SERMO 306/D

SERMO DE NATALE SANCTI QUADRATI

Credendo atque loquendo martyres invenerunt mortem.

1. Beatus Apostolus adhibuit testimonium de Scripturis in quo nobis gloriam martyrum commendavit. Propter quod scriptum est, inquit: Credidi, propter quod locutus sum et nos credimus, propter quod et loquimur 1. Si enim tantummodo credidissent et non loquerentur, non paterentur. Credendo itaque apprehenderunt vitam et loquendo invenerunt mortem, sed mortem in qua corpus corruptibile seminaretur et incorruptio meteretur. Istum sensum, id est, quod credimus propter quod et loquimur, alio loco, idem Apostolus sic explicavit: Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem 2.

Vana salus hominis.

2. Hic quisquam forsitan quaerat: "Quomodo confessio fit ad salutem, cum martyres, quando confitebantur, tunc occidebantur? Certe ergo confessio <non> fit ad salutem". Oblitus es: Da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 3? Plane ore confessi sunt ad salutem, ad salutem propriam fidelium, propriam Christianorum, non communem hominum et iumentorum. Nam et ista salus quae communis est hominibus et pecoribus, a quo, nisi ab omnium Creatore? A quo enim facti sumus ut essemus, ab illo accepimus ut salvi esse possemus. Notum est autem fidelibus Deum esse creatorem non solum hominis sed etiam pecoris. Unde: Homines et iumenta salvos, inquit, facies, Domine, secundum multiplicationem misericordiae tuae Deus 4. Quia enim Deus et Creator es hominum, multiplicatio misericordiae tuae pervenit ad salutem etiam iumentorum. Quid ergo plus homines nisi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 5? Sperabunt quid, nisi aliam salutem, non huius temporis, sed aeternam? Alia enim salus tenetur, alia speratur, et ideo martyres fortissimi in fide, quia contempserunt quod tenebant ut acciperent quod sperabant. Salutem et salutem, aliam noverant, aliam credebant; aliam videbant, aliam non videbant. Qualis ergo fides, carissimi, qualis fides! Contemne quod vides, perveniet fides.

Quem me dicunt homines filium hominis?

3. Unde nobis dilucescit nonnulla distinctio inter homines et filium hominis. Sed omnes filii hominum, homines. Quo non omnes homines filii hominum? Quia Adam et Eva homines, non filii hominum. Quid horum duorum maluit esse Dominus Christus? Quia enim oportebat ut qui fecerat hominem, homo fieret propter hominem, et fieret quod fecerat, ne periret quod fecerat. Poterat utique carnem suam formare unde vellet verus homo veram carnem. Non enim, ut formaret primum hominem, patrem quaesivit aut matrem. Non quaesivit semen hominis ut fieret primus homo. Ventum est etiam ut ipse qui fecerat hominem fieret homo. Noluit tantummodo esse homo, quod posset si vellet, sed maluit esse filius hominis. Et quam vehementer, quam assidue hoc commendat quia filius est hominis! Advertite et adquiescite quando sancta Evangelia recitantur, quam incomparabiliter abundantius filium hominis se dicit quam filium Dei! Etenim digna Deo maiestas breviter fuerat commendanda, at vero excelsi humilitas crebrius fuerat inculcanda. Inter cetera ergo, ubi Dominus Iesus adsidue filium hominis se esse testatur, illum potissimum commemoremus ubi ait discipulis suis: Quem me dicunt homines filium hominis? 6 Quem te dicunt nisi filium hominis? Sed multi sunt filii hominum genere idem, virtutibus vel condicionibus dispares. Dicit ergo: Quem me dicunt homines? Responsum est quod alii eum dicerent Eliam, alii Ieremiam, alii Ioannem Baptistam vel unum ex Prophetis, tamquam filium hominis unum ex magnis hominibus. Sed hoc homines quibus et pecoribus communis est salus. Vos autem, inquit, quem me esse dicitis? 7 quasi illi non essent homines. Ait ille: Hoc et hoc me dicunt homines pertinentes ad hominem. Vos autem, utique filii hominum pertinentes ad filium hominis, quem me esse dicitis? Tunc respondit Petrus unus pro omnibus, unitas in omnibus, et ait: Tu es Christus Filius Dei vivi 8. Commendat Christus suam humilitatem. Confitetur Petrus Christi maiestatem. Sic decebat, sic oportebat. Audi, Petre, quid Christus pro te, et tu, dic quis pro te filius hominis. Quem me enim esse dicunt homines filium hominis? Quis est iste qui pro te factus est filius hominis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Ego, inquit, commendo humilitatem meam, tu agnosce divinitatem meam. Ego dico quid pro te factus sim, tu dic unde te fecerim.

Quod semper ignoratum est quando, veniet aliquando.

4. Salus ergo ista temporalis, hominibus iumentisque communis, contempta est a martyribus, illa quam habebant cum Adam homine, non cum filio hominis. Filii autem hominum pertinentes ad filium hominis, ut salutem contemnant hominibus iumentisque communem, sub tegmine alarum tuarum sperabunt 9. Quid ergo, carissimi, ut salutem istam contemnerent martyres, non est ista salus aliquod bonum? Si bonum non esset, quis glorietur quia contemnit quod nullum est bonum? Contemnat bonum ut veniat ad melius. Loquimur de salute ista quam nemo quaerens culpandus est. Videmus nihil aliud agere homines, quantum pertinet ad vitae praesentis sustentaculum, nisi ut salus ista, aut reparetur si defecerit, aut obtineatur si defuerit. Sed quamdiu - erit huius finis velis nolis - quamdiu poteris tenere istam salutem qui revocare non potes extremum diem? Fixa est unicuique aliqua meta novissimi diei. Ad istam metam omnes currunt, nec volentes currunt, sed impelluntur. Huic metae propinquiores sumus hodie quam heri, cras quam hodie, et quod semper ignoratum est quando, veniet aliquando. Sollicite ergo vivamus quia nescimus quando moriamur. Nescimus quando, et nescimus quam prope sit hoc quod diximus: "aliquando". Ac per hoc beatissimi martyres, cum venissent ad artic[ul]um temptationis, ut eis aut vita esset temporalis retinenda incertum "quando" admittendo, aut illa prendenda quae est sine fine retinenda - Quid miramini fratres mei? - quia fidem habuerunt, appenderunt et elegerunt, vicerunt quia melius elegerunt, elegerunt quia dilexerunt, et ut diligerent unde, nisi quia dilecti sunt, habuerunt? O beati! O gloriosi! O fortes! O magni! O felices! O Deo dedicatio! O ex omni parte quadrati! Bonum, sed temporale est, quod contempsistis. Bonum aeternum et incorruptibile est quod elegistis. Merito in confessione stetistis: quacumque vos persecutor vertere voluit, non ruistis.

Martyres candidas fecerunt stolas suas in sanguine Agni.

5. Hoc est esse vere beatum: ille vos miro modo de sanguine candidavit. Divinus sermo ait in Apocalypsi. Hi sunt qui de magna et multa tribulatione venerunt et laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt 10. Ubi eas candidas fecerunt? In sanguine, non cuiuscumque sed Agni 11. Omnis sanguis cruentat, sanguis Agni candidat. Quomodo candidat? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 12. Nam illud non est mirum quod stolas suas in sanguine laverunt. Potest enim aliquid in sanguine lavari, unde quidam ait: Sanguine largo colla armosque lavant 13. Lavant, numquid candidant? Ideo vigilavit sermo divinus, et cum dixisset: Laverunt stolas suas, addidit quod mireris: et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Quomodo enim illo non candidaretur quidquid lavaretur, de quo sanguine dictum est: Hic est sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 14?