SERMO 313/E

TRACTATUS DE NATALE SANCTI CYPRIANI

Verbum caro factum non conversione in carnem, sed assumptione carnis. Episcopatus Cypriani defendit unitatem, martyrium docuit confessionem.

1. Dominus et Salvator noster Iesus Christus, in quo spes nobis est salutis aeternae, ad hoc, cum esset Deus, homo factus est, ne homo, longe factus a Deo, relictum se in longinquo et desertum putaret. Mediator ergo ille factus ita tempus longinquitatis, quo separabamur a Deo, implevit quodammodo, ut per ipsum non solum longe non remaneremus, verum etiam propinquare possemus. Nihil enim tam coniunctum quam Verbum et Deus; iterum nihil tam coniunctum quam caro et homo. Cum ergo Verbum et Deus longe esset a carne et homine, Verbum factum est caro, et coniunxit hominem Deo. Hic ergo Dominus et Salvator noster, Filius Dei, Verbum Dei factum caro 1, non conversione in carnem, sed assumptione carnis, credentes in se docuit vivere, docuit mori; vivere sine cupiditate, mori sine timore. Docuit vivere, ne in aeternum moriamur; docuit mori, ut in aeternum vivamus. Ex eorum itaque numero, quos hoc docuit, eminuit beatus Cyprianus; sic vivens tamquam sciens se moriturum, et sic moriens tamquam certum habens resurrecturum, gemina gratia commendatus Deo, ea utique gratia, quam sumpsit ab illo cui placuit. Placuit autem illi ex dono eius: quod enim ad ipsum attinebat, unde displiceret habebat, non unde placeret; sed quemadmodum scriptum est: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 2. Ille ipse veridicus et verax martyr servus Dei, verax munere Dei, confitetur in Scripturis suis, qualis antea fuisset; non obliviscitur qualis fuerit, ne ingratus sit ei, per quem talis esse cessavit. Gemina ergo gratia commendatur Deo, episcopatu et martyrio. Episcopatus eius defendit et tenuit unitatem; martyrium eius docuit et implevit confessionem.

Quam magna fides in Cypriano.

2. O quam magna, quam mirabilis est fides! Aliquid magnum est fides, et ubi est? Videmus enim nos invicem facies nostras, formam nostram, vestes nostras, verba denique nostra vocesque aure percipimus; fides ubi est, de qua nunc loquor? demonstretur oculis nostris. Ecce fides non videtur: et tamen totam istam multitudinem, quae hic in domo Dei videtur, ipsa fides attraxit, quae non videtur. Magna ergo fides, sicut et Dominus in Evangelio dicit: Secundum fidem tuam fiat tibi 3. Item ipse Dominus Deus noster laudans fidem quorumdam ait: Non inveni tantam fidem in Israel 4. Non ergo mirum est, si per fidem quae non videtur contemnitur vita quae videtur, ut acquiratur vita quae non videtur. Hac fide plenus erat sanctus Cyprianus: hac fide implentur non falsi sed veri Christiani, qui ex toto corde et fide inconcussa Deo credunt. Haeretici autem et Donatistae, qui se ad Cyprianum falso iactant pertinere, si episcopatum eius attenderent, non se separarent; si martyrium, non se praecipitarent. Non est omnino discipulus Christi, non est comes Cypriani, haereticus in haeresi separatus, aut Donatista in morte praecipitatus.

In Iuda usque in finem tolerato commendavit Dominus cavendam esse separationem.

3. Consideremus, fratres dilectissimi, docentem Christum, sequentem Cyprianum; et istos de transverso clamantes se esse Christianos, se ad Cyprianum pertinere. Audite Christus quid docet: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 5. Non est Christi discipulus Donatista aut haereticus; non est Christi discipulus pacis inimicus. Videte utrum ipse Dominus Deus noster hoc dixerit et non fecerit, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Iudam diabolum inter discipulos suos toleravit, non separavit; admissus est ad cenam Domini, cum iam accepisset pretium Domini. Vendere enim Christum voluit, redimi a Christo noluit. Ita docuit Dominus et Salvator noster Iesus Christus, cavendam esse separationem, et concisionem dirimendam, pacem et unitatem amandam. Quam pacem quodammodo ultimo testamento relinquit suis discipulis, nostris Apostolis. Iturus enim ad Patrem dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis; et Iudam a se non separavit, qui non posset errare, si voluisset eum separare; neque enim separaret innocentem pro nocente, aut separando nocentes desereret innocentes. Sciebat ille quid faceret, et non fecit; non fecit separationem, qui praecepit pacem amandam. Sciebat ille quid faceret, et non fecit; non fecit qui sciebat, ne auderet facere qui nesciebat. Iudas se ipse separavit a Domino. Toleratus est usque ad extremum: osculum pacis dedit, qui pacem non habebat; et tamen osculum pacis accepit. Osculo illo non copulabatur, sed condemnabatur; ita enim ei Dominus osculum dedit, tamquam diceret ei: Ecce quod habeo, ecce quod non habes. Caput enim erat Christus cantantis corporis sui et dicentis: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus 6. In illo ergo tolerato usque in finem vehementer commendavit Dominus Iesus Christus, non esse faciendam separationem, sed unitatem esse diligendam, pacemque servandam.

Falso se catholicos vocant Donatistae. Dementia Donatistarum qui praecipitium eligunt, a laqueo abhorrent. Parceret suo venditori, qui pro emptoribus rogavit.

4. Hoc de pace servanda propter haereticos diximus, qui se ab Ecclesia catholica separaverunt, et quotidie se separant, et falso se catholicos vocant. Hoc ergo de pace Domini praeceptum commemoravimus propter haereticos. Videamus autem et de martyrio quid dicit Dominus; commemorare debemus, et propter Donatistas, qui se praecipitant, magisterium commendandum est Domini. Ait enim diabolus Domino, cum eum temptaret - temptabatur autem Dominus, ut nos disceremus resistere temptatori - dixit ergo ei diabolus: Si filius Dei es, mitte te deorsum 7. Assumpserat enim eum super pinnam templi; Dominum suum non agnoscebat, et tamquam hominem praecipitium docebat. Hoc nesciens in vero Christo temptabat, quod falsis Christianis persuadere praeparabat. Donatistae enim non falsi Christiani, sed omnino Christiani non sunt, qui quod suggestum est a diabolo audiunt, quod responsum est a Christo non audiunt. Quid enim Dominus Magister et Salvator noster diabolo talia suggerenti respondit? Redi retro, Satanas, scriptum est enim: non temptabis Dominum Deum tuum 8. De Scriptura quippe diabolus suggessit, et Dominus de Scriptura respondit. Dixerat enim diabolus Domino: Quoniam scriptum est: Angelis suis mandavit de te; in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 9. Praecipita te, inquit, et si filius Dei es, angeli te suscipiunt: quid times? Poterat Dominus et iactare carnem suam, et mori non sinere; sed quod praesenti Christo diabolus suggerebat, Christus futuros Christianos talia non docebat. Hoc enim et Donatistis diabolus suggerit dicens: Praecipitate vos, angeli vos suscipiunt; tali morte non itis ad poenam, sed pergitis ad coronam. Christiani essent, si aurem praeberent Christo, et non crederent diabolo, qui eos primo et a pace Ecclesiae separavit, et postea praecipites dedit. Quaerimus ab eis, et dicimus: Si mors voluntaria vos delectat, et pulchrum putatis nullo urguente inimico, nullo adversario occidente sponte mori, quare ad praecipitium cito curritis, ad laqueum numquam? Est in facili alia mors, magisque suspendium laquei servat integra membra morientis, quam praecipitium quod eligitis; cur ergo non vos in laqueo suspenditis, quando mori vultis? Respondent: Absit a nobis, anathema sit laqueus; Iudas enim traditor laqueo se suspendit. O miseri et infelices, quae est ista dementia, nolle facere quod traditor fecit, et facere quod magister traditoris diabolus eos docuit? Iudas ut traderet Christum, sicut scriptum est: Satanas intravit in cor eius 10; qui illi persuasit ut Christum traderet, ipse illi persuasit ut laqueo se suspenderet. Paenituit quippe eum quod tradiderit sanguinem iustum, sed paenitentia eius spem non habuit; paenituit, sed desperavit, indulgentiam se accepturum esse non credidit. Non venit ad eum quem tradiderat, et veniam petiit; veniam non petiit, liberationem non imploravit, eius se redimendum sanguini non commendavit. Neque enim esset Dominus in Iuda crudelis, qui fuit misericors in Iudaeis. Iudas vendidit Christum occidendum, Iudaei emerunt Christum occidendum. Vis nosse quia parceret venditori? Rogavit pro emptoribus; pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 11. Illi autem qui crucifixerunt Christum, qui permanere in illo peccato voluerunt, perierunt, quia paenitentiam agere noluerunt; de indulgentia desperaverunt, veniam non meruerunt. Si qui autem ipsorum ad ipsius Christi indulgentiam cucurrerunt liberandi, ad cuius sanguinem fundendum cucurrerunt a diabolo incitati, paenituerunt, et indulgentiam meruerunt. Baptizati sunt: sanguinem Christi fuderunt saevientes, biberunt credentes.

Sepulchra praecipitatorum honorant Donatistae. Exemplo Christi Cyprianus non se ultro persecutoribus intulit.

5. Diabolus ergo, qui persuasit haereticis separationem, Donatistis praecipitationem, ipse persuasit Iudae et traditionem et desperationem et laqueum. Tu ergo, Donatista, qui te vis occidere, qui vitas traditoris laqueum, quare non vitas diaboli praecipitium? Diabolus persuasit Iudae, ut sibi collum ligaret; ipse est qui suggessit Domino, ut se praecipitaret. Ergo diabolum in utroque vitate: sicut in laqueo diabolum vitatis, ita in praecipitio diabolo consentire non debetis. Suggerens quippe diabolus praecipitium quid audivit a Domino? Redi retro, satanas! 12 O Donatista, hoc dic diabolo, quando tibi suggerit praecipitium; qui etiam vos implevit, ut praecipitati colamini. Revera enim, fratres, et ipsi se praecipitant, et a suis perversis populis praecipitantur. Illi sunt homicidae ampliores, qui corpora praecipitatorum cum honore colligunt, qui praecipitatorum sanguinem excipiunt, qui eorum sepulchra honorant, qui ad eorum tumulos se inebriant. Illi enim videntes huiusmodi honorem praeberi praecipitatis, inflammantur alii ad praecipitium; illi super eos inebriantur vino, illi inebriantur furore et errore pessimo. Contra hos beatus Cyprianus, Christi commendans pacem, docens passionem. Utrumque in eo attendite: pacem tenuit in unitate, martyrium tenuit in confessione. Nam et ipse Dominus noster Iesus Christus utique pati venerat, et praedixerat se passurum, et non redimeremur nisi passus esset; etiam dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et sumendi eam. Nemo tollit eam a me; ego ipse eam pono a me 13. Et de Patre dictum erat: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eam 14. Et de ipso Domino nostro Iesu Christo: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me 15. Cum ergo ideo venerit ut traderet eum Pater impiis ad redimendos nos, et tradiderit semetipsum impiis ad redimendos nos, post cenam tamen datam discessit in montem, fugit oculos persequentium; veniri ad se voluit, non se ultro intulit. Attende imitantem Cyprianum. Audistis, cum eius passio legeretur, eum dixisse proconsuli: Cam disciplina prohibeat, ut se quisque offerat 16. En quemadmodum ille patiendi noverat disciplinam; utique erigebat ad passionem; non tamen praecipitabat, non impellebat, ut se ultro offerrent. Et ad ipsum beatum Cyprianum mittitur, et adducitur, non se tamen ultro obtulit. Donatistae autem ultro se praecipitant, et veniunt ad homines, et dicunt: Occidite nos. Illi dicunt: Non vos occidimus. O insani, o perversi! Ad hunc articulum venis: martyrem te esse ideo dicturus es, ut facias aut homicidium aut homicidam; ut et ad homines veniant, et eos in se arment, et terrendo occidere cogant. Qui si sanum cor haberent, et praecipitium horrerent, et homicidium non facerent; sed hoc faciunt, quod eos pater suus diabolus docuit, et magister suus Donatus instruxit. Contra quos beatus Cyprianus et unitatem et pacem fortiter defendit.

Sarmentum purgatum, Cyprianus; sarmenta amputata, Donatistae. "Deo gratias" Cypriani, "Deo laudes" Donatistarum.

6. Mittitur ergo ad eum: adducitur ad proconsulem, stat ante tribunal iudicis hominis. Secesserat enim in hortos suos causa persecutionis, sicut Dominus post cenam in monte Oliveti. Dominus in monte Oliveti oleum pacis rigavit et fovit; Cyprianus in hortis granum sinapis nutriebat. Ille inde adductus stetit corpore ante proconsulem, corde autem ante salvatorem; potestatem humanam honorabat, divinam gloriam non negabat. Primo inde in exilium missus est. Christum confessus est, perrexit ad exilium; inde ductus ad martyrium adductus est, tamquam sarmentum ad falcem, non amputationis, sed purgationis. Dixit enim Dominus: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola. Omne sarmentum, quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut maiorem fructum afferat; et omne sarmentum, quod in me non dat fructum, excidet illud, et arescit, et in ignem mittetur 17. Attendite ergo sarmentum purgatum, martyrem Cyprianum; attendite sarmenta amputata, haeretici et Donatistae. Quid vos ad istum dicitis pertinere, ad istum ferentem fructum pacis et unitatis, purgatum falce martyrii ad percipiendam coronam aeternae salutis? Quid vos huic comparatis, haeretici et Donatistae, separatione concisi, praecipitatione coinquinati? Stat beatus Cyprianus, Christum confitetur, non consentit ad id quod cogitur; accipit iudiciariam sententiam temporalem, fit cum Christo iudex in aeternum. Accipit sententiam, et Deo gratias recte, quia recte confessus est. O insani Donatistae! o rabidi! Deo gratias. Cypriani celebrare se dicunt natale; Deo laudes ipsorum omnes viri Christiani formidant. Congregati enim sunt Donatistae ad omnia scelera sua; ut se praecipitent: Deo laudes! clamant; in ore: Deo laudes! in factis: Deo odibiles 18. Itaque quisquis tunc stans a longe Christianus catholicus audierit: Deo laudes! iam contremiscit, iam quaerit qua fugiat, ne praecipitationes ipsorum videbat. Ecce quomodo Donatistae amaricaverunt laudes Dei.

De libro Cypriani "Quod idola dii non sint". Aug. propter fidem mori paratus. Semper servis Dei retributa mala pro bonis.

7. Sed nos attendentes magisterium Christi, exemplum Cypriani ponamus in cordibus nostris, deprecantes Dominum Deum, adiuvantibus etiam orationibus sanctorum, ut tales homines non timeamus, et eis non taceamus de fide et spe quae in nobis est. Confiteamur ergo Christum, et homines non timeamus, neque timendo taceamus. Nam et beatus Cyprianus inter persecutores et gentiles vitam agens, cum esset inter idolorum cultores, potestatem imperii temporalis non timuit, neque tacuit quod idola dii non erant. Non solum in ecclesiis non tacuit, sed et in scripturis ostendit. Numquid dixit: Attendam tempora; qui imperant, idola adorant; parcam confundere illos, quamvis temporales, tamen imperatores? Numquid tacuit? numquid pastor bonus videns lupum fugit? Quid enim prode est, si adsit pastor corpore, fugiat corde? Qui enim timendo tacet, corde fugit. Contra enim Deus diceret ei: Speculatorem posui te 19; diceres, non taceres: sed tacuisti, ne occideris. Nonne ego dixeram: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 20? Ecce cum times mortem m carnis tuae, fecisti tot mortes animae tuae. Ergo beatus Cyprianus non tacuit, neque haereticis, neque Donatistis, neque ipsis imperatoribus. Dixit, et securus dixit, certusque in Domino Deo suo dixit, non esse deos daemones. Dicimus et nos, non esse haereticos martyres, non esse martyres circumcelliones. Beatus Cyprianus non timuit daemonum adoratores; nos non timeamus haereticorum collectiones, non timeamus praecipitatorum congregationes. Oremus tantum ad Dominum animo, ut consilium tacendi nemo habeat. Et si nos propter fidem nostram occidant, dicamus: Deo gratias; et si non nos occidant, quantum est quod hic vivituri sumus? Et si ad ultimos canos perveniamus, quantum est? Numquid non sumus morituri? Numquid propter paucos dies vitae huius quiescere debet ministerium cordis et linguae nostrae? Absit. Sed et si ista vita nostra propter hoc ministerium necessaria est Caritati vestrae, a Domino eam impetrate; silere non possumus. Potestis rogare Deum, ut, si adhuc necessarii vobis sumus, conservet nos vobis, et vos nobis; ipse potens est conservare omnes nos a minis, ab improbitatibus, ab insidiis omnium inimicorum, a perversitatibus omnium haereticorum; quibus quia bene volumus, et converti eos volumus, ipse novit qui inspector et rector cordis nostri est. Sed retribuent forte illi nobis mala pro bonis. Numquid modo fieri coepit, ut servis Dei retribuentur mala pro bonis? Antiqua res est, extant exempla; nec cessabit hoc, nec cessabit usque in finem; et iam in ipso fine saeculi sumus.

Confidit Aug. in Sanctorum pro se orationibus.

8. Itaque, fratres mei, obtestor Caritatem vestram, ut firmum et paratum cor habeatis in Deo. Et oremus omnes ad Deum, ut quomodo scit Dominus ducat nos, et custodiat vias nostras, et corporales et spiritales; nihil enim continget nobis neque vobis, quod ille noluerit. Ne autem putetis vacare posse orationibus sanctorum pro omnibus nobis apud Deum; quorum orationibus etiam orationes nostrae et vestrae non erunt inanes apud Deum. Exemplum vobis dabo de sancta Scriptura. Tabitha vidua mulier viduas vestiebat: contigit ut moreretur, ad Petrum apostolum missum est, venit. Demonstratae sunt ei tunicae, quas illa propter pauperes texerat. Commotus est misericordia Dominus: exaudivit Petrum, viduam bonam operariam reddidit luci 21. Sicut ergo illa orationibus viduarum a monte reparata est, ita et nos orationibus beati Cypriani omniumque sanctorum potens est Dominus ab omni malo [nos] liberare.