SERMO 313

IN NATALI CYPRIANI MARTYRIS

Cypriani laudibus nulla lingua par est.

1. Sanctissimus et sollemnissimus dies, atque huic Ecclesiae ornamento familiarior et praeclarior, laetificandis nobis hodiernus illuxit, quem suae nobis gloria passionis Cyprianus beatissimus illustravit. Cuius reverendi episcopi et venerandi martyris laudibus nulla lingua sufficeret, nec si se ipse laudaret. In hoc itaque sermone nostro, quem de illo debitum vestris auribus reddimus, magis approbate voluntatis affectum, quam exigite facultatis effectum. Sic enim et laudibus Dei, quibus non solum oratio, sed ne cogitatio quidem ulla satis est, cum se sanctus laudator minus idoneum cerneret, ait: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine 1. Hoc et ego dixerim: sit etiam ista mea devotio, ut si par non sum ad explicandum quod volo, accepto feratur, quia volo.

Martyrum laudes in Deum recidere.

2. Quid enim nisi Dei sunt laudes tanti Martyris laudes? Aut cuius honor est Cyprianus ad Deum toto corde conversus, nisi eius cui dictum est: Deus virtutum, converte nos 2? Cuius opus est Cyprianus doctor, nisi eius cui dictum est: Doce me iustificationes tuas 3? Cuius opus est Cyprianus pastor, nisi eius qui dixit: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos cum disciplina 4? Cuius opus est Cyprianus confessor, nisi eius qui dixit: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere inimici vestri 5? Cuius opus est Cyprianus tantae illius persecutionis pro veritate perpessor, nisi eius cui dictum est: Patientia Israel, Domine 6; et de quo dictum est: Quoniam ab ipso est patientia mea 7? Postremo cuius opus est Cyprianus in omnibus victor, nisi eius de quo dictum est: In omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 8? Non ergo recedimus a laudibus Dei, quando laudamus opera Dei, et praelia Dei in milite Dei.

Martyres et armantur a Deo, et ab eodem armato adiuvantur.

3. Sic enim exhortatur Apostolus: State succinti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae, et calceati pedes in praedicatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei 9. Quid est iustitiae lorica indui, et accipere scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, nisi a Domino donis eius armari? Nec armari tantum sufficeret huic militi, nisi impetrasset ab armato ipso, a quo armatus fuerat, adiuvari. Neque enim piissimus Martyr in illa conflictione passionis non oravit et dixit: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum 10. Quomodo vinceretur, quem sic Dominus producebat armatum, sic adiuvabat armatus?

Armatus Deus quomodo intellegendus. Framea Dei, Ecclesia. Framea Dei, anima iusti.

4. Absit autem ut armatum Deum quibusdam corporalibus instrumentis puerili corde credamus. Cuiusmodi quippe arma sint illa, quibus ab armato Deo solent eius milites adiuvari, ipsi confitentur adiuti, ubi exclamantes et gratias agentes dicunt: Domine, ut scuto bonae voluntatis coronasti nos 11. Framea vero Dei, hoc est gladius Dei, quam frameam corpus Christi quod est Ecclesia, adversus eos qui se persequuntur, precatur effundi atque concludi; potest quidem intellegi, ubi ipse Salvator suo corpori dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium 12. Quo gladio spiritali a martyribus suis coelestia concupiscentibus gaudia, terrenos male blandos separavit affectus, quibus de coelo ad terram revocarentur astricti, nisi gladius intercideret Christi. Sed est etiam alia evidentissima Dei framea anima iusti in manu Dei; de qua illi in Psalmo dicitur: Erue animam meam ab impiis, frameam tuam ex inimicis manus tuae 13. Quod dixit, animam meam; hoc repetivit, frameam tuam; quod dixit, ab impiis; hoc repetivit, ex inimicis manus tuae.

Framea magna Dei Cypriani anima. Altare erectum super corpus Cypriani.

5. Hanc effudit frameam spargendo usquequaque martyres suos: et conclusit adversus eos qui persequebantur Ecclesiam; ut quia praedicantium vocibus non flectebantur, morientium virtutibus frangerentur. Fortia quippe sibi adversus inimicos fabricat arma Deus, eos ipsos quos facit amicos. Magna itaque framea Dei anima beatissimi Cypriani, splendida caritate, acuta veritate, pugnantis Dei acta et vibrata virtute, quae bella confecit? quas contradicentium catervas redarguendo superavit? quot percussit infensos? quot prostravit adversos? In quam multorum inimicorum cordibus ipsas inimicitias, quibus oppugnabatur, occidit, eosque amicos quibus adversus alios Deus copiosius pugnaret, effecit? Ubi autem venit tempus, ut tamquam praevalescentibus hostibus prenderetur, tum vero ne oppressus et victus ab impiis eorum manibus cederet, adfuit ille per quem praestaretur invictus: suscepit victoriam, postquam nullum certamen ulterius remaneret, quam de hoc scilicet mundo et de mundi huius principe reportaret. Adfuit omnino fidelissimo suo testi usque ad mortem pro veritate certanti, fecit quod exoratus fuerat, eruit animam eius ab impiis, frameam suam ab inimicis manus suae. Cuius victricis animae sanctam carnem, tamquam frameae illius vaginam, hoc loco sublimitate divini altaris ornamus; eidem ipsi animae triumphali resurrectione reddendam et nulla deinceps morte ponendam.