HABITUS IN BASILICA BEATI MARTYRIS CYPRIANI IN MAPPALIBUS
DIE NATALIS EIUS
1. Primo respondeam fratri et collegae meo. Ego mane inquietam dixi debere esse caritatem, non pigram; sed, quia hoc voluit, nos obaudiamus, et illi, et Deo per illum, et vobis, et det in vobis oboedientiam. Cantavimus: Speravi in misericordia Dei 1. De spe nostra pauca dicamus. Et verba quidem sermonis nostri competentem tempori finem habebunt; spes autem ipsa, de qua sermo est, perdurare debet, et non cum sermone nostro cessare. Nos loquamur, et desinamus; illa semper clamat ad Deum. Sed et ipsa spes - durum erit fortasse quod dico, sed non offendet si ostendero quare dico, et credo quia non offendet - sed et ipsa spes non erit sempiterna. Cum enim res venerit, spes non erit; tamdiu quippe dicitur spes, quamdiu nondum tenetur res, dicente Apostolo: Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 2. Si ergo spes quae videtur non est spes, quia quod videt quis, quid sperat? et ideo vocatur spes, quia quod non videmus speramus; cum venerit quod videamus, spes non erit, quia res erit. Nec tunc maledictum erit, esse sine spe; modo vero cuicumque, sine spe esse, maledictum est et opprobrium. Et vae illi, qui sine spe modo est! Male est enim sine spe esse, quia nondum est cum re; tune esse desinat spes, quando tenebitur res.
2. Res autem ipsa quae est, quae tenebitur? Quid est, quod succedet spei? Videmus enim modo homines multa terrena sperare, et secundum saeculum ipsa vita nullius hominis est sine spe; et, donec moriatur, quisque non est sine spe; spes in pueris, ut crescant, ut erudiantur, ut aliquid noverint; spes in adulescentibus, ut uxores ducant, ut filios generent; spes in parentibus filiorum, ut nutriant, ut erudiant, ut grandes videant, quibus parvulis blandiebantur; ut ipsam vitam spei humanae potissimum nominem, quae quasi naturalior, et excusabilior, et tritior est. Sunt enim multae spes vulgares, multum reprehensibiles; sed hanc teneamus, quae civilis et naturalis est. Ad hoc enim quisque nascitur, ut crescat, ut coniugetur, ut filios procreet, ut erudiat, etiam ut pater dicatur filiorum. Quid amplius quaerit? Et nondum est finita spes: optat coniungere filiis suis uxores, et adhuc sperat. Et cum et hoc adeptus fuerit, optat nepotes; et cum hos habuerit, iam ecce tertia successio est, et piger est senex dare locum pueris: adhuc quaerit sibi quid optet, quaerit quid speret, et benevolus videtur. Utinam, inquit, vocet me puer ille avum, et audiam hoc de ore ipsius, et moriar! Crescit puer, vocat avum, et ille nondum se cognoscit avum; utique enim, si avus est. Si senex est, quare non agnoscit migrare iam debere, ut succedant qui nati sunt? Et cum audierit a voce parvuli honoris nomen, vult illum ipse erudire. Numquid deest ut speret et pronepotem? Sic moritur, et sperat; et sperat aliud atque aliud, cum illud quod sperabat acceperit. Sed accipiendo quod sperabat, non satiatur, inhiat in aliis. Quare venerat quod sperabas? Certe iam ut finias, quo pergis: non finis extenditur. Et quantos fallit haec spes, spes trita! Primo non satiat cum venerit, et quantis non venit! Quanti speraverunt uxores, et ducere non potuerunt! Quanti speraverunt cum quibus eis bene esset, et duxerunt a quibus cruciarentur! Quam multi optaverunt filios, et suscipere nequiverunt! Quam multi de susceptis malis gemuerunt! Sic omnia. Speravit aliquis divitias: aut non adeptis cruciatus est cupiditate, aut adeptis tortus timore. Et nemo est, qui sperare desinat, nullus satiatur, tam multi falluntur, et ab spe saeculi non quiescunt.
3. Sit aliquando et spes nostra non fallax, sed satians, et aliquid tam bonum, ut amplius esse non possit. Quae est ergo res quam speramus, quae cum venerit cessabit spes, quia succedet res? Quid est illud? Terra est? Non. Aliquid quod in terra nascitur, sicut aurum, argentum, arbor, seges, aqua? Nihil horum. Aliquid quod in acre volitet? Abhorret anima. Numquid forte caelum est, tam speciosum, ornatumque luminibus? Quid enim in his rebus visibilibus delectabilius, quid pulchrius? Neque hoc est. Et quid est? Delectant ista, pulchra sunt ista, bona sunt ista; quaere qui fecit, ipse est spes tua. Ipse est modo spes tua, ipse erit postea res tua; spes est credentis, res erit videntis. Dic ei: Spes mea es tu 3. Bene enim modo dicis: Spes mea es tu; credis enim, nondum vides; promittitur tibi, nondum tenes. Quamdiu es in corpore, peregrinaris a Domino; in via es, nondum in patria. Ipse rector et conditor patriae via factus est, ut te perducat; dic ergo illi modo: Spes mea es tu. Quid postea? Portio mea in terra viventium 4. Quae modo spes tua est, postea erit portio tua. Sit spes tua in terra morientium, et erit portio tua in terra viventium. Conversi ad Dominum.