HABITUS CARTHAGINE IN MAPPALIBUS, ID EST, IN BASILICA BEATI
MARTYRIS CYPRIANI, PER VIGILIAM NATALIS EIUS
1. Loquimur Caritati vestrae in domo Dei quod praesens Psalmus admonuit. Quis est qui dicat: Paravi lucernam Christo meo. Inimicos eius induam confusionem; super ipsum autem florebit sanctificatio mea 1; et quae illa lucerna sit, quam paravit Christo suo; et qui sint inimici Christi eius, quos per illam lucernam induit confusionem; et quae sanctificatio eius, qui paravit lucernam Christo suo, quae florebit super Christum eius. In his enim omnibus verbis illud tantum videtur planum et apertum, quod hic ait: Christo meo; non enim aliud intellegendum est, quam Christus Dominus et Salvator noster. Perscrutantes itaque, quantum largitur Deus, altitudinem sensus huius, invenimus hoc Deum Patrem dicere. Deus ergo Pater, id est, persona Dei Patris per Prophetam loquitur: Paravi lucernam Christo meo. Filium autem Dei eumdem esse et Christum Dei, non est exponendum Christianis. Inventa itaque loquentis persona videamus, quae sit lucerna a Deo Patre Christo Filio praeparata. Dominus ipse dicit de Ioanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exultare ad horam in lumine eius 2. Lucernam ergo dixit Ioannem, accensam de fonte luminis. Ut testimonium perhiberet veritati. In hac enim caecitate iacebant homines, et in hac oculi interioris infirmitate, ut sol iustitiae per lucernam quaereretur. Nam si quis haberet mundum oculum cordis, eum ipsum prius intueretur, nec ad eius testimonium lucernam quaereret. Cum enim de illa lucerna dixisset: Voluistis exultare ad horam in lumine eius; ego autem, inquit, habeo testimonium maius quam Ioannem 3. Lucerna ergo infirmis in nocte accensa est. Et quomodo illam accendit? Pater Christo Filio suo de Ioanne dicit: Ecce mitto angelum meum ante te, qui praeparabit viam ante faciem tuam 4. Paravit lucernam Christo suo 5.
2. Quomodo inimicos eius per ipsam lucernam induit confusionem? Ac prius videte quod diximus, de fonte luminis accensam lucernam. Ipse Ioannes testatur: Nos autem, inquit, de plenitudine eius accepimus 6. Erat autem Ioannes tanta excellentia praecellens, ut non ante Christum missus, sed ipse Christus putaretur. Ille autem, si lucerna esset extincta, et nidore superbiae fumida, quando ad eum missum est a Iudaeis, dictumque illi: Tu quis es? Tu es Christus, an Elias, an Propheta? 7 Diceret: Ego sum 8. Invenerat enim occasionem iactantiae suae, ultro honorem falsum errore hominum deferente. Numquid hoc persuadere laborabat, quod priores dicebant qui interrogabant? Sed missus est humilis ad parandam viam excelso; inde amicus sponsi 9, quia servus cognitor Domini. Et ait: Ego sum vox clamantis in eremo; parate viam Domino, rectas facite semitas eius 10. Ego non sum Christus, nec Elias, nec Propheta. Et illi: Quis ergo es? Et quid dixit? Ego sum vox clamantis in deserto: Parate viam Domino. Iam enim ista praedixerat Isaias 11; de quo autem praedixerit, ibi intellegitur. Legistis, inquit, hoc in Isaia, et forte lectum ignorastis unde sit dictum: Ego sum de quo est dictum. Quantum autem se abicit, qui tantum erigebatur, ut Christus putaretur, quantum se abicit, videte. Ego quidem, inquit, baptizo vos in aqua; qui autem post me venit, maior me est 12. Et aliquanto posset me maior dici. Maiorem se illum dicit. Dic, quanto maiorem? Cuius non sum, inquit, dignus corrigiam calceamenti solvere 13.
3. Iam hinc intellegite dispensationem, quare Ioannes ante Christum praemissus est. Videtis, quanto sit minor, quantoque illum fateatur esse maiorem, ut dicat indignum se solvere corrigiam calceamenti eius. Quantus est iste, qui se dicit indignum solvere corrigiam calceamenti huius? Quantus est? ubi quaerimus? Si ab ipso Ioanne quaeramus, quantus sit Ioannes, non invenimus; humiliat enim se, et nihil de se, vel veraciter, iactanter loquitur. Quantus ergo sit Ioannes, qui non est dignus corrigiam calceamenti solvere eius qui homo putabatur, a quo audituri sumus? Ipsum Dominum interrogemus, et dicamus ei: Domine, perhibuit de te Ioannes magnum testimonium, et cum eius magna excellentia inter homines appareret, ut Christus esse putaretur, quaesitumque ab eo esset quis esset, dixit non se esse Christum, dixit venturum esse maiorem se, et tanto maiorem, ut non sit dignus corrigiam solvere calceamenti eius. Tamquam lucerna fidelis locuta est de excellenti lumine tuo. Hoc de te Ioannes. Videamus quis sit qui de te ista, quantus sit ille qui se ita humiliavit tibi, teque tanto ampliorem se confessus est. Quis est? Ille de te ista: Tu de illo dic nobis aliquid. Audi vocem Domini de Ioanne: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista. Sed quid ait? Qui autem minor est, in regno caelorum maior est illo 14. Se ipsum dicit: non enim arrogans est Deus, cum commendat magnitudinem suam. Quid est: Qui minor est? Qui posterior aetate, maior maiestate. Posterior enim natus Ioanne est Dominus Christus, sed in eo quod factus est propter nos, non in eo per quod facti sumus. Ille qui post Ioannem natus est audit a Patre: non ante Ioannem, non ante David, non ante Abraham, sed: Ante luciferum genui te 15. Si ergo accommodatum est aliquid infirmitati nostrae, ut diem lucerna praecederet, et creditum est lucernae de die, quanto magis credendum est diei de lucerna, quia: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista? Homo igitur, quo nemo maior natus erat, cum dicit se indignum solvere corrigiam calceamenti cuiusdam, quid est ille, cuius non est dignus solvere corrigiam calceamenti homo quo nemo maior erat? Si iam Ioannes tantus homo, ut amplior non possit esse homo, quidquid illo maius, amplius est quam homo. Si iam Ioannes tantus homo, in maior illo nullus sit homo, qui maior illo est, amplius est quam homo. Et qui amplius est quam homo, tamen propter hominem homo, merito super eum floret sanctificatio Patris.
4. Super eum enim Spiritus Sanctus in specie columbae descendit: flos sanctitatis in specie columbae, in forma simplici atque innocenti tunc demonstratus est plenius ipsi Ioanni, ut impleretur: Et super ipsum florebit sanctificatio mea. Ego, inquit, non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego, inquit, quod vidi testimonium perhibeo, quia ipse en electus Dei 16. De quo testimonium perhibet? Super quem vidit florere sanctificationem Patris. Unde vidit descendentem Spiritum Sanctum? Non enim a Filio aliquando recessit Spiritus, aut aliquando Filius ab Spiritu, aut aliquando Filius a Patre, aut Pater a Filio, aut Spiritus a Filio et Patre; sed aliter ista intelleguntur mente purgata, aliter oculis demonstrantur. Nullo tempore praecedit Pater Filium, nullo tempore sequitur Filius Patrem; nullo tempore, quia ibi nullum tempus. Pater et Filius et Spiritus Sanctus, creator temporum, unus Deus. Ibi ergo non est ut dicas: Prior est Pater, posterior Filius; ex quo Pater, ex illo Filius. Quaere: Ex quo Pater? Superas cogitatione terram, caelum, angelos, visibilia, invisibilia, universam creaturam, et quaeris: Ex quo coepit Pater? Non sic quaeruntur aeterna; noli quaerere ex quo, nisi quod incipit. Noli quaerere ex quo, a quo incipit quidquid coepit, et quod a nullo incipit, quia non incipit. Sicut autem non incipit Pater, non incipit Filius, sed est Filius splendor Patris. Sic splendor ignis, ex quo ignis; et splendor Patris, ex quo Pater. Ex quo autem Pater? Ab aeterno in aeternum. Ergo et splendor Patris ab aeterno in aeternum; et tamen, quia splendor illius, Filius illius, et sic non coepit tempore, ut genitus sit a Patre. Quis hoc videat? Lima cor, excute pulverem, dilue maculam; quidquid interiorem perturbat intuitum curetur et sanetur, et apparebit quod dicitur et creditur, antequam videatur.
5. Modo tamen credimus, fratres. Quid credimus? Patrem et Filium et Spiritum Sanctum nullo tempore se praecedere. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus nullo tempore se praecedant, non tamen potui nominare Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, nisi ista nomina tempora tenerent, et temporibus suis tenerentur. Non est prior Pater et posterior Filius, et tamen ego non potui dicere nisi unum prius et alium posterius, et sua tempora omnes syllabae tenuerunt, et secunda syllaba in verbis meis sonare non potuit, nisi cum prima transisset. Peracta sunt tempora in syllabis meis, cum ea dicerem quae non habent tempora. Sic ergo, fratres mei, cum illa Trinitas sensibiliter ostenderetur huic carni, in fluvio apparuit omnis Trinitas, ubi baptizatus est Dominus a Ioanne. Baptizatus est enim, ascendit a baptismo, descendit columba, et sonuit vox de caelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui 17. Filius in homine, Spiritus in columba, Pater in voce. Res indiscreta discrete monstrata est; si tamen dicenda est res, sed potius rerum omnium causa, si tamen causa. Quid enim dicimus, cum de Deo dicimus? Et tamen dicimus, et dici se sinit, qui non est velut cogitatur, dici autem non potest nec quo modo cogitatur. Sed quantum ad homines, fratres, ecce per columbam apparuit, et impletum est: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea 18. Florebit enim dictum est, clare apparebit; nihil enim in arbore flore clarius, nihil lucidius. Age iam pervenimus ad ultima verba hypopsalmatis, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Recordor me praetermisisse qui sint inimici qui confusi sunt per lucernam.
6. Paravi lucernam Christo meo 19. Pater dicit de Filio suo. Quam lucernam? Ioannem. Interroga ipsum Filium. Ille erat lucerna ardens et lucens 20. Inimicos eius induam confusionem 21. Inimici Christi aperti, qui, nisi Iudaei? Habet enim occultos inimicos Christus. Omnes inique atque impie viventes inimici sunt Christi, et si signentur nomine eius, et si vocentur Christiani. Quibus enim dicturus est: Non novi vos; et dicunt illi: Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus 22. Quid, manducavimus et bibimus in nomine tuo? Non enim escas suas pro magno iactabant, et inde se ad Christum pertinere dicebant. Est esca quaedam quae manducatur et bibitur, et Christus est; et ab inimicis Christus manducatur et bibitur. Norunt fideles Agnum immaculatum quo vescuntur; atque utinam sic vescantur, ut non sint poenae debitores! Sicut enim dicit Apostolus: Quicumque manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 23. Ergo inimici Christi sunt, qui malunt inique vivere, quam illi obtemperare, et, cum dicitur venturus iudicare vivos et mortuos, timent ne veniat. Si illis liceret, facerent ne veniret. Quia non potuerunt facere ut non veniret, facerent ne rediret. Iam Iudaei hoc voluerunt facere, ne rediret. Missus est enim filius ad malos illos colonos, ad malos conductores nolentes reddere mercedem, et lapidantes servos missos ad se. Tunc dixit paterfamilias, dominus vineae: Mittam filium meum 24 forsitan vel ipsum reverebuntur. Illi autem cogitaverunt dicentes: Hic est heres, venite occidamus eum, et nostra erit hereditas 25. Non potuerunt facere ne veniret a Patre, et conati sunt facere ne rediret ad Patrem. Sed cui bono? Videbant quidem et contemnebant mortalem, sed in eo non potuerunt occidere nisi mortem. In morte Christi mors mortua est. Ille resurgens ascendit ad Patrem, et venturus est. Quid timetis? Amate, et securi eritis. Nonne nos oramus: Adveniat regnum tuum 26? Ergo, fratres, oramus, et timemus ne exaudiamur?
7. Sed isti, ut dicere coeperam, occulti sunt inimici. De illis apertis loquamur, qui aperte inviderunt, saevierunt, tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, crucifixerunt, occiderunt, sepultum custodierunt. Videamus quomodo induti sunt confusionem per illam lucernam. Cum miracula viderent in Domino iidem inimici: Dic nobis, inquiunt, in qua potestate ista facis? 27. Inimico animo interrogaverunt, ut, si ille fateretur potestatem suam, quasi blasphemandi reum tenerent. Sed quomodo ille fecit de nummo, quando volebant calumniari ei, si diceret: Reddatur tributum Caesari, quasi maledixisset genti Iudaeorum, quam fecisset subditam et tributariam; si autem dixisset: Non reddatur, criminarentur eum apud Caesaris amicos et ministros, quod prohiberet reddi; ille autem: Ostendite, ait, mihi nummum: Cuius habet imaginem et superscriptionem? Responderunt: Caesaris. Reddite ergo Caesari quod Caesaris est, et quae Dei sunt Deo 28. Hoc est dicere: Si Caesar quaerit imaginem suam in nummo, Deus non quaerit imaginem suam in homine? Sic et hic inimici calumniatores in corde et corde locuti sunt mala 29. Semel enim dixisset in corde, nisi qui talia loquerentur duplex cor haberent, et, unde paulo ante dictum est, cor combinatum, non simplex. Videte enim quantum interest. De servis Dei multis dictum est, quia habebant unum cor: Erat, inquit, illis anima una et cor unum in Deum 30. Multi simplices habent unum cor, unus dolosus duo corda. Ergo, quia illi loquebantur in corde et corde: Dic nobis in qua potestate ista facis? 31 id est, si dixeris honoramus, si dixeris veneramur, si dixeris exoramus. Videtur hoc sonare de alio corde. De alio autem, nam duplex ibi erat, si dixeris calumniamur, si dixeris inveniemus quod teneamus, si dixeris inveniemus quod accusemus. Tales inimici: sed confundantur de lucerna; modo illos videbitis confundi. Et bene, quia tempus. Agimus lucernarium, confundantur inimici Christi per lucernam quam paravit Christo suo Pater. Ille enim erat lucerna ardens 32, ipse Dominus ait. Quid ergo istis respondit dicentibus: Dic nobis in qua potestate ista facis? Interrogabo et ego unum sermonem. Dicite mihi, Ioannis baptismus unde est? de caelo, an ex hominibus? 33 Illi autem perturbati apud se: Si dixerimus, de caelo, dicturus est nobis, quare non credidistis ei? id est: Ut quid me interrogatis in qua potestate ista facio, quando de me ille perhibuit testimonium quem vos interrogastis? Ergo, si dixerimus: De caelo; dicet nobis: Quare non credidistis ei? Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum. Omnes enim Ioannem tamquam prophetam habebant 34. Hac timentes populum, hac timentes veritatem; hinc timidi, hinc invidi; ubique caeci, responderunt: Nescimus 35. Prolata est lucerna, fugerunt tenebrae; etenim, quamvis praesentes essent corpore, fugerunt corde, dicendo se nescire quod sciebant. Indicium fugae, cordis timor; timebant a populo lapidari, si dicerent ex hominibus baptismum Ioannis; timebant a Christo convinci, si dicerent de caelo baptismum Ioannis. Fugerunt confusi. Nominato ergo Ioanne timuerunt, conturbati tacuerunt. Et ille: Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio 36.
8. Parata est ergo lucerna Christo Domino nostro Ioannes Baptista; inimici eius calumniosi interrogatores prolato lucernae lumine confusi recesserunt; impletum est: Inimicos eius induam confusionem 37. Nos autem, fratres, et per Ioannem Baptistam praecursorem agnoscentes Dominum, immo et per ipsius Domini testimonium, de quo ait: Habeo testimonium maius Ioannes 38, credentes in Christum, efficiamur corpus capitis ipsius, ut unus Christus sit caput et corpus; et in omnibus nobis unum factis implebitur: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea 39. Conversi ad Dominum.