IN NATALI CYPRIANI MARTYRIS
1. Spiritus sanctus doceat nos in hac hora quae oporteat dicere: dicturi enim sumus aliquid de laude Cypriani gloriosissimi martyris, cuius Natalem hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen sic frequentat Ecclesia, id est, Natales, ut Natales vocet pretiosas martyrum mortes. Sic, inquam, hoc nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui non sunt in illa, hoc dicant cum illa. Quis enim hodie, non dicam in hac nostra civitate, sed plane per Africam totam transmarinasque regiones, non Christianus solum, sed Paganus, aut Iudaeus, aut etiam haereticus poterit inveniri, qui non nobiscum dicat Natalem martyris Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit, ignoramus; et quia hodie passus est, Natalem eius hodie celebramus. Sed illum diem non celebraremus, etsi nossemus. Illo enim die traxit originale peccatum: isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex fastidioso matris utero istam processit in lucem, quae oculos carnis illecebrat: isto autem die ex occultissimo naturae sinu illam discessit ad lucem, quae visum mentis feliciter et beate illustrat.
2. Carthaginensem Ecclesiam vivens gubernavit, moriens honoravit. Ibi episcopatum gessit, ibi martyrium consummavit. In eo quippe loco, ubi posuit carnis exuvias, saeva tunc multitudo convenerat, quae propter odium Christi sanguinem funderet Cypriani: ibi hodie venerans multitudo concurrit, quae propter Natalem Cypriani bibit sanguinem Christi. Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani sanguis bibitur Christi, quanto devotius ibi propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani. Denique, sicut nostis, quicumque Carthaginem nostis, in eodem loco mensa Deo constructa est; et tamen mensa dicitur Cypriani, non quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed quia ibi est immolatus, et quia ipsa immolatione sua paravit hanc mensam, non in qua pascat sive pascatur, sed in qua sacrificium Deo, cui et ipse oblatus est, offeratur. Sed ut mensa illa, quae Dei est, etiam Cypriani vocetur, haec causa est; quia ut illa modo cingatur ab obsequentibus, ibi Cyprianus cingebatur a persequentibus: ubi nunc illa ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab inimicis frementibus calcabatur: postremo ubi illa erecta est, ibi prostratus est. Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: qui ascendit super occasum 1, ipse fecit ista super occisum.
3. Sed cum Carthago habuerit cathedram eius, Carthago habeat memoriam eius; unde nos celebraremus Natalitia eius, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 2? In omnem terram exiit sonus eius, et in fines orbis terrae verba eius 3. Docuit fideliter quod facturus erat, fecit fortiter quod docuerat. Ad pretiosam mortem iuste vivendo, ad gloriosam vero vitam iniuste moriendo pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen, quia perduxit usque ad sanguinem pro veritate certamen.
4. Verum quia non solum dixit quae audirentur, sed scripsit etiam quae legerentur, et ad alia loca per alienas linguas, ad alia vero per suas litteras venit, et innotuit regionibus multis, partim per famam fortissimae passionis, partim per dulcedinem suavissimae lectionis: alacres celebremus hunc diem, et ita omnes unanimiter supplicemus, ut in Ecclesia maiore communem patrem audire et videre mereamur; habituri et de sermone eius gaudium, et de passionis eius gloria profectum, per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen.