SERMO 313/A

HABITUS CARTHAGINE AD MENSAM BEATI MARTYRIS CYPRIANI
DE EIUS NATALE, XVIII KALENDAS OCTOBRIS

Duae res angustam faciunt Christianorum viam.

1. Sancta sollemnitas beatissimi martyris, quae nos in nomine Domini congregavit, de meritis et gloria tanti martyris exigit aliquid dici: sed non potest aliquid digne dici; virtutibus enim eius et gloriae posset forte humana lingua sufficere, si se voluisset ipse laudare. Verumtamen et nos devotione magis quam facultate laudemus eum, immo Dominum laudemus in eo; Dominum in illo, et illum in Domino. Quid enim esset sine Domino, vox martyrum de Psalmo modo cum legeretur audita est: Auxilium nostrum in nomine Domini 1. Si auxilium omnium nostrum in nomine Domini, quanto magis martyrum! Ubi maior pugna, ibi maius auxilium necessarium est. Duo sunt enim quae faciunt Christianorum angustam viam: voluptatis abiectio, et tolerantia passionis. Vincis, quicumque confligis. Si viceris quod libet et terret. Vincis, inquam, Christiane, quicumque confligis, si viceris quod libet et terret. Aliud quod libet, aliud quod terret. Agitur de martyrum gloria. Facile est martyrum sollemnia celebrare; difficile est martyrum passiones imitari.

Portae cupiditatis et timoris. Mundi nominis duplex significatio. Bonos et malos mores non faciunt nisi boni vel mali amores. Triplicis concupiscentiae mala quanta.

2. Angustam, ut dicere coeperam, et artam Christianorum viam duae res faciunt: contemptus voluptatis, et tolerantia passionis. Quisquis ergo confligit, sciat se cum toto mundo confligere; et confligens cum toto mundo haec duo vincat, et vincit mundum. Vincat quidquid blanditur, vincat quidquid minatur; voluptas enim falsa est, poena transitoria. Si vis intrare per angustam portam, claude portas cupiditatis et timoris; his enim temptat ille temptator ad evertendam animam. Ianua cupiditatis promittendo temptat; ianua timoris minando temptat. Est quod cupias, ut ista non cupias; est quod timeas, ut ista non timeas. Non auferatur cupiditas, sed mutetur; timor non extinguatur, sed in aliud transferatur. Quid cupiebas, qui mundo blandienti cedebas? Quid cupiebas? Voluptatem carnis, concupiscentiam oculorum, ambitionem saeculi. Nescio quis iste tricapitus est canis inferni. Sed audi apostolum Ioannem, qui super pectus Domini discumbebat, et hoc in Evangelio ructabat, quod in convivio Christi bibebat; audi eum dicentem: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo; quoniam omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 2. Dicitur ergo mundus hoc caelum et terra. Non ipsum mundum vituperat, qui dicit: Nolite diligere mundum; qui enim istum vituperat mundum, artificem mundi vituperat. Audi mundum bis uno loco nominatum sub diversis significationibus. De Domino Christo dictum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 3. Mundus per eum factus est: Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram 4. Mundus per eum factus est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi 5. Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. Iste mundus a Deo factus est, et mundus eum non cognovit. Quis eum mundus non cognovit? Dilector mundi, amator operis, contemptor artificis. Amor tuus migret: rumpe funes a creatura, alliga ad Creatorem. Muta amorem, muta timorem; non enim faciunt bonos et malos mores nisi boni vel mali amores. Magnus iste vir, dicet aliquis, bonus est, magnus est. Unde, quaeso? Multa novit. Quid diligat quaero, non quid sciat. Nolite ergo diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: Quoniam omnia quae in mundo sunt - utique in dilectoribus mundi - ea quae sunt in dilectoribus mundi, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. In concupiscentia carnis voluptas est; in concupiscentia oculorum curiositas est; in ambitione saeculi superbia est. Qui tria ista vincit, non ei remanet omnino in cupiditate quod vincat. Multi rami, sed triplex radix. Quanta mala habet, quanta mala facit carnalis voluptatis appetitio! Inde adulteria, fornicationes; inde luxuriae, ebrietates; inde quidquid titillat sensus illicite, et mentem penetrat suavitate pestifera, addicit carni mentem, deturbat ex arce rectorem, subdit servienti imperantem. Et quid poterit homo facere rectum in se ipso perversus?

Contra spectacula theatrica.

3. Quae mala facit turpis curiositas, concupiscentia vana oculorum, aviditas nugacium spectaculorum, insania stadiorum, nullo praemio conflictus certaminum! Certant aurigae aliquo praemio; litigant pro aurigis populi quo praemio? Sed delectat auriga, delectat venator, delectat scenicus. Itane honestum delectat turpitudo? Muta etiam cupiditatem spectaculorum; exhibet Ecclesia menti tuae honorabiliora et veneranda spectacula. Modo legebatur passio beati Cypriani; aure audiebamus, mente spectabamus, certantem videbamus, periclitanti quodammodo timebamus, sed Dei adiutorium sperabamus. Denique vultis nosse cito, quid intersit inter spectacula nostra et theatrica? Nos, quantum in nobis viget sana mens, martyres, quos spectamus, cupimus imitari; nos, inquam, sanctos martyres, quos certantes spectamus, cupimus imitari. Honeste spectator, in theatris cum spectas, insanis, si audes imitari quem diligis. Ecce ego specto Cyprianum, amo Cyprianum. Si irasceris, maledic mihi, et dic: Talis sis. Specto, delector, quantum valeo lacertis mentis amplector: video certatorem, gaudeo victorem. Irascere, ut dixi, et dic mihi: Talis sis! Vide si non amplector, vide si non opto, vide si non cupio, vide si non indignum me possum dicere, refugere tamen avertique non possum. Specta tu, delectare tu, ama tu. Noli irasci, si dixero: Talis sis! Sed parco, non dico; agnosce amicum, spectacula muta mecum. Tales amemus, de quibus non erubescamus; tales amemus, quos imitari, quantum valemus, optemus. Sed infamis est ille, qui spectatur; qui spectat, honestus est? Cesset cupiditas emptoris, et nulla erit turpitudo venalis. Infamiam spectando confirmas. Quid provocas quod accusas? Miror, si amati tui non te aspergit infamia. Sed non te aspergat, immaculata maneat honestas, si potest, spectatrix libidinum, emptrix turpium voluptatum. Audeo prohibere spectacula? Audeo prohibere, audeo plane; dat mihi fiduciam locus hic, et qui me constituit in isto loco. Potuit sanctus martyr saevientes sustinere paganos; ego non audeam audientes instruere Christianos? Ego metuam tacitas offensiones, cum ille contempserit apertos furores? Dicam prorsus: Certe redarguar in cordibus audientium, si falsa dico. Optime fecit, omnino optime fecit antiqua disciplina Romana, quae omne genus histrionum in infami loco deputavit. Non illis ullus honor in curia, non saltem in plebeia tribu; undique ab honestis remoti, et honestis venales propositi. Quid a te propter dignitatem de curia removisti, et propter voluptatem tibi in theatro posuisti? Consonet dignitati tuae voluptas tua. Et ipsi miseri addicti sunt spectantium vocibus, spectantium cupiditatibus, spectantium insanientibus voluptatibus. Remove ista omnia, liberantur; misericordiam in illos facit, qui spectare noluerit.

Laudatur C. Sallustii sententia.

4. Dicta sint haec de concupiscentia oculorum. Ambitio saeculi quantum mali habet! Ibi omnis superbia: et quid est peius superbia? Sententiam Domini audi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 6. Ergo et ambitio saeculi maligna est. Dicet aliquis: Sine illa non possunt saeculi potestates. Prorsus possunt. Nescio quis auctor ipsorum ait: Suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt 7. Prorsus possunt. Rector est in potestate constitutus; se regat, et rexit. Sed humana mens pergit in elationem? Frenetur elatio: hominem se esse cognoscat, qui de homine iudicat. Dispar est dignitas, sed communis est ipsa fragilitas. Hoc qui pie sancteque cogitat, et habet potestatem, et non pergit in elationem. Vicit ista omnia Cyprianus. Quid enim non vicit, qui vitam ipsam omnibus temptationibus redundantem contempsit? Mortem illi minatus est iudex; ille confessus est Christum, paratus mori pro Christo. Ubi mors venerit, nulla remanebit ambitio, nulla curiositas oculorum, nulla appetitio sordidarum et carnalium voluptatum; una vita contempta omnia superantur.

Ara vero Deo Cyprianus factus.

5. Beatus ergo laudetur in Domino. Quando hoc posset, si non adiuvisset Dominus? Quando vinceret, si non spectator, qui coronam parabat vincenti, subministraret vires laboranti? Gaudet plane et ipse, gaudet pro nobis, non pro se, quando in Domino laudatur. Mitis enim est valde, et scriptum est: In Domino laudabitur anima mea; audiant mites et laetentur 8. Mitis erat: in Domino vult laudari animam suam. In Domino laudetur anima eius. Honoretur etiam corpus eius, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 9. Sancte celebretur, tamquam a Christianis celebretur. Non enim aram constituimus, tamquam Deo, Cypriano, sed vero Deo aram fecimus Cyprianum.