SERMO 308

IN EADEM SOLEMNITATE

Herodes in angustiis aut periurii aut cruenti facinoris admittendi.

1. 1. Propter hunc locum, quem hodie audivimus, cum Evangelium recitaretur, dico Caritati vestrae: videtis miserum istum Herodem, Ioannem sanctum virum et Dei hominem dilexisse: sed quoniam temere iuravit ebrius laetitia et delectatione saltantis, daturum se promisit quidquid illa puella, quae saltando placuerat, poposcisset. At ubi poposcit rem crudelem et nefariam, contristatus est quidem; videbat enim tantum scelus fieri: sed positus inter iurationem suam et puellae petitionem, ubi videbat cruentum facinus, ibi rursus timebat reatum periurii; ne Deum offenderet periurando, Deum offendit saeviendo 1. Dicit mihi aliquis: Quid ergo debuit facere Herodes? Si dixero, Non debuit iurare: quis non videat hoc eum non facere debuisse? Sed non consulor de homine, utrum iurare debeat; sed quid facere debeat qui iuravit. Ipsa est magna deliberatio. Temere iuravit: quis nesciat? Tamen lapsus est, iuravit. Ecce puella petivit caput sancti Ioannis: quid facere debuit Herodes? Demus illi consilium. Si dixerimus, Parce Ioanni, ne facias scelus; periurium suademus. Si dixerimus, Noli periurare; ad scelus implendum provocamus. Mala conditio.

2. 1. Antequam veniatis ergo ad istum bicipitem laqueum, tollite de ore vestro temerarias iurationes: antequam veniatis ad istam consuetudinem malam, moneo fratres meos, moneo filios meos: quid opus est, ut veniatis ad hunc articulum, ubi non possumus invenire consilium?

Temeraria iuratio non implenda admisso homicidio. Periurium Davidis magnum peccatum, licet minus quam homicidium.

2. 2. Tamen Scripturis diligentius perscrutatis, occurrit mihi unum exemplum, ubi video pium hominem et sanctum in temerariam iurationem cecidisse, et maluisse non facere quod iuraverat, quam iurationem suam fuso hominis sanguine implere. Commemoro ergo Caritatem vestram. Quando Saül sanctum David persequebatur ingratus, ille cum suis ibat quocumque poterat, ne inveniretur a Saüle, et occideretur. Et quodam die ab homine divite, qui vocabatur Nabal, et tondebat oves suas, petivit sustentaculum victus, sibi et eis qui cum illo erant. Immisericors dare noluit, et quod est gravius, contumeliose respondit. Iuravit sanctus David, eum occisurum se esse. Erat enim armatus. Et quod facile fuerat, et iuste facere ira persuadente videbatur, incautus fudit iurationem; et coepit ire, ut faceret quod iuraverat. Occurrit Abigail uxor Nabal, et tulit ei necessaria quae poposcerat. Suppliciter eum rogavit, flexit, et a mariti sanguine revocavit 2. Iuravit temere, sed non implevit iurationem maiore pietate.

3. 2. Proinde, carissimi, iterum redeo ad monendos vos. Ecce sanctus David, non quidem iratus sanguinem hominis fudit; sed eum falsum iurasse negare quis poterit? De duobus peccatis elegit minus: sed minus fuit illud in comparatione maioris. Nam per se ipsum appensum, magnum malum est falsa iuratio. Prius ergo laborare debetis, et confligere adversus consuetudinem vestram malam, malam, malam, et valde malam; et tollere iurationem de oribus vestris.

Iurans ab alio provocatus non sic peccat, quomodo iste alius.

3. 3. Si quis autem provocaverit te ad iurationem, ut forte sic sibi existimet satisfieri posse, si iuraveris de illa re quam putat te commisisse aut fecisse, et forsitan non fecisti; ne remaneat in illo mala suspicio, si iuraveris tu, non sic peccas quomodo ille qui te provocavit: quia dixit Dominus Iesus: Sit in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est 3. Loquebatur autem de iuratione, ubi nos intellegere voluit ipsam iurationem a malo esse. Si ab alio provocatus fueris, ab ipsius malo erit quod iuras, non a tuo. Et hoc est prope a malo communi generis humani, quoniam corda nostra videre non possumus. Nam si corda nostra videremus, cui iuraremus? Quando a nobis exigeretur iuratio, quando videretur oculis proximi ipsa cogitatio?

Iurare compellens eum quem falsum iuraturum credit, peior est homicida.

4. 4. Scribite in cordibus vestris quod dico: Ille autem qui hominem provocavit ad iurationem, et scit eum falsum esse iuraturum, vincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus est, ille animam; imo duas animas, et eius quem iurare provocavit, et suam. Scis verum esse quod dicis, et falsum esse quod ille dicit, et iurare compellis? Ecce iurat, ecce peierat, ecce perit: tu quid invenisti? Imo et tu peristi, qui de illius morte te satiare voluisti.

Tutuslymeni ob hoc peccatum divina correptione flagellatus.

5. 5. Aliquid dicam, quod nunquam dixi Caritati vestrae, in hoc populo, quod contigit in hac ecclesia. Fuit hic homo quidam simplex, innocens, bene fidelis, a multis vestris, id est, Hipponensibus, imo ab omnibus cognitus, Tutuslymeni vocatus. Tutumlymeni quis vestrum non novit, qui cives estis? Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur; et hominis fidei se commisit. Commotus provocavit eum ad iusiurandum. Iuravit ille, iste perdidit: sed isto perdente, ille penitus periit. Dicebat ergo iste Tutuslymeni homo gravis et fidelis, ipsa nocte exhibitum se fuisse ad iudicem, et cum magno impetu atque terrore se pervenisse ad praesidentem excelsum quemdam et admirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, iussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: Quare provocasti hominem ad iurationem, quem sciebas falsum esse iuraturum? Respondit ille: Negavit mihi rem meam. Responsum est illi: Et nonne melius erat, ut rem tuam quam exigebas perderes, quam animam hominis istius falsa iuratione perimeres? Prostratus iussus est caedi. Caesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum est illi, postquam emendatus est: Parcitur innocentiae tuae, de caetero cave ne facias. Fecit quidem ille grave peccatum, et emendatus est: sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et istam meam admonitionem et exhortationem tale aliquid fecerit. Cavete a falsa iuratione, cavete a temeraria iuratione. Ab his duobus malis securissime cavebitis, si consuetudinem iurandi a vobis abstuleritis.