HABITUS EODEM LOCO ET DIE DE MARTYRIS
SUPRADICTI NATALE
1. Psalmum cantavimus: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum 1. Donis Dei debita gratulatio. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Vox est certe gratulationis, et digna gratulatio. Et quando tantis donis divinis humana sufficit gratulatio? Quando in isto loco beatissimus martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Iterum dico - delectat enim me, populum videre in domo Domini religiosissime in hunc locum convenientem, et tempora temporibus comparare - unde iterum dico et repeto, et vestris sensibus, quanta possum, devotione commendo; quando in isto loco beatissimus martyr sacrum sanguinem fudit, nescio utrum tanta hic fuerit turba furentium, quanta nunc est multitudo laudantium. Sed et si fuit, fuit benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quando occidebant, se vicisse credebant; vincebantur a morientibus, et gaudebant. Si vincebantur, utique furebant. Abscessit ergo turba furentium, successit multitudo laudantium. Dicat, dicat multitudo laudantium: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Dentibus quorum? Dentibus inimicorum, dentibus impiorum, dentibus persecutorum Ierusalem, dentibus Babyloniae, dentibus civitatis inimicae, dentibus turbae in sceleribus insanientis, dentibus turbae Dominum persequentis, creatorem deserentis, ad creaturam se convertentis, manu facta colentis, a quo facta est contemnentis. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.
2. Vox martyrum est: eorum profecto vox est, qui pro Christi nomine occidi, quam negando Christum vivere maluerunt. Si ergo illi occidere voluerunt, isti occisi sunt; fecerunt quod voluerunt illi, passi sunt isti; quomodo: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum? Qualis gratulatio est: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum? Quia persecutores non occidere, sed devorare voluerunt, id est, in corpus suum transferre. Pagani erant, impii erant, daemonum et idolorum cultores erant; hoc nos facere volebant, quando devorare cupiebant. Intendite, quid cibo faciamus, quando manducamus. Quid utique facimus, nisi in corpus nostrum transferimus? Erat corpus impiorum: devoraverunt eos, qui eis ad impia consenserunt; in eorum corpus procul dubio transierunt. Martyres ergo illis instantibus, ut Christus negaretur et idolum adoraretur, restiterunt constanter, idolum spreverunt, Christum confessi sunt, in corpus eorum consentiendo non transierunt. Dicant, dicant, gloriose dicant, feliciter dicant, veraciter dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Retia perfidia est, retia impietas est, retia Christi negatio est. Extenta sunt retia. Audis venantes. Si vis cavere venantes, contemne terrentes. Nostis, quid faciant venatores. Ex alia parte tendunt retia, ab alia parte terrent feras, quas cogunt in retia. Malum times, quo terreris? Peius est, quo fugis. Ergo martyres sancti videntes, ubi venatores tetenderunt retia - ad hoc enim mortem persecutor minabatur, ut Salvator negaretur - passi sunt, sed patiendo non sunt capti. Quali sagina praedae, quali pinguedine venationis Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo Dominus negaretur! Quali sagina, quali venatione, quam optima praeda Babylon impia pasceretur, si a Cypriano episcopo, doctore gentium, frustratore idolorum, proditore daemoniorum, lucratore paganorum, confirmatore Christianorum, inflammatore martyrum; si ergo a tali et tanto viro Dominus negaretur, quali venatione Babylon impia laetaretur! Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Saevierint, persecuti fuerint, torserint, incluserint, alligaverint, percusserint, incenderint, bestiis subrexerint; non est Christus negatus, confessor Domini est coronatus. Illi saevitiam perdiderunt, gloriam martyres invenerunt. Benedictus Dominus, dicat populus christianus, dicat omnino, decet ut dicat: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Modo dicat hic locus: impletur populo confitentium, impletur populo unum verum Deum adorantium; dicat hic locus: tunc enim seges ista seminabatur, quando ille locus sanguine martyris rigabatur. Noli mirari, terra, fertilitatem tuam, si rigata es, ut hoc pullulares.
3. Ergo benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quibus enim viribus nos erepti sumus de dentibus impiorum? Nihil nobis arrogamus, non hoc nostrae potestati tribuimus. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Quid enim eramus, quando terrebamur infirmi a fortibus, humiles a sublimibus, egentes a divitibus, indigentes ab abundantibus? Quid eramus, nisi auxilium nostrum esset in nomine Domini, eius qui fecit caelum et terram 2? Exulta, exulta, Ierusalem: exulta et tu, non data in dentes venantium; exulta et tu: habes et tu dentes. Dentes tui sicut grex detonsarum 3. Habes et tu dentes, o sancta Ierusalem, civitas Dei, Ecclesia Christi, habes et tu dentes. Tibi dicitur in Cantico canticorum: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis 4. Bene, bene, quod non timuisti dentes Babyloniae. Dentes Babyloniae potestates saeculi fuerunt; dentes Babyloniae doctores illicitorum sacrorum fuerunt. His dentibus data non es. Agnosce dentes tuos: fac tu, quod illi facere voluerunt. Converte te: et tu habes dentes. Dentes tui sicut grex detonsarum. Quid est: detonsarum? Sarcinas saeculares ponentium. Quid est: detonsarum? Ponentium vellera, tamquam onera sarcinae saecularis. Illi erant dentes tui, de quibus scriptum est in Actibus Apostolorum, quia vendiderunt omnia sua, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat 5. Percepisti vellera detonsarum tuarum. Ascendit grex ille de lavacro baptismatis sancti. Omnes pepererunt, quia duo praecepta impleverunt. Meministis, recordati estis, tamquam instructi acclamastis, cum duo praecepta commemorarem; quae autem essent, non dixi, et tamen indicium cordis vestri voce suscepi. Agnovistis. Dicam tamen propter eos, qui ad ecclesiam rarius accedunt. Dominus dicit, magister veracissimus dicit, princeps martyrum dicit: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 6. Dentes ergo tui ideo vicerunt, quia tales geminos pepererunt. Tibi dicitur habenti tales dentes, tibi dicitur, o Ecclesia, in figura beatissimi Petri: Surge, macta et manduca 7. Surge, Petro dictum est - quando vas submissum de caelo in figura animalium omnes gentes portabat - esurienti Petro, id est, avidae Ecclesiae: Surge, quid esuris? Surge, cibus tibi paratus est. Dentes habes: Macta et manduca. Occide quod sunt, fac quod es; occide quod sunt, verte in quod es. Bene audisti, tales dentes habens, bene mactasti, bene manducasti. Ipsos iudices, quos non timuisti, ad te attraxisti; ipsas saeculi potestates, quas non timuisti, in te convertisti; saevientes sprevisti, honorantes fecisti. Impletum est, quod Domino tuo promissum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 8.
4. Haec persecutores non credebant, quando saeviebant. Quam multi ex ipsis persecutoribus, qui viderunt beatissimum Cyprianum fundentem sanguinem, genua flectentem, cervicem percussori praebentem, hic viderunt, hic spectaverunt, hic de tanto spectaculo exultaverunt, hic, hic morienti insultaverunt! Quam multi ex eis, quod non dubito, postea crediderunt! Non est dubitandum, sine dubitatione credendum est. Iudaei Christi interfectores, qui pendente illo caput agitaverunt insultantes, et in illo verba quae voluerunt dixerunt, exultantes postea in ipsum Dominum, quem crucifixerunt, crediderunt. Nec enim poterat vacare vox Medici in cruce pendentis, et medicamentum sanitatis freneticis de suo sanguine facientis. Non poterat ergo vacare et inanis esse vox illa: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9. Non plane vacavit. Erat ibi multitudo eorum, propter quos haec vox de ore resonuit Veritatis. Nam postea facto miraculo, adveniente de caelo Spiritu Sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur 10, stupentes repentinum miraculum subito compuncti, ad eum quem occiderunt conversi, sanguinem, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Hoc plane et de beato Cypriano Christi sancto martyre nullo modo est dubitandum, quod plurimi eorum, qui occisum impie spectaverunt, in eius Dominum crediderunt, et forte etiam ipsi imitando pro Christi nomine sanguinem fuderunt. Postremo de illis incertum sit; de illis, qui tunc huic loco affuerunt, qui percussum in isto loco sanctum Cyprianum viderunt, incertum sit utrum crediderint. Certe isti omnes, aut paene omnes, quorum voces audio exultantium, filii sunt insultantium.