SERMO 313/D

TRACTATUS DE NATALE CYPRIANI

Lectum erat Evangelium Mc 8, 34ss. cum Io 12, 25 permixtum. Ad festivitatem martyris fratrum sororumque multitudo convenerat.

1. Sollemnitatem sanctam eius martyris hodie celebramus, qui multos ante se martyres misit eloquio, multos post se eduxit exemplo. Quid ergo tantae rei dignum tanto illi proferamus, nisi ut non exspectet laudari a nobis, sed non cesset orare pro nobis? Sumus enim, et si non in eo merito quo hic fuit, in ea certe vita in qua et ipse laboravit. Gessit enim vitam mortalem, et modo... gerens impetrare meruit immortalem. Iste autem modus mortalem vitam gerendi, et ad immortalem perveniendi, non ab ipso sibi praescriptus est, sed a duce, rege, imperatore, praecursore, adiutore, salvatore, liberatore, omnium martyrum coronatore, Domino scilicet Deo et Salvatore nostro Iesu Christo, unico Filio Dei ut crearemur, et filio hominis ut recrearemur; ab eo qui mentiri nescit, qui nec fallit nec fallitur, praescripta est regula in qua est constitutus modus gerendi mortalem vitam et perveniendi ad aeternam. Hanc beatus Cyprianus noverat et docebat: nec docebat tantum, sed et faciebat; eo demonstrans non se fallere quos docebat, quia docendo vivebat, et vivendo faciebat. Quid ergo Dominus? Quemnam modum constituit gerendi mortalem vitam, et meritum impetrandae immortalis vitae? Modo audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur: Qui vult me, inquit, sequi, neget seipsum 1. Quasi obscurum videretur, addidit adhuc caelestis magister, et dicit: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam 2. Iste est modus gerendae mortalis vitae, ad impetrandam vitam immortalem; de hoc modo, favente ipso cuius sollemnitatem agimus, et orante pro nobis, aliquid a nobis audiat Caritas vestra. [Magna est enim merces proposita, fratres dilectissimi]. Certe sollemnitatem celebramus beatissimi martyris: ad hanc festivitatem omnium fratrum sororumque multitudo convenit, et gaudent celebrantes natalicia martyris. Si natalis est, natus est; ut nasceretur, conceptus est. Ubi conceptus est? In hac vita qua natus est. Hanc vitam omnes novimus plenam tribulationibus: illam in qua hic renatus est beatus Cyprianus, bene novimus; eius tamen natalicia celebramus. Et quis est nostrum, qui natalicia sua, quae celebrat in domo sua, ex parva parte audeat comparare his nataliciis beatorum martyrum? Quicumque hoc fecerit, se ipsum sacrilegum iudicabit.

Acta proconsularia de Cypriano recitata. Quomodo quod amamus perdimus.

2. Videamus ergo quid sit, abneget se; magna est enim merces proposita, fratres dilectissimi. Audivimus confessionem beatissimi martyris Cypriani: Ego unum Deum colo, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt 3. Tacet Deus, sed loquuntur opera Dei: ecce cui Deo, ecce quali Deo, immo non quali et tali, sed Deo, ecce cui credidit Cyprianus. Quid est ergo, abneget se? Nega te. Quid est, nega te? Cogeris negare Deum? nega te, et noli negare Deum. Noli istam vitam tua temporalem amare, et contra vitam aeternam laborare; immo cede vitae aeternae, ut tu aeternus efficiaris: abnega te, ut Deum confitearis; nega te, homo, ut angelus efficiaris; nega te, homo mortalis, ut confessus Deum in aeternum vivere merearis. Ecce vitam temporalem amas: non vis eam negare, et Deum vis negare. Recedit a te Deus, quem negasti, quem confiteri noluisti; et habebis vitam temporalem, quam negare noluisti. Videamus ergo quam diu habiturus es istam vitam. Ecce crastinus dies, et post crastinum alter crastinus, et post multos crastinos venit finis. Et quo ibis? quo exibis? Nempe ad Deum, quem negasti. O miser, infelix! et Deum negasti, et vitam temporalem velis nolis perdidisti. Vita enim ista, fratres dilectissimi, velimus nolimus transit, currit; abnegemus ergo nos ipsos in hac temporali vita, ut in aeternum vivere mereamur. Abnega te, confitere Deum. Amas animam tuam? perde illam. Sed dicis mihi: Quomodo quod amo perdo? Facis hoc in domo tua. Amas frumentum, et spargis frumentum, quod in horreum tanta diligentia reconderas, quod tanto labore messis et triturationis purgaveras; iam repositum, iam mundatum, veniente sementis tempore proferes, sparges, obrues, ne videas quod spargis. Ecce amando frumentum, spargis frumentum; amando vitam, funde vitam; amando animam tuam, perde eam; quia cum perdideris eam propter Deum in hoc tempore, in futuro invenies eam in vitam aeternam. Amando ergo vitam, funde vitam.

Cantatus erat Ps. 125.

3. Durum est, molestum est, triste quoddam est; compatior tibi, quia compassus est nobis et Dominus Deus noster. Se enim in te, et te in se ostendit, cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem 4. Passus est pro nobis, patiamur pro illo; mortuus est pro nobis, moriamur pro illo, ut in aeternum vivamus cum eo. Sed forte dubitas mori, o homo mortalis, quandoque moriturus, quia mortalis natus es. Vis non timere mortem? Pro Deo morere. Sed forte propterea mori times, quia mors tristis res est. Messem considera: frigus habet tempus seminis; sed si agricola recusaverit frigore [non] contristari in hieme, non gaudebit aestate. Respice si propterea seminare piger es, quia tristitia frigoris in sementi est. Attende Psalmum: Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua 5. Hoc modo cantabamus. Quod cantavimus faciamus: seminemus animas nostras hoc tempore, sicut frumentum in hieme, ut metamus eas in aeternum tempus, sicut frumentum in tempus aestivum. Ita sancti martyres, ita omnes iusti, laborantes in terra, flentes miserunt semina sua: fletu enim abundat haec vita. Et quid sequitur? Venientes autem venient in exultatione, portantes gremia sua 6. Semen tuum, fusio sanguinis; gremium tuum, corona percepta.

Iterum ex passione Cypriani. Non ob imperatoris, immo ob Dei sui praeceptum patiebatur

Cyprianus. Deo gratias, Cypriani.

4. Hoc credidit martyr noster, hoc docuit antequam faceret, hoc fecit quia iam docuerat. Quibus locutus est beatus Cyprianus, sermone solo eos docuit; nos geminatam tenemus doctrinam ipsius; tenemus sermonem in scriptura, exemplum in memoria. Hortetur ergo nos, et oret pro nobis; impetret nobis talem voluntatem a Domino, de qua ipse in sua passione locutus est, dicens: Bona voluntas, quae Deum novit, mutari non potest 7. Et cum ei diceret iudex minans: Consule tibi 8, ille iudex odire, non amare videbatur hominem, ut diceret homini mortali: Consule tibi; id est, consule tibi, ut nunc paucis diebus vivas, et in aeternum moriaris. Sanctus vero Cyprianus non attendit ad iudicem hominem, potestatem habentem in terra; sed attendit ad iudicem Deum, qui fecit caelum et terram. Beatus ergo Cyprianus, nisi negaret se, nisi amans animam suam perderet eam, ut perdendo inveniret eam, diceret ei: Consulo plane, et ago gratias, quia das locum consulendi, aut dilationem cogitandi; aut certe: Nunc accipe devotionem meam, suscipio caerimonias principum. Diceret hoc, non negaret se; et perverse amando animam suam, non perderet eam: id est, non seminaret quod meteret. Nunc vero contemnens frigus hiemis, laetitiam cogitans aestatis, respondit homini, tamquam adversario quem videbat, convincens eum quem non videbat. Quod enim diabolus per illum iudicem agebat, ipse iudex ignorabat, sed sanctus Cyprianus sciebat. Respondit ei, dicens: Fac quod tibi praeceptum est 9. Praeceptum hoc sanctus martyr altius intendebat, memor Domini Dei sui, qui stans ante Pontium Pilatum, cum ille diceret inflammatus: Nescis quia potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo occidendi te? 10 respondit ei verax et veritas: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper 11. Revera, fratres, non enim quia imperator hoc praeceperat, ideo patiebatur sanctus Cyprianus, et non quia ille praeceperat, qui nobis talem martyrem praerogabat. Memor ergo Domini Dei sui, respondit iudici: Fac quod tibi praeceptum est; in re tam iusta nulla est consultatio. De rebus dubiis consuli solet: si adhuc consulo, adhuc dubito. In re tam iusta nulla est consultatio. Quae est ista res iusta? Iustum est, ut sequar martyres, quos loquendo feci ad martyrium praecedere; non est iustum ut derelinquam eos, qui me praecesserunt. Si enim non fecero quod docui, illis coronatis ceteri refrigescent. Iustum est ergo impleam quod docui, et implendo doceam quod implevi. Fecit hoc beatus Cyprianus. In re tam iusta nulla est consultatio; accepit sententiam, meruit coronam. Iudex quem afflixerit vidit, quo miserit non vidit; quia, ut videret, dignus non fuit. Quid ergo de tantis donis Dei agamus, fratres dilectissimi, nisi quod ipse martyr dixit? In ultimo enim cum diceret iudex: Tascium Cyprianum animadverti gladio placet, Cyprianus dixit: Deo gratias 12. Et nos ergo in hac sollemnitate positi, videntes ista oculis fidei, et sperantes, quo ille festinavit, nos quoque esse venturos, dicamus omnes, Deo gratias. Conversi ad Dominum.