IN SOLEMNITATE STEPHANI MARTYRIS
1. 1. Beatissimus Stephanus quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex etiam ipse septimus, et quomodo pervenerit ad supernam coronam, cum ipsa lectio legeretur, audistis. Hoc primum primi Martyris meritum commendatum est Caritati vestrae: quia cum aliorum martyrum vix Gesta inveniamus, quae in sollemnitatibus eorum recitare possimus, huius passio in canonico libro est. Actus Apostolorum liber est de Canone Scripturarum. Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut se consuetudo habet Ecclesiae. In hoc ergo libro, cui titulus est: Actus Apostolorum, audistis quomodo sint electi, et ab Apostolis ordinati septem diaconi, in quibus sanctus Stephanus erat. Priores Apostoli, sequentes diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam de Apostolis,: prior victima de agnis, quam de arietibus.
1. 2. Quantam autem cum Domino suo et Salvatore suo habuit similitudinem passionis! Falsi testes adversus istum, quomodo adversus illum: et de ipsa re. Nostis enim et recolitis, falsi testes contra Dominum Christum quid dixerunt: Nos audivimus eum dicere, Solvo templum hoc, et post triduum aedifico alterum novum 1. Non autem hoc Dominus dixerat: sed vicina voluit esse falsitas veritati. Quomodo sunt falsi testes? Audierunt dixisse: Solvite templum hoc, et post triduum resuscitabo illud 2. Evangelista autem dicit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui 3. Falsi testes, pro eo quod dictum est Solvite, dixerunt Solvo. Modicum in syllabis mutaverunt: sed tanto falsi testes peiores fuerunt, quanto propinquare veritati per calumniam voluerunt. Et huic quid obiectum? Nos audivimus eum dixisse quia Iesus Nazarenus destruet templum hoc, et mutabit consuetudinem Legis 4. Falsum testimonium dicebant, et vera prophetabant. Quomodo Caiphas ille, magister illorum, princeps sacerdotum, dans consilium Iudaeis, ut occideretur Christus, hoc dixit: Expedit unum mori, quam ut tota gens pereat 5. Ait autem evangelista: Hoc non a semetipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia oportebat Christum mori pro gente 6. Quid hoc est, fratres? Magna vis est veritatis. Oderunt veritatem homines, et veritatem prophetant nescientes. Non agunt, sed agitur de illis. Processerunt ergo isti falsi testes similes falsis testibus, sed pro quibus occisus est Christus.
2. 3. Illi adduxerunt eum in concilium, ut haberent maius iudicium. Amicus autem Christi, cum dixisset causam suam, praedicavit veritatem Domini sui. Moriturus erat: quare impiis pia lingua taceret? Quare non pro veritate moreretur? Hoc uno impar Domino suo, certi causa mysterii, quantum pertinet ad similitudinem passionis. Nam ille Deus est excellentia maiestatis. Dominus quando ad passionem ductus est, interrogatus tacere maluit: iste non tacuit. Quare ille tacere maluit? Quia praedictum de illo erat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum 7. Iste autem quare tacere noluit? Quia ab ipso Domino dictum erat: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, praedicate super tecta 8. Quomodo sanctus Stephanus super tectum praedicavit? Quia domum luteam carnem calcavit. Qui enim mortem non timet, carnem calcat. Hic prius exposuit illis ab initio legem Dei, ab Abraham usque ad Moysen, usque ad datam legem, usque ad introitum in terram promissionis; ut commendaret quia non erat verum testimonium, unde illi calumniam commovebant. Deinde de Moyse dedit eis magnam similitudinem ad Christum. Reprobatus ab eis Moyses, et ipse eos liberavit: reprobatus liberavit. Non reddidit malum pro malo: imo reddidit bonum pro malo. Sic et Dominus Christus reprobatus a Iudaeis, ipse illos est postea liberaturus.
3. 4. Sed modo qui moritur, mortuus est. Iudaei quos vides, habebunt tempus liberationis suae, per ipsum quem reprobaverunt; sed nesciunt. Modo qui blasphemant, pereunt: tunc alii erunt, non isti. Quando ista dicimus, non aliis, sed sibi promittimus salutem. Gens liberabitur, non isti. Intendite et accipite similitudinem. Numquid non modo Gentes liberat Deus? Credunt omnes gentes in Christum, et fiunt de filiis diaboli filii Dei. Tamen illi parentes nostri, de quibus nati sumus, qui idola coluerunt, cum idolis perierunt.
3. 5. Audistis, et spectacula cordis vidistis. Sonus erat in auribus, visio in mentibus. Spectastis magnum agonem sancti Stephani, qui in agone lapidabatur. Quis? Qui iamdudum legem docebat. Quam legem docebat? Quam illi in tabulis lapideis acceperunt. Merito lapidei facti, amicum Christi lapidaverunt. Dura cervice (posteaquam docuit, obiurgare coepit), et non circumcisi corde et auribus. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? 9 Saevire videtur: lingua ferox, cor lene. Clamabat, et amabat. Saeviebat, et salvos fieri volebat. Quis non crederet iratum, quis non crederet odiorum facibus inflammatum, quando dicebat: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus? Interea de coelo Dominus aspexit, et vidit. Apertum est coelum: vidit Iesum tamquam exhortantem athletam suum. Nec tacuit quod vidit: Ecce video, inquit, coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram maiestatis 10. Illi hoc audito, quasi blasphemia esset, quod ille dixisset, aures obturaverunt, ad lapides cucurrerunt. In Psalmo erat dictum: Sicut aspidis surdae, et obturantis aures 11. Prorsus exhibuerunt quod de illis praedictum erat. Coepit lapidari. Modo attendite illum saevientem, recolite verba dura: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus 12. Quasi inimicus erat: tamquam, si fieri posset, omnes occidere cupiebat. Hoc dicat, qui cor non videt. Latebat cor eius: sed audita sunt novissima verba eius, et patuerunt occulta eius, cum lapidaretur. Domine Iesu, inquit, accipe spiritum meum. Tibi dixi: tibi morior. Domine Iesu, accipe spiritum meum 13. Quia adiuvisti, vicit quem suscipis. Accipe spiritum meum, de manu eorum qui oderunt tuum. Hoc dixit sanctus Stephanus stans.
4. 5. Et post hoc fixit genu, et ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 14. Ubi est: Dura cervice? Hoc est totum quod clamabas? hoc est totum quod saeviebas? Foris clamabas, et intus orabas.
4. 6. Domine Iesu, accipe spiritum meum 15: hoc stans. Exigebat enim debitum, quando dicebat: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Exigebat debitum, quod martyribus promissum erat: debitum, de quo dicit Apostolus: Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 16. Reddet, reddet quod debet. Qui erat ante debitor suppliciorum, postea coepit Deum tenere largitorem praemiorum. Unde fuit apostolus Paulus debitor suppliciorum? Quia inimicus Ecclesiae, quia persecutor. Ipsum audi: Non sum dignus dici apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 17. Non sum dignus, dignus dicit. Quare non es dignus? Poenas pati, in gehennas intrare, pro meis meritis cruciari, hoc eram dignus: apostolus esse, non eram dignus. Unde ergo hoc tibi, quo non eras dignus? Secutus est: Sed gratia Dei sum quod sum 18. Malo meo fui quod fui: dono Dei sum quod sum. Ut ergo postea exigeret debitum, prius accepit indebitum. Quod debitum postea? Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 19. Reddet mihi, debetur mihi: indebitum prius. Quid? Non sum dignus vocari apostolus: sed gratia Dei sum quod sum. Sic et sanctus Stephanus: Domine Iesu, stans secum ad fiduciam, quia bene militaverat, bene certaverat, hosti non cesserat, timorem calcaverat, carnem spreverat, mundum et diabolum vicerat: inde stabat cum diceret: Domine Iesu, accipe spiritum meum 20.
4. 7. Quando iste exigebat debitum, Paulus apostolus cumulabat sibi debitum. Ille petebat debitum bonum: ille addebat ad debitum malum. Quid enim putatis, fratres? Quando lapidabatur Stephanus, audistis, sed forte non advertistis, posuerunt falsi testes lapidaturi Stephanum, posuerunt vestimenta sua ad pedes cuiusdam adolescentis, nomine Sauli.
5. 7. Iste Saulus, et postea Paulus: persecutor Saulus, praedicator Paulus. Saulus enim nomen est a Saüle. Saül persecutor erat regis David. Talis fuerat Saül in David, qualis Saulus in Stephanum. Postea vero cum vocatus esset de coelo; vocatus, prostratus, mutatus, ubi coepit apostolus praedicare verbum Dei; mutavit sibi nomen, et dixit se Paulum. Et hoc quare elegit? Quia Paulus modicus est, Paulus parvus est. Nos solemus sic loqui: Videbo te post paulum, id est post modicum. Unde ergo Paulus? Ego sum minimus Apostolorum 21. Magna, divina spectacula! Qui erat in caede Stephani persecutor, factus est regni coelorum postea praedicator. Quantum saeviebat in illa caede, vultis audire? Vestimenta lapidantium servabat, ut omnium manibus lapidaret. Ergo posteaquam Stephanus sanctus stans exigeret debitum dicens: Domine Iesu, accipe spiritum meum 22; attendens inimicos suos, qui sibi lapidando malum debitum faciebant, et addebant ad thesaurum illum, de quo dicit apostolus Paulus: Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 23: attendit eos, et misertus est eis, et fixit pro eis genu. Pro se stabat, pro eis genua figebat. Discrevit iustum a peccatoribus: pro iusto stans petebat, quia mercedem exigebat; pro peccatoribus genua fixit, quia sciebat quam difficile pro tam sceleratis posset exaudiri. Quamvis iustus, quamvis sub ipsa corona constitutus, non praesumpsit, sed genu fixit: non attendens quid ipse dignus esset petendo accipere, sed quid ipsi digni essent, a quibus volebat horrenda supplicia removere. Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum 24.
5. 8. Quod Stephanus humilis, Christus sublimis: quod ille ad terram inclinatus, hoc Christus in ligno suspensus. Nam recolite quia et ipse ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 25. Sedebat in cathedra crucis, et docebat Stephanum regulam pietatis. O Magister bone, bene pronuntiasti, bene docuisti. Ecce discipulus tuus orat pro inimicis suis, orat pro lapidatoribus suis. Ostendit quomodo te debuerit imitari sublimem humilis, creatorem creatura, mediatorem victima, Deum et hominem homo: Deum, sed tamen in cruce hominem; Deum Christum, sed in cruce hominem, quando dicebat clara voce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
6. 8. Dicit sibi ille: Ille oravit pro inimicis suis, quia Christus, quia Deus, quia Unicus; ego qui sum, qui hoc faciam? Si multum est ad te Dominus tuus, nescis quia Stephanus est conservus tuus? Docuit Deus per Stephanum non exinanitum. Si ista in Evangelio praecessisse videtis, fratres mei, nemo dicat in corde suo, Quis illud facit? Ecce Stephanus fecit: de se? de suo fecit? Si autem de dono Dei fecit; numquid intravit, et contra te clausit? Numquid pontem transivit, et praecidit? Multum est ad te? Pete et tu. Fons manat, non siccavit.
6. 9. Et vere dico Caritati vestrae, fratres mei: exercete vos, quantum potestis, ad exhibendam mansuetudinem, etiam erga inimicos vestros. Frenate iram, quae vos stimulat ad vindictam. Ira enim scorpio est. Si te suis internis flammis excitaverit, magnum aliquid putas, si te de inimico tuo vindicaveris. Si vindicare te vis de inimico tuo, ad ipsam iram tuam te converte: quia ipsa est inimica tua, quae occidit animam tuam. O homo bone: nolo enim dicere homo male; melius hoc dico quod te esse volo, quam quod es: homo bone, quid tibi facturus est inimicus tuus? quid est facturus, ut multum possit; ut Deus illum ad totum permittat, quod cupit? Sanguinem tuum cupit fundere. Difficile est quidem, et ipsi rari inimici sunt, qui usque ad mortem saeviant. Solent et ipsi inimici, quando viderint eos quos persequuntur affligi, convertere iram in misericordiam. Difficile invenis inimicum qui saeviat usque ad mortem. Sed fac, usque ad mortem. Talem pone tibi inimicum qui saeviat usque ad mortem. Quid facturus est? Quod Iudaei Stephano: sibi poenam, illi coronam. Occisurus est te inimicus tuus quasi non moriturum, quasi semper victurum? Hoc tibi facturus est inimicus, quod quandoque factura erat febris: si te occiderit, febri tuae similis erit. Tibi ergo occidendo te, erit nociturus? Non: imo tibi, si bene mortuus fueris, eumque dilexeris, ad coeleste praemium aliquid additurus. Nescis quantum praestiterint isti lapidatores sancto Stephano? Numquid sciebant, illi pro bonitate reddendam esse coronam, illis pro malitia reddendam esse poenam? Diabolus quanta praestitit? Omnes martyres ipse nobis fecit. Sed numquid hinc iturus est? Sed de beneficiis suis, quod nolebat, illi imputabitur quod ipse cupiebat, non quod de illo Deus faciebat. Ergo inimicus tuus quicumque fuerit usque ad mortem, nihil tibi nocebit.
7. 10. Ira vide quid noceat. Agnosce inimicam tuam: agnosce cum qua pugnas in theatro pectoris tui. Angustum theatrum; sed Deus spectat: ibi doma inimicam tuam. Vis videre quam sit ista vera tua inimica? Modo ostendo. Oraturus es Deum: ventura est hora ut dicas: Pater noster, qui es in coelis 26. Venturus es ad illum versum: Dimitte nobis debita nostra. Quid sequitur? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 27. Ibi illa inimica stat contra te. Sepit viam orationis tuae: murum erigit, et non est qua transeas. Bene totum dixisti: Pater noster. Cucurrit: Dimitte nobis debita nostra. Et quid postea? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. En ipsa adversaria contradicit; nec ante velum, sed intus: in ipso secretario cordis tui, ibi tibi clamat, contradicit. Qualis inimica, fratres, quae contradicit? Sicut et nos dimittimus. Non permittitur ut saevias contra inimicum tuum: in istam saevias. Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem 28, Scriptura dicit. Quod dixi modo, scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Numquid non bellator imperator quando venit ad aliquos hostes, et invenit civitatem munitam, armatis instructam, optimam, adversantem sibi, si illam ceperit, si illam vicerit, si illam everterit, triumphos quaerit? Sicut autem narrat Scriptura: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. In manu tua est. Non potes illam interimere, potes illam reprimere. Si fortis es, iram vince: et civitati parce. Video vos attentos, scio quam bene accepistis. Deus adsit certaminibus vestris, ut prosit vobis quod tanti Martyris agonem spectastis; ut quomodo vincentem vidistis et vincenti favistis, sic et vos in corde vestro vincatis.