SERMO 313/H

DE DIE SANCTAE EULALIAE

Fecit Christus de captivis redemptos, de redemptis servos, de servis fratres, de fratribus membra.

1. Sollemnitatibus martyrum sanctae lectiones congruae recitantur, quae nobis commendent victorias eorum ante fuisse praedictas, et per eius adiutorium qui haec promiserat esse completas. Si mundus vos odit, ait Dominus, scitote quia prius me odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret 1. De isto mundo Dominus Christus numquam fuit, quia peccator non fuit. Discipuli autem eius de mundo fuerunt: sed, ut de mundo non essent, ipse illos elegit de mundo, qui numquam fuit de mundo. Aperte quippe hoc illis alio loco dixit: Ego vos de mundo elegi 2. Elegi quod feci, non quod inveni. Cuius enim non nisi mala merita invenit, quando venit? Sed quos invenit malos, fecit bonos. Fecit de captivis redemptos, de redemptis servos, de servis fratres, de fratribus membra.

Quidquid remansit de mundo, odit nos.

2. Quia ergo ipsius membra facti erant, quid, nisi quod ipse, passuri erant? Exemplo suo demonstravit, quid facere deberent. Putamusne solis discipulis dictum est, odit vos mundus 3, an omnibus Christianis? Sed modo Christiani omnes sunt ipse mundus, id est, totus mundus. Quid ergo de mundo remanserit, quod oderit nos? Tamen, quidquid remansit, odit nos. Quicumque sunt pagani, sine dubio oderunt Christianos. Nos eos non odimus, sed quaerimus. Quicumque sunt reprobi Iudaei, quasi paleae illius areae quae de cruce ventilata est, et ipsi oderunt nos. Quidquid est in genere humano haereticorum, quod de Ecclesia exiit foras, omnes oderunt nos. Et quot, et quanti sunt, si numerentur contra nos reliquiae, sic oderunt. Totus mundus quomodo saevit! Ecce qui passi sunt martyres, toto mundo passi sunt. Magnum leonem frementem qui erant ut sustinerent, nisi Christus iuvaret? Quacumque ibant, quacumque transibant, maledicebantur, adprehendebantur, lapidabantur, caedebantur, ignibus urebantur, bestiis subrigebantur, gladio feriebantur. Ecce, in quos saeviebatur, coronati sunt; qui saeviebant, ubi sunt?

Eulalia, Crispina, Cyprianus, martyres Octo, Viginti.

3. Quod autem ait Dominus: Veniet hora, ut, qui vos occiderit, putet se obsequium praestare Deo 4, non pertinet ad illos martyres, de quibus erat ista, cuius celebramus sollemnitatem. Ista enim sancta Eulalia, de provincia Spania, sancta et fortis femina, quae per affectum vicit sexum, sicut sancta Crispina, sicut beatus Cyprianus, sicut alii multi martyres sancti, sicut Octo, sicut Viginti, et omnes eorum socii, de gentium multitudine crediderunt, et a paganis occisi sunt. Quomodo potest ergo dici, inde illud completum fuisse, quod Dominus ait: Veniet hora, ut, qui vos occiderit, putet se obsequium praestare Deo? Non sunt ipsi, de quibus dictum est; quia, qui illos occiderunt, non se obsequium Deo, sed idolis praestare putaverunt. Occiduntur ergo, ne pereant: humiliantur, ut exaltentur; moriuntur, ut vivant. Sic est factum. Ideo post odorem unguentorum cucurrerunt et ceteri, Viginti, et Octo, alii hac, alii hac: Cyprianus, Crispina, Eulalia. Et quis omnes enumeret? Pauca grana seminata sunt, et tantam messem fecerunt, et horrea Christi impleverunt.