique enim Iudaeis frementibus, irascentibus, irridentibus, insultantibus, crucifigentibus, ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 3. Caecitas enim me crucifigit. Caecitas crucifigebat: et crucifixus eis de sanguine suo collyrium faciebat.
2. 3. Sed homines pigri ad praeceptum, avidi ad praemium, qui non diligunt inimicos suos, sed de illis se vindicare affectant, nec attendunt Dominum, qui si vellet se vindicare de inimicis suis, non remaneret qui laudaret eum; quando audiunt locum istum Evangelii, quo Dominus in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; dicunt sibi, Ipse hoc potuit, tamquam Filius Dei, tamquam unicus Patris. Caro enim pendebat, sed Deus intus latebat. Nos autem quid sumus, qui ista faciamus? Fefellit qui iussit? Absit: non fefellit. Si multum ad te putas imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Dominus Christus, unicus Dei Filius: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus, de incorrupta virgine natus: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus venit, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 4: numquid hoc Stephanus? Sic natus est ut tu; inde natus est, unde et tu; ab eo renatus est, a quo et tu; eo pretio redemptus, quo et tu; tanti valet, quanti vales. Unum instrumentum nobis factum est. Evangelium instrumentum est, ubi omnes empti sumus: ubi tu, ibi ille. Quia servi sumus, instrumentum est: quia filii sumus, testamentum est. Ipsum attende, conservum attende.
3. 4. Multum est ad te, quia infirmos oculos habes, intueri solem? lucernam vide. Suis enim discipulis dixit Dominus: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 5. Domus, mundus est: candelabrum, Christi crux est: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. In ipso candelabro lucebat etiam ille, qui prius lapidantium vestimenta servabat, de Saulo Paulus, de lupo agnus, et parvus et magnus; raptor agnorum, et pastor agnorum: in ipso candelabro lucebat, quando dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 6. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus 7. Ecce lucet lumen Stephani, lucet lucerna ista: attendamus illam. Nemo dicat, Multum est ad me: homo erat, homo es. Sed non accepit a se. Numquid accepit, et clausit tibi? Fons communis est: bibe unde bibit. Beneficio Dei accepit: abundat qui dedit; et tu pete, et accipe.
4. 5. Dominus amare et acerbe arguit Iudaeos, sed amando: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae 8. Quando dicebat ista, quis non diceret quia oderat illos? Venit ad crucem, et ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9. Sic et Stephanus in sermone suo prius arguit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Verba sunt sancti Stephani, quando Iudaeos alloquebatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus; vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? 10 Ista dicendo, quasi odit, quasi saevit. Lingua clamat, cor amat. Audivimus linguam clamantem, probemus animum diligentem. Nam cum ad lapides cucurrissent, duri ad duros, iactabant in illum pares suos. Petris lapidabatur, qui pro Petra moriebatur; dicente Apostolo: Petra autem erat Christus 11. Et cum tanta esset in docendo constantia, videte qualis exstiterit in morte patientia. Hi enim ictibus lapidum corpus ipsius quatiebant, et ille pro inimicis orabat: contundebatur homo exterior, et supplicabat interior. Sed Dominus qui cinxerat, qui probaverat, qui ei characterem, non in manu, sed in fronte posuerat, spectabat desuper militem suum, iuvaturus certantem, coronaturus vincentem. Denique ostendit se illi. Ecce enim, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 12. Solus videbat, quia illi soli apparebat. Et quid ait pro se? Domine Iesu, accipe spiritum meum 13. Pro se rogans stetit, pro illis genu flectit: pro se erectus, pro illis curvus; pro se celsus, pro illis humilis: genu flexit, et ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 14. Et hoc dicto, obdormivit. O somnus pacis! Qui inter lapides inimicorum dormivit, quomodo in suis cineribus vigilabit? Dormivit securus, quietus in pace; quia spiritum suum Domino commendavit.
5. 5. Dilexit ergo Stephanus inimicos suos. Nam qui pro se rogans stetit pro illis genu fixit. Utique quod scriptum est implevit. Verus imitator dominicae passionis et perfectus est Christi discipulus approbatus, qui quod a magistro audierat in sua passione complebat. Dominus enim, cum penderet in cruce, ait: Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt 15; et beatus Stephanus, cum iam pene lapidibus obrueretur, sic ait: Domine Iesu, ne statuas illis hoc peccatum 16. O apostolicum virum, iam ex discipulo magistrum. Oportebat enim primum martyrem Christi doctrinam sequi Magistri. Rogat pro impiis, rogat pro blasphemis, pro lapidatoribus suis. Quia ergo difficile erat pro talibus exaudiri, accessit infirmitas, ut firmaretur caritas. Genua fixit, extorsit. Putatis illum non exauditum, quando ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum? Exauditus est. Multi enim ex ipsis crediderunt. Sed non vos mitto longe. Saulus ille, qui omnium manibus lapidabat, qui lapidantium vestimenta servabat 17, exauditus est pro illo Stephanus. Postea saeviebat; acceptis scriptis in Christianos pergebat saeviens; sanguinem sitiebat, caedes anhelabat 18. Et Dominus, qui pro illo exaudierat Stephanum: Saule, Saule, inquit, quid me persequeris? 19 Quem occidisti rogavit pro te. Et ego eligo te, ut confitearis me et moriaris pro me 20.
6. 5. Sancti ergo Stephani natalem celebremus et cum debita veneratione colamus. Celebravimus natalem Domini; celebremus et servi. Frequentavimus nativitatem Salvatoris; frequentemus et natalem martyris. Dominum nostrum peperit incorrupta virgo Maria, et Stephanum gloriosum ad martyrii palmam sancta mater provexit Ecclesia.