SERMO 306/C

SERMO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI AD MENSAM CYPRIANI
DE
SANCTO QUADRATO

Episcopus erat Quadratus; grex eius Massa Candida.

1. Evangelica tuba exhortans martyres ad certamen, quo vincerent mundum, quomodo increpuerit audivimus: Qui animam suam vult salvam facere perdet eam; nam qui perdiderit eam propter me, inveniet illam 1. Salvando perdet, perdendo inveniet. Quid est hoc, nisi quia est quaedam salus animae secundum hoc saeculum, et est alia salus animae secundum Deum? In articulo ergo temptationis, qua probati sunt martyres, ita ut alterutrum eis proponeretur, aut Christi negatio, aut mortis temptatio, procul dubio qui voluerunt salvas facere animas suas secundum saeculum, negaverunt Christum, et perdiderunt eas; qui autem secundum saeculum perdiderunt animas suas, confessi sunt Christum, et invenerunt eas. Cui enim tutius commendatur anima, quam suo Creatori? Quis potest conservare quod erat, nisi qui potuit facere quod non erat? Hoc discens et docens iste Quadratus - erat enim episcopus - cuius sollemnitatem hodie celebramus, cum tota plebe sua, clericis et laicis, confessus est Christum. Praemisit gregem, quem pascebat: post quadriduum Quadratus secutus est. Massa enim Candida, cuius ante quadriduum sollemnitas celebrata est, plebs erat Dei, gubernationi huius credita. Quam magnum parietem signinarium regebat iste Quadratus! Et illae tot animae, et ex tot animabus, nondum videbant Ecclesiam, quam videmus; nondum videbant, et de se ipsis eam construebant, atque in eius conpagem moriendo lapides vivi currebant. Et ecce videmus Ecclesiam toto terrarum orbe diffusam, tunc in paucis magnam, nunc in multis latam atque diffusam; et cernimus impleri praedicta Prophetarum, quae praecesserunt futura omnia quae videmus. Sed, ut hoc fieret, quando paucitas erat, fortitudo magna erat. Angustam viam transeundo dilataverunt, et aspera dum calcando transierunt, praecesserunt nos. Secuti sunt hos, quicumque illis temporibus pro nomine Christi tribulationes varias pertulerunt. O beati perdendo animas suas? o felicia detrimenta! Sic proiciunt, sic perdunt, qui seminant. Quis enim dubitet, in omni seminatione ea, quae seminantur, proici, obrui? Sed quanta spes messis est, quam praecedit seminantis! Et quando seminatur, messem nemo videt; totum Deo creditur, terrae committitur. Servat terra, fecundat terra, multiplicat terra; sed illo agente, a quo factum est caelum et terra.

Quadrati nomine quid praesignatum.

2. Nomen huius martyris admonet nos de sancta quadratura aliquid dicere. Sanctus Noe de lignis quadratis arcam iussus est fabricare 2. Quid electum est in quadratura, quid praesignatum est, nisi quoniam quadratum stantem deicere nullus potest? Quacumque enim degeris, stabit. Contere te volvendo, labora deiciendo; et deiciendo sic invenies, quem deiecisti, quomodo stabat antequam deiceretur. Ubique statio illi collocata est. Proposita sunt damna, ablatae sunt res confitentium Christum: stetit Quadratus. Proposita sunt exilia, et amissio patriae carnalis; cogitata patria spiritali stetit Quadratus. Impacta tormenta saevique cruciatus: cogitatis tantis gehennae doloribus stetit Quadratus. Promissa ingentia praemia saecularia, ut negaretur Christus: cogitata caelesti corona stetit Quadratus.

Quod septies cadat iustus, non de peccato, sed de tribulatione accipiendum est.

3. Talis debet esset Christianus: sed, ut sit talis, invocandus est Christus. Ipse quadret, ipse regat, ipse cadentem cadere non permittat. Non enim frustra dictum est: Septies cadit iustus, et resurgit 3. Non ad casus alicuius gravis peccati debemus referre, quod dictum est. Cadit enim graviter, qui innocens erat et fit homicida; cadit, qui castus erat, et fit adulter. Non de talibus casibus dictum est: Septies cadit iustus et resurgit; sed dictum est hoc de casibus tribulationum. Cadere quippe humiliari est. Quantumque fuerit humiliatus iustus, resurgit. Quadratus ille est, qui vertitur, et stat. Et quod ait: Septies, pro universitate posuit, perfecto numero insinuans, quotienscumque ceciderit. Septies, quotienscumque; sicuti est septies in die laudabo te 4. Semper laus eius in ore meo 5. Et ut noveritis istum esse sensum in his verbis, septies cadit iustus et resurgit, circumstantia videamus, quid supra dixerit sancta Scriptura, et quid post haec verba subiecerit: ibi sensus evidens apparebit. Quid ergo ait Scriptura, ubi posita est ista sententia? Noli applicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate ventris 6. Et sequitur: Septies enim cadit iustus, et resurget; impii autem infirmabuntur in malis 7. Iam de consequentibus verbis post hanc sententiam coepit ista elucere sententia: Septies cadet iustus et resurget, impii autem infirmabuntur in malis. Ergo qui cadit septies et resurget, non infirmatur in malis; et hoc est ipsum cadere et resurgere, humiliari et non infirmari.

Dei verbo pascitur anima iniusti aeque ut iusti; sed aliter iste, aliter ille.

4. Quid est ergo, quod superius dictum est: Noli applicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate ventris 8? Sicut Dominus donare dignatur, dicam quod potuero; inveniat melius, qui pulsat fortius. Ecce, carissimi, praedicamus vobis verbum Dei; auditis omnes, delectamini omnes, gaudetis omnes: non facitis omnes. Ipsa sunt pascua, ubi pascitur anima iusti; sed pascitur ibi anima et iniusti. Simul audiunt iustus et impius; simul audiunt, simul dicunt finito sermone: Saginati sumus. Sed tu discerne eum, qui salubrius pascitur, ab illo, qui et ipse pascitur, et saturitatem ventris habet, stabilimentum mentis non habet. Discerne ergo, et noli applicare impium ad pascua iusti, id est, noli comparare pascenti iusto. Noli applicare, id est, noli comparare. Aliter enim ille pascitur, aliter ille. Noli ambos similes putare: noli iustum ad illum applicare. Sed audis et istum tenere Scripturas: noli seduci saturitate ventris. Noli applicare impium ad pascua iusti, quia et ille in his pascitur et gaudet; neque seducaris saturitate ventris, quia totum tenet. Quomodo quisque sit pastus, temptatio interroget, temptatio probet. Ecce ostendo pascua iusti: septies cadet et resurget. Ecce ostendo pascua impii: impius autem infirmatur in malis 9. Pascitur iustus: ut lapis quadratus quacumque verteris stabit. Pascitur impius: ut lapis rotundus nusquam stabit.

Quanta martyribus falsa obiecta crimina. Nobis quoque laqueus proponitur, modo cupiditatis, modo timoris.

5. Tales ergo esse debemus: sed Deus invocandus est, ut tales esse possimus. Sperabo in eum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero 10. Laqueus venantium, insidiae persequentium; verbum asperum, amarum obbrobrium. Quanta isti audiebant, qui animas suas perdendo inveniebant! Qui laquei proponebantur in temptationibus! Et dicebat anima una omnium: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 11. Sperabo in eum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Quanta crimina audiebant! et ea falsa sciebant. Numquid non urit dolor, quando falsum crimen auditur? Sed erat in illis vera patientia, quia fulgebat candida conscientia. Et hoc illis unde, nisi quia ipse liberat eos a laqueo venantium et a verbo aspero, qui eis dixerat: Beati eritis, cum dixerint omne malum adversum vos 12? Hoc est verbum asperum. Non dixerunt: Quid mihi est pati hoc obbrobrium? Ut quid sum Christianus, ut audiam semper falsa ista crimina? Non dixerunt, quoniam quadrati steterunt; et eruti sunt, illum attendentes dicentem: Beati eritis, quoniam merces vestra multa est in caelis 13. Numquid, quia tunc fuerant illae temptationes, illi soli certare potuerunt? Abundant mala mundi, certemus et nos. Proponitur laqueus cupiditatis, ut prodas aliquem. Esto quadratus: contemne promissa, quod offertur despice, quod differtur suspice. Certius est quod differtur, quam quod offertur. Quod offertur, aut viventem deserit aut a moriente deseritur; quod differtur, cum venerit, non finitur. Nec deseret te, nec deseretur a te. Ibi eris, non migrabis. Beati enim, inquit, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 14. Laudabunt te, quia amabunt te. Et quomodo amabunt, quando videbunt te, si sic amaverunt, quando non videntes crediderunt in te? Proponitur laqueus timoris, ut, cum times, aliquid mali committas, et facias tibi ipse, quod facere non poterat qui terrebat. Qui enim terrebat, occidere poterat carnem tuam; tu male faciendo occidis animam tuam. Numquam defuerunt ista in rebus humanis: numquam defuerunt certamina temptationum. Sint oculi nostri semper ad Dominum.

Quid nobis hic expediat, ignoramus.

6. In hoc saeculo, fratres mei, quid nobis expediat, ignoramus. Multis profuerunt divitiae, qui bene usi sunt; quamvis non ipsae divitiae profuerint, sed animus utentis; qui, et si divitias non haberet, sententiam divinam teneret, pax in terra hominibus bonae voluntatis 15. Quam multis tamen divitiae obfuerint, quis eos numerat? Quam multos divitiae perdiderint, quando computantur? Quotidie videntur, et qui vident non corriguntur. Profuerunt ergo quibusdam divitiae, concedamus: tamen et plurimis obfuerunt. Profuerunt quibusdam potentiae saeculares, acceptemus: quam multis tamen obfuerunt! Non tamen caeci esse debemus. Numquid dici potest, alicui obfuisse regnum caelorum? Numquid dici potest, alicui obfuisse vivere sine fine cum Christo? Sed ista bona non sunt hic, quia non sunt hinc: non sunt de mundo. Nolite ergo diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed a mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum 16.

Non magnum est a Deo exaudiri, nisi in hoc quod nobis expedit. Angelus satanae Paulo erat dolor capitis acerrimus.

7. Ecce structura sanctorum, ecce aedificium quadratorum. Ea ergo quae nescimus, an prosint nobis, an obsint, Deo dimittamus, qui quosdam et non exaudit propitius, et exaudit iratus; et rursus exaudit propitius, et non exaudit iratus. Illi, inquam, talia committamus, qui quosdam et non exaudit propitius et exaudit iratus; et rursus exaudit propitius et non exaudit iratus. Quando ergo petimus per imperitiam quod nobis non expedit, sit propitius, et non nos exaudiat. Non ergo qui fuerit exauditus, et impletum fuerit desiderium eius, gloriari debet. Impletum est desiderium Israhelitarum manna respuentium, et carnes concupiscentium. Et legite quid scriptum sit: Cum adhuc esca esset in ore ipsorum 17. Quid dicam de hominibus? Exauditus est diabolus, ut ei temptandus Dei famulus crederetur. Exauditi sunt daemones, ut irent in porcos. Quid magnum est ergo audiri? Interest plurimum, in qua re exaudiaris. Si hoc petis, quod tibi expedit, et exaudiris, propitius est Deus. An forte nos scimus quid petamus, et nesciebat apostolus Paulus? Ecce ostendi vobis exauditum populum ingratum, sed malo suo; exauditum diabolum, exauditos daemones. Audi Apostolum propitio Deo non exauditum. Utique dicitis in cordibus vestris: Si exauditus est diabolus, quanto magis exaudiri debeat Apostolus? Et tamen quid ait idem ipse Apostolus? In magnitudine revelationum mearum ne extollar 18. Postea quam non est exauditus, tunc causam, quare non exaudiretur, invenit. Ideo non eam tacuit, sed ipsam primo proposuit. Rem quippe mirabilem et contra opinionem dicturus erat tantus vir, tam sanctum vas electum, qui plus omnibus illis laboravit; non ipse autem, sed gratia Dei cum illo. Cum legeret pollicitationem Dei: Adhuc te loquente dicam, adsum 19, dicit semel, et non exauditur: rogat iterum, nec sic exauditur: rogat tertio, prorsus non auditur. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet 20. Multi multa suspicantur in hoc loco: sed melius creditur, quod a melioribus dicitur, dolorem quemdam capitis acerrimum passum fuisse apostolum Paulum; ideo se dixit colaphizari, quoniam in capite patiebatur, ne extolleretur. Ibi percutiebatur, quod in elatione non est erigendum. Et quid ait, quid adiunxit? Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi, sufficit tibi gratia mea, virtus, in infirmitate perficitur 21. O non exaudire! hoc est potius subvenire. Acre medicamentum, sed salubre, tantus medicus apponebat aegroto. Aeger sub morsu medicamenti rogabat, ut auferret medicus, quod posuerat; non exaudiebat medicus ad voluntatem, et inde magis exaudiebat ad sanitatem.

Novit tecum agere medicus, et nescit Deus? Quid prudenter docente Apostolo petendum.

8. Non videmus ista quotidie in rebus humanis veluti duram et inexorabilem misericordiam? Quanta aegroti contraria a medicis petunt, et quanta misericordia medici negant! Negant, et parcunt; saeviunt, si concedunt. Hoc novit medicus: et nescit Deus? Novit tecum sic agere, qui tecum creatus est; et nescit vobiscum agere, qui ambos creavit? Prorsus, carissimi, in omnibus tribulationibus, in omnibus timoribus, in omnibus gaudiis, rogate Deum, ut de temporalibus hoc praestet, quod expedire ipse novit. Aeterna vero, quale est sanctificetur nomen tuum, veniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 22, et cetera huiusmodi, securi petite, obesse non possunt. Eligite, diligite, colligite; aperit enim manum suam et implet omnem animam benedictione 23. Et cum dederis, inquit, colligent 24. Nemo dubitet de supernis bonis: et si differuntur, dabuntur; non negatur praemium, sed exercetur desiderium. Diu desideremus: quia magnum est quod accepturi sumus. Diu sitiamus: quia fontem vitae potabimus. Tamen, carissimi, quod non impudenter petimus, quia docuit Apostolus, petamus, ut quietam et tranquillam vitam agamus, et cum omni pietate et caritate 25.