DE NATALI MASSAE CANDIDAE
1. Diem sollemnem beatorum martyrum atque multorum, hoc est Massae Candidae, celebramus. Beati, quia pauperes spiritu; beati, quia mites; beati, quia lugentes; beati, quia esurientes et sitientes iustitiam; beati, quia misericordes; beati, quia mundi corde; beati, quia persecutionem passi sunt, non inaniter, non habentes causam malam, sed propter iustitiam 1. Causa enim, non poena, facit martyrem Christi. Securus suffert poenam, qui prudens eligit causam, ut quod patitur propter iustitiam sit; ne et hic patiatur, et a tribulationibus ad tribulationes aerumnosissimas perducatur. Anima eorum patiens erat Domino, sustinuit Dominum; non festinavit accipere praemium. Hoc est enim Dominum sustinere, ut tunc accipias quando voluerit dare. Ille enim dabit: non enim veritas fallit, aut omnipotens unde det quod est pollicitus non habebit, aut aeternus successorem aliquem formidabit. Ergo dabit: tantum anima nostra sustineat Dominum. Ita ergo sustinuit anima martyrum, anima una multorum; non forinsecus dealbata, sed intus candida. Sustinuit ergo anima eorum Dominum: et Dominus adiutor eorum et protector eorum. In passionibus suis sperabant et tolerabant: sperantes aeterna, transitoria tolerabant. Et cum venerint, quid accipient? inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos 2. Nemo hic cogitet corporis voluptatem: est alia voluptas invisibilis, de fonte invisibili. Denique attende quod sequitur. Quasi quaereres unde ista voluptas futura sit, adiunxit atque ait: Quoniam apud te est fons vitae 3. Ecce vita quae non moritur, ecce salus quae non aegrotat. Nam vana salus hominis 4. Nihil est certe in rebus humanis hac salute pretiosius: et tamen est vana. Iam cetera quomodo hic habenda sunt? Quid sunt divitiae hominis, quid sunt deliciae hominis, quid sunt potentiae hominis, si vana salus hominis? Ergo, fratres, illam salutem desideremus, ipsam votis omnibus postulemus, ad ipsam moribus venire tendamus; ipsam credendo, ipsam sperando, ipsam diligendo quaeramus. Istam vero si dederit, gratias agamus. Nam utique ad istam salutem pertinebat, quod praestitum est decem leprosis; ad hanc salutem pertinebat, quod sunt a Domino Christo decem leprosi mundati; et tamen laudatur gratus, accusantur ingrati. Ergo et istam salutem ab illo accipientes gratias agamus, et si opus fuerit propter illum et quod dedit contemnamus, ut ad maiora veniamus. Sit vobiscum, habitet in cordibus vestris, operetur in cogitationibus vestris, florescat, quidquid veri auditis, in bonis moribus vestris.