SERMO 313/C

TRACTATUS DE NATALE SANCTI CYPRIANI

Sermo Carthagine habitus. Sanctorum martyrum commune consilium.

1. Insignem martyrem Christi, per quem maxime istam rexit, auxit, ornavit atque illustravit Ecclesiam, hodiernus dies anniversaria celebratione passionis eius memoriae nostrae, non elapsum revocat sed fixum et manentem laetius gratiusque commendat. Oportet itaque nos sermone sollemni in Domino laudare animam servi eius, ut audiant mites et iocundentur 1. Illa quippe anima cum in his moribundis degeret membris, contempsit mortem quandoque venturam, ut adquireret vitam sine fine mansuram; fideli prudentique consilio perdens quod et retentum periret, ut inveniret quod perire non posset. Temporalis quippe vita si Christo negato retinetur, et ipsa finitur, et sempiterna non invenitur. Quanto ergo consultius, una neglecta alteram comparare, quam una male dilecta ambas amittere? Hoc est sanctorum martyrum commune consilium, commune commercium, contemnere fugientia, ut permanentia comparentur; moriendo vivere, ne moriantur vivendo: et semper vivere semel moriendo: quam bis mori et postea vivere non merere, mortem quae ventura est differendo, et, cum dilata venerit, ad vitam quae mansura est minime veniendo. Hoc est, inquam, sanctorum martyrum commune consilium, commune commercium, hoc a suo praeceptore et redemptore ac Domino simul didicerunt, quia omnibus dixit: Qui amat animam suam perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, inveniet illam in vita aeterna 2. Proinde anima cum amatur perit, inveniturque cum perditur; pereat si amat, ne pereat cum amatur. Duobus enim modis intellegi potest quod dictum est: Qui amat animam suam perdet illam. Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam in futuro saeculo; et: qui amat animam suam in futuro saeculo, perdet illam in isto saeculo. Secundum priorem modum, qui amat animam suam timendo mori pro Christo, perdet illam ne vivat in Christo; et qui amat animam suam ut vivat in Christo, perdet illam moriendo pro Christo. Sequitur enim: Et qui perdiderit eam propter me, in vita aeterna inveniet eam. Hic autem qui dixit: Propter me, hic est verus Deus, et vita aeterna 3.

Cyprianus docuit de Christo, vixit in Christo, mortuus est pro Christo. A cypro nomen habet. Ubique terrarum eius scripta leguntur, festivitas celebratur. Librorum eius indiculus texitur.

2. Cum ergo hoc sit omnium sanctorum officium, habet iste martyr noster hodie, non solum de se ipso, verum etiam de pluribus praemium. Christi namque bonum odorem longe lateque diffudit docendo, vivendo, moriendo; docendo de Christo, vivendo in Christo, moriendo pro Christo. Quapropter, carissimi, cum hic alius quam Christus non possit intellegi, ubi sponsa Ecclesia dicit: Botrus cypri fratruelis meus 4, per arborem odoratissimam significans flagrantissimam gratiam; profecto sicut in eius recta fide factus est a Christo Christianus, sic in bono eius odore a cypro Cyprianus. Dicit enim et apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco 5. Bonus itaque odor Christi in Cypriano nostro ab ista sede; non quod huic tantummodo civitati satis esset, nec solae Africae, cuius haec caput est; sed ita se longe lateque diffudit, ut a solis ortu usque ad occasum laudetur in eo nomen Domini, in quo laudabitur anima eius, ut audiant mites et iocundentur 6. Quae enim regio in terris inveniri potest, ubi non eius eloquium legitur, doctrina laudatur, caritas amatur, vita praedicatur, mors veneratur, passionis festivitas celebratur? Quam multos contra diabolum proeliatores ad exemplum passionis tuba sermonis eius accendit! Quam multi postea, non solum dicta eius legentes, verum etiam famam mirantes, a quo discendo amaverunt, amando secuti sunt! Alios itaque docendo praemisit imitandos, alios patiendo praecessit imitaturos. Contra doctrinam Christi oblatrantium ora confudit; virgines Christo pulchras, non corporibus et coloribus, sed moribus reddidit; zeli et livoris confregit aculeos, et venena compressit; de dominica oratione salubriter disputans, ut quod postulamus intellegamus; et fecit lapsis libellum, pastoraliter consulens clementerque compatiens, et contemnentes ad humilitatem doloris deposuit, et dolentes de profundo desperationis erexit; patientiam laudavit, persuasit, exhibuit; haereticorum frontes unitatis demonstratione et praedicatione contrivit; eo de mortalitate tractante, et immortalis vitae gaudia commendante, in animis fidelium omnis morientium metus et maerentium luctus erubuit; idolorum vanissimum et perniciosissimum cultum etiam litterarum saecularium attestatione convicit; ad elemosynarum maximam utilitatem et lucra caelestia, terrena avaritia confutata, christianos animos inflammavit. Et quid plura dicam? Multi usquequaque habent magnum corpus librorum eius. Sed nos uberiores gratias Domino agamus, quod habere meruimus sanctum corpus membrorum eius; ubi preces nostras Domino, cui placuit, et cuius gratia talis extitit, affectu ardentiore fundamus, et eum in Domino laudemus, per quem Dominum sic laudatum esse gaudemus.