IN NATALI CYPRIANI MARTYRIS
1. 1. Sermonem a nobis debitum auribus et cordibus vestris exigit tam grata et religiosa solemnitas, qua passionem beati Martyris celebramus. Tristis procul dubio tunc Ecclesia fuit, non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper cupiens videre praesentem tam bonum rectorem atque doctorem. Sed quos afflixerat sollicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc, non solum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti laetitia cuncta quae tunc gesta sunt legendo et diligendo recolimus; dieque isto gaudere iam concessum est, non timere. Neque enim eum formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet itaque universam illam fidelissimi et fortissimi et gloriosissimi Martyris passionem cum exsultatione recordari praeteritam, quam tunc fratres cum sollicitudine sustinuere futuram.
1. 2. Primo igitur quod pro fide confessionis Christi in exilium Curubin missus est, non sancto Cypriano aliquid nocitum, sed multum illi praestitum est civitati. Quo enim ipse mitteretur, ubi ille non esset, propter cuius testimonium mittebatur? Christus ergo qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 1, in omni loco membrum suum excipiebat, quocumque furor inimici pellebat. O stulta infidelitas persequentis! Si quaeris exsilium quo Christianus iubeatur ire; prius, si potes, inveni unde Christus cogatur exire. De patria sua in alienam te arbitraris excludere hominem Dei, in Christo nusquam exsulem, in carne ubique peregrinum. Sed iam considerare et commemorare delectat post illud, quod Cyprianus non senserat, sed inimicus putabat exsilium, quid ex ordine passionis ipsius consecutum sit. Cum enim Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de civitate Curubitana, in quam exsilio praecepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus esset; in hortis suis manebat: et inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensum illi erat.
2. 3. Quid iam fremeret persecutoris impetus adversus cor semper paratum, accedente etiam Domini revelatione firmatum? Quando enim desereret patientem, quem non est passus praeoccupari nescientem? Iam ergo quod ad eum passioni exhibendum duo missi sunt, qui eum etiam secum in curriculum levaverunt in medioque posuerunt; et hoc divinae admonitionis fuit, ut gaudens recoleret ad eius corpus se pertinere, qui inter iniquos deputatus est. Christus namque inter duos latrones ligno suspensus, ad exemplum patientiae praebebatur 2. Cyprianus autem inter duos apparitores, ad passionem curru portatus Christi vestigia sequebatur.
2. 4. Quid illud quod cum in alium diem dilatus apud custodes esset, atque illuc se multitudo fratrum ac sororum congregans, pro foribus pernoctaret, custodiri puellas praecepit, quanta intentione considerandum? quanta laude praedicandum? quanto praeconio commendandum est? Vicina corporis morte, non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis; et cura tuendi dominici gregis usque ad extremum vitae huius diem mente sobria tenebatur: nec excutiebat ab animo diligentiam fidelissimi dispensatoris, manus iam proxima cruenti carnificis. Ita se martyrem cogitabat futurum, ut esse non oblivisceretur episcopum: magis curans quam rationem pastorum principi de commissis sibi ovibus redderet, quam quid infideli proconsuli de fide propria responderet. Amabat quippe eum, qui Petro dixerat: Amas me? Pasce oves meas 3. Et pascebat oves eius, pro quibus sanguinem fundere illum imitans praeparabat. Custodiri puellas praecepit, sciens non solum se habere simplicem Dominum, sed etiam versipellem adversarium. Itaque adversus leonem aperte frementem in confessione virile pectus armabat, adversus lupum insidiantem gregi sexum femineum muniebat.
3. 5. Ita vere sibi consulit, qui Deum iudicem cogitat, apud quem causam gestae huius vitae atque ab illo sibi muneris iniuncti quisque dicturus est: ubi omnis homo recipit, sicut testatur Apostolus, quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 4. Ita sibi consulit, qui ex fide vivens, et satagens ne ab extremo praeoccupetur die, extremum computat omnem diem, et sic Deo placitos mores perducit usque ad extremum diem. Ita sibi beatus Cyprianus et episcopus misericordissimus, et martyr fidelissimus, consulebat, non sicut eum lingua subdola diaboli per os possessi a se impii iudicis monere videbatur dicens: "Consule tibi". Cum enim eius immobilem mentem videret, quando ei dixit: "Iusserunt te principes caerimoniari"; responditque ille: "Non facio": adiecit et ait: "Consule tibi". Ipsa est lingua subdola diaboli: etsi non huius qui nesciebat quid loqueretur, illius tamen qui per eum loquebatur. Loquebatur enim proconsul, non tam secundum principes homines, quorum iussa sibimet iniuncta iactabat, quam secundum principem potestatis aeris de quo Apostolus dicit: Qui operatur in filiis diffidentiae 5: quem per huius quoque linguam operari Cyprianus noverat, quod ipse non noverat. Noverat, inquam, Cyprianus, cum a proconsule audiret: "Consule tibi" quod caro et sanguis diceret stolide, hoc diabolum dicere subdole: atque intuebatur in uno opere duos; istum oculis, illum fide. Nolebat eum iste mori, nolebat ille coronari: proinde circa istum placidus, circa illum cautus; huic aperte respondebat, illum occulte vincebat.
4. 6. "Fac, inquit, quod tibi praeceptum est: in re tam iusta nulla est consultatio". Dixerat quippe ille: "Consule tibi". Ad hoc responsum est: "In re tam iusta nulla est consultatio". Consulit enim qui consilium vel impertit, vel quaerit. Sed proconsul non a Cypriano consilium accipere volebat, sed eum potius ut a se acciperet, admonebat. At ille: "In re, inquit, tam iusta nulla est consultatio". Non adhuc consulo, quia non adhuc dubito: abstulit enim mihi dubitationem ipsa iustitia. Iustus autem, ut securus moriatur in carne, certus vivit in fide. Praecesserant Cyprianum multi martyres, quos flagrantissimis exhortationibus suis ad vincendum diabolum accenderat; et erat utique iustum ut quos veridicus loquendo praemiserat, patiendo intrepidus sequeretur: ergo "in re tam iusta nulla est consultatio". Quid ad haec dicamus? quid ad haec exsultemus? Tanta conceptione gaudiorum, in quid erumpat cor nostrum et os nostrum, nisi in ipsam venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius Maximus decretum ex libello recitasset: "Tascium Cyprianum gladio animadverti placet". Respondit ille: "Deo gratias". Habentes igitur de re tanta memoriam praesentis loci, festivitatem sollemnissimi diei, propositionem saluberrimi exempli, omnibus medullis nostris dicamus et nos, Deo gratias.